F i r s t reprinting 1969 , Johnson Reprint Corporation Printed in the United States of Amer ica
44 E X S. G conservino sempre il carattere sa-
EX S. G. RITUUM m DECRETUM quoad festum Sanctissimi Cordis Iesu.
E X S . C . I N Q U I S I T I O N I S 315
386 E P I S T O L A E N C Y C L I C A
442 EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE
EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE 443
EX S. CONG. S. R. U. INQUISITIONIS
5 1 8 EX ACTIS CONSISTORIALIBUS
APPENDIX V. EXHIBENS A C T A SEDIS APOST. QUAE A U T IAMDIU E X A R A T A SUNT
583 EPISTOLA APOSTOLICA SSmi D. N. Leonis PP. XIII ad Anglos
6 2 8 ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE
ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE 629
630 ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE
ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE 631
deesse Sodalitati non videtur ob factum iam probatum reae- dificationis : Reiff, h. t. n. 15.
620 SUESSANA
faciles esse ad accusandos clericos, quibus veluti gestiunt crimina impingere quasi ad suam excusationem, et ad op- primendos sacros morum censores. Proinde ex sententiis Pa- trum in Decreto Gratiani can. 1, 2* 3, 5, 6, 8, 9* et pas- sim caus. 2 qu. 7 invenitur laicis prohibitum clericos ac- cusare. Iure vero decretalium inter ceteros Alexander III in rescriptis suis respondit, non esse laicos ad accusandos clericos admittendos : ita in cap. 14 De testibus decernit : « De cetero laicos ad accusationem vel testimonium contra clericos non esse aliquatenus admittendos, censura canonum manifestius edocet ; nisi forte suam vel suorum iniuriam prosequantur. Nec tunc etiam ad testimonium; sed ac ac- cusationum possunt admitti ». Et Pontifex admittit ad ac- cusationem, a testimonio repellens, quia accusator, si in pro- bando defecisset, poenam talionis subire debebat, iuxta leges romanas. Idem Alexander III in cap. X. De accusationibus ita disposuit « Cum P. Manconella presbyter ex una parte et Bonus presbyter et I. Bonus Coeti laicus frater eius ex altera, in nostra essent praesentia constituti; eundem I. quia laicus erat* in dicti P. accusationem non duximus admit- tendum ». Sane Vos non latet E E . PP. hanc doctrinam postea paulisper temperasse Innocentium III in cap. 17 De iudiciis ; sed semper urgendo principium ; laicos nonnisi ma- gna cum circumspectione attendendas esse in iudiciis crimi- nalibus contra clericos ob gravitatem negotii, et ne laicis clericos calumniandi facilis praebeatur occasio.
Haec memoranda visa sunt, quia ea agitur causa contra clericum , in qua laici vehementer presbyterum parochum accusant et contra illum testantur; dum alii e contra, de mala fide istorum testium deponunt de earumque fraudibus, quibus expellere conantur parochum bonis moribus imbutum.
Quibus animadversis suppositum fuit diluendum
D u b i u m
An decretum curiae Episcopalis sit confirmandum vel infirmandum in casu.