F i r s t reprinting 1969 , Johnson Reprint Corporation Printed in the United States of Amer ica
44 E X S. G conservino sempre il carattere sa-
EX S. G. RITUUM m DECRETUM quoad festum Sanctissimi Cordis Iesu.
E X S . C . I N Q U I S I T I O N I S 315
386 E P I S T O L A E N C Y C L I C A
442 EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE
EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE 443
EX S. CONG. S. R. U. INQUISITIONIS
5 1 8 EX ACTIS CONSISTORIALIBUS
APPENDIX V. EXHIBENS A C T A SEDIS APOST. QUAE A U T IAMDIU E X A R A T A SUNT
583 EPISTOLA APOSTOLICA SSmi D. N. Leonis PP. XIII ad Anglos
6 2 8 ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE
ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE 629
630 ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE
ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE 631
deesse Sodalitati non videtur ob factum iam probatum reae- dificationis : Reiff, h. t. n. 15.
NETEN. 241
Acta, Tom. XXVII. fase. OCCXVI. 16
vocales, requiruntur saltem septem vota; c. C umana 50 h. t. et c. Si cui 23 h. t. in 6. Insuper non solum maior, sed et sanior debet esse haec maior pars, uti explicat idem Reiff, loc. cit. n. 142: « Illa pars capituli censetur sanior quae est iustior, et maiori ratione nititur et auctoritate iuxta Glossam, cap. in Genesi § /i. t. sive, ut alii explicant, Pars sanior capituli dicitur quae constat viris dignitate , aetate, et tempore officii, nec non et prudentia pietateque magis conspicuis ; nam praecellentes in praedictis habent voces ponderosas, ut loquitur Abbas, c. Eccl. Vestra 57, n. 11 h. t. ». Quae omnia actoris intentioni favorabilia vi- dentur; eo maxime quia sane acres non defuerunt conten- tiones, a quibus abhorrere digniores capituli perspecte signi- ficarunt.
Alia ex parte suffragatur conventui consideratio neces- sarie facienda circa maioritatem votorum ne locus fiat aequi- vocationi. Nam maioritas utique requiritur absoluta id est habita ratione absolute numeri vocalium, sed iste numerus non est numerus capitularium in genere, sed est numerus capitularium legitime votum dantium in illo actu capitulari; adeo ut si nonnulli vocati non conveniant, vel praesentes, in actu electionis, recedant vel alia ratione a voto se absti- neant, tunc maioritas desumenda est a numero capitularium, actu suffragium praestantium. Hinc Reiffenst. loc. cit. sub num. 241, ait: « Si quis vocalium schedulam vacuam seu in qua nullius electi nomen habentur annotatum, eius nulla erit ratio habenda. Ita desumitur ex d. c. Cum nobis 19 h. t. et notat Glossa magna in Clem. Quod circa 6 h. t.; Navarrus Consil. 7 de Elect. n. 1 ; Rodericus tom. 2, qq. Reg. quaest, art. 13; Layman loc. cit. n. 3, et alii. Ratio est; quia talis, qui dedit schedulam vacuam censetur iuri suo renunciasse ». Et sub hoc aspectu maioritas veluti re- lative consideratur.
Quod vero maioritas copulative sanior esse debeat dubi- tari non licet. Verum adverti debet, in Decretalibus magis et frequentius urgeri hoc requisitum ; quum electio fleret per