F i r s t reprinting 1969 , Johnson Reprint Corporation Printed in the United States of Amer ica
44 E X S. G conservino sempre il carattere sa-
EX S. G. RITUUM m DECRETUM quoad festum Sanctissimi Cordis Iesu.
E X S . C . I N Q U I S I T I O N I S 315
386 E P I S T O L A E N C Y C L I C A
442 EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE
EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE 443
EX S. CONG. S. R. U. INQUISITIONIS
5 1 8 EX ACTIS CONSISTORIALIBUS
APPENDIX V. EXHIBENS A C T A SEDIS APOST. QUAE A U T IAMDIU E X A R A T A SUNT
583 EPISTOLA APOSTOLICA SSmi D. N. Leonis PP. XIII ad Anglos
6 2 8 ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE
ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE 629
630 ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE
ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE 631
deesse Sodalitati non videtur ob factum iam probatum reae- dificationis : Reiff, h. t. n. 15.
EPISTOLA ENCYCLICA 179
(1) S. Bernardus, de XIIpraerogativ. B. M. V. n. 3. (2) S. Bernardus, serm. in Nativ. B. M. V. n. 6. (3) Serm, VI in festis B. M. V. de Annunc, a. I, s. 2.
triumphantis in tacita delibat laetitia: sedes autem superas re- petentem materno affectu prosequitur; at, caelo digna, detinetur in terris, exorientis Ecclesiae solatrix optima et magistra, quae profundissima™, divinae sapientiae, ultra quam credi valeat, penetravit abyssum (1). Quoniam vero humanae redemptionis sacramentum non ante perfectum erit quam promissus a Christo Spiritus Sanctus advenerit, ipsam idcirco in memori Coenaculo contemplantur, ubi simul cum Apostolis pro eisque postulans inenarrabili gemitu, eiusdem Paracliti amplitudinem maturat Ecclesiae, supremum Christi donum, thesaurum nullo tempore defecturam. Sed cumulato perpetuoque munere causam nostram -exoratura est, ad saeculum immortale progressa. Scilicet ex la- crimosa valle in civitatem sanctam Ierusalem evectam suspici- m u s , choris circumfusis angelicis: colimusque in Sanctorum gloria sublimem, quae stellanti diademate a Filio Deo aucta, apud ipsum sedet regina et domina universorum. - Haec omnia, Venerabiles Fratres, in quibus consilium Dei proditur, consilium sapientiae, consilium pietatis (2), simulque permagna in nos merita Virginis Matris elucent, neminem quidem possunt non iucunde afficere, certa spe iniecta divinae clementiae et mise- rationis administra Maria consequendae.
Eodem spectat, apte concinens cum mysteriis, precatio vo- calis. Antecedit, ut aequum est, dominica oratio ad Patrem cae- lestem : quo eximiis postulationibus invocato, a solio maiestatis eius vox supplex convertitur ad Mariam ; non alia nimirum nisi hac de qua dicimus conciliationis et deprecationis lege, a sancto Bernardino Senensi in hanc sententiam expressa •* Omnis gratia quae huic saeculo communicatur, triplicem habet processum. Nam a Deo in Christum, a Christo in Virginem, a, Virgine in nos ordinatissime dispensatur (3). Quibus veluti gradibus, diversae quidem inter se rationis, positis, in hoc extremo liben- tius quodammodo longiusque ex instituto Rosarii insistimus, salutatione angelica in décades continuata, quasi ut fidentius ad -ceteros gradus, id est per Christum ad Deum Patrem, nitamur. S ic vero eamdem salutationem toties effundimus ad Mariam, ut manca et debilis precatio nostra necessaria fiducia susten- tetur; eam flagitantes ut Deum pro nobis, nostro velut nomine,