F i r s t reprinting 1969 , Johnson Reprint Corporation Printed in the United States of Amer ica
44 E X S. G conservino sempre il carattere sa-
EX S. G. RITUUM m DECRETUM quoad festum Sanctissimi Cordis Iesu.
E X S . C . I N Q U I S I T I O N I S 315
386 E P I S T O L A E N C Y C L I C A
442 EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE
EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE 443
EX S. CONG. S. R. U. INQUISITIONIS
5 1 8 EX ACTIS CONSISTORIALIBUS
APPENDIX V. EXHIBENS A C T A SEDIS APOST. QUAE A U T IAMDIU E X A R A T A SUNT
583 EPISTOLA APOSTOLICA SSmi D. N. Leonis PP. XIII ad Anglos
6 2 8 ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE
ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE 629
630 ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE
ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE 631
deesse Sodalitati non videtur ob factum iam probatum reae- dificationis : Reiff, h. t. n. 15.
20 VARSAVIEN.
huiusmodi processus acta ad Sedem Apostolicam mitterentur pro gratia dispensationis super matrimonio rato et non con- summato obtinendae.
D i s c e p t a t i o S y n o p t i c a .
VOTUM CANONISTAE. E X narratione, ait, factorum in pro- cessu pronum est colligere quod casus iste ordinarios huius generis petitionum tramites egrediatur, in quantum momenta rationum ad iudicium efformandum potissima in aliis causis, hic deficiunt omnino. Integritas physica mulieris, argumen- tum fere certissimum non consummationis, hic non habetur quia violata fuerat ab alio in prima iuventa; neque impo- tentia ex parte viri ; quae praetensio, si unquam allegata, testimonio Peritorum plane exploditur. Impotentiae perpetuae nulla signa invenerunt hi, nullamque impotentiam admitten- dam declarant, nisi forsitan aliqualis a mulieribus aversio, nata ex onanismo, cui, cum iunior esset, deditus fuit Iose- phus. Verum et haec problematica sunt, parvumque habe- bunt valorem in determinanda istiusmodi controversia. Re- manent tantum depositiones testium, et quidem in re, quae testes oculares vix patitur, et praesumptiones his innixae, ad evertendam praesumptionem iuris et de iure in contrarium. Ex altera autem parte multi testes sunt « omni exceptione maiores » et omnes, omnino optimae sunt indolis. Personae sunt honestae, religiosae, quae Sacramenta frequentare solent. Insuper testes septimae manus unanime proferunt testimo- nium religionis et summae veracitatis, tum Mariae, tum Io- sephi, ita ut mirum non sit, et Theologum et Canonistam Curiae Varsaviensis, post acutam discussionem totius proces- sus, in eam opinionem ivisse quod matrimonium consumma- tum non fuerit ; quam sententiam fateor me quoque amplecti, licet conscius sim, difficultates quae moveri possunt adversus hanc conclusionem, admodum graves esse.
Ceterum, reliqua in processu omnia ad normam Constitu- tionis Benedictinae rite sunt peracta, ita ut absque mora,