F i r s t reprinting 1969 , Johnson Reprint Corporation Printed in the United States of Amer ica
44 E X S. G conservino sempre il carattere sa-
EX S. G. RITUUM m DECRETUM quoad festum Sanctissimi Cordis Iesu.
E X S . C . I N Q U I S I T I O N I S 315
386 E P I S T O L A E N C Y C L I C A
442 EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE
EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE 443
EX S. CONG. S. R. U. INQUISITIONIS
5 1 8 EX ACTIS CONSISTORIALIBUS
APPENDIX V. EXHIBENS A C T A SEDIS APOST. QUAE A U T IAMDIU E X A R A T A SUNT
583 EPISTOLA APOSTOLICA SSmi D. N. Leonis PP. XIII ad Anglos
6 2 8 ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE
ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE 629
630 ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE
ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE 631
deesse Sodalitati non videtur ob factum iam probatum reae- dificationis : Reiff, h. t. n. 15.
PARISIEN. 663
stimonium. Profecto statuto quod iudices ab amasio quaerere non poterant utrum Mariam adhuc intactam invenerit nec ne ; id enim significaret ab eo quaerere utrum adulterium incestuosum cum muliere commisisset, et nullus testis tene- tur suam turpitudinem in iudicio revelare ; nihil, ait orator, tribunali supererat quam oblique ab eo quaerere utrum ma- trimonium consummatum fuisset, et sub hoc respectu ora- tori videtur, iudices propositum finem plene attigisse. Ama- sius enim persuasum habet plenissimam mulieri, non con- summationem affirmanti, adiungendam fidem esse; aliis verbis declarat, matrimonium inter Mariam et Ernestum consum- matum non fuisse. Iamvero quis non videt quam pretiosum non consummationis argumentum sit haec confessio in ore amasii, qui mulieris corpus in possessione habuit? Qui lo- quitur ex scientia et facto ?
Aliud argumentum eruit patronus ex repugnantia geluque mulieris erga maritum. Re sane vera nil mirum, adnotat, si homo qui iam quadragesimum quintum aetatis annum praetergressus erat, qui itineris laboribus fractus, turbatoque animo, ad virginem primum accedebat, gelide nulloque amoris signo exceptus, in primo actu defecerit. Miraretur potius si contrarium accidisset. Primo autem actu in irritum verso, minor Ernestus ad secundum et tertium evasit. Praeter enim cetera animi sensa, praeter immotum mulieris gelu, quod cuivis hominum vires ademisset, quoddam rei infectae dedecus adiiciebatur. Praeterea, cur mulier, quarta vice, recusavisset, cur amasio et amitae moniali propositum matrimonii non consummandi per litteras manifestasset, si reapse matrimo- nium consummatum fuisset?
Aliud argumentum inconsummationis ex fuga mulieris desumit orator. Mulier sane cum amasio minime rerum au- fugisset si germina futurae sobolis in sinu gessisset, perpenso praesertim amore, quo vir mulierem prosequebatur. « Com- ment pourrai je, ita Maria ad Ernestum scribebat, jamais me faire pardonner tout ce que je vous ai fait souffrir? La fatalité m'a poursuivie au moment même ou vous m'accabliez