F i r s t reprinting 1969 , Johnson Reprint Corporation Printed in the United States of Amer ica
44 E X S. G conservino sempre il carattere sa-
EX S. G. RITUUM m DECRETUM quoad festum Sanctissimi Cordis Iesu.
E X S . C . I N Q U I S I T I O N I S 315
386 E P I S T O L A E N C Y C L I C A
442 EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE
EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE 443
EX S. CONG. S. R. U. INQUISITIONIS
5 1 8 EX ACTIS CONSISTORIALIBUS
APPENDIX V. EXHIBENS A C T A SEDIS APOST. QUAE A U T IAMDIU E X A R A T A SUNT
583 EPISTOLA APOSTOLICA SSmi D. N. Leonis PP. XIII ad Anglos
6 2 8 ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE
ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE 629
630 ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE
ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE 631
deesse Sodalitati non videtur ob factum iam probatum reae- dificationis : Reiff, h. t. n. 15.
292 NEAPOLITANA
puella trilustri, de verecunda valde, nulla experientia vitae praedita, mox egressa e collegio imo expulsa, perquam vi- vacis phantasiae : agitur de gravissimo damno, nempe de eiectione e domo avunculi post expulsionem a collegio, atque adeo de omnimoda derelictione, deque prostitutionis periculo adeo facili in Neapolitana urbe, persequente clam et palam venafra muliere Valente: proindeque, dictis circumstantiis ac praesertim praefati avunculi eiusque uxoris ingenio et indole attentis, agitur de malo prudenter impendenti.
II. Metus hic gravis iniuste fuit incussus in Iustinam, Nam omnes filii sunt omnino liberi circa status electionem et quoad matrimonium contrahendum simpliciter, et a fortiori cum hac vel illa determinata persona, adeoque parentes (a fortiori ceteri qui succedunt loco parentum) si absque causa liberorum matrimonia impediant et multo magis si eos ad certa matrimonia invitos cogant, graviter peccant non solum propter scandalum et malos exitus, qui ex invitis nuptiis sequuntur, sed etiam quod liberos privent iure suo, quod habent circa status electionem. Certum autem est apud omnes, quod contractus matrimonii et sponsalium de iure naturali et divino ita personalis est, ut nemo, neque etiam pater, eo iure praestare consensum possit pro filio, nisi spe- ciale ab eo mandatum habeat. Atqui huiusmodi Iustinae ius violatum omnino est cum per insidias Franciscae Valente et vexationes avunculi Campobasso ad eas incitas de industria est redacta, ut vel certo discrimini pudicitiam exponeret, vel nuberet Francisco d'Auria. Accedit quod et hic iuvenis etsi antea has nuptias adamaret, ratus dotem Iustinae inesse, quam dicta Francisca eum sperare iussit, recessit tamen a proposito Iustinam ducendi, ad quod tunc aeger rime rediit, cum per vehementes et iniastas minas ab omnibus avunculis coactus est. Neque causa iusta esse potuit quod Iustina e collegio expulsa sit : expulsio enim neque Francisco d'Auria multoque minus ipsi Iustinae magnae culpae tribuenda est. Dolo malo omnia peracta sive minae in iuvenem d'Auria, sive neglectus et omnimoda derelictio puellae ex parte patris,