REPORTATA PARISIENSIA LIBER PRIMUS.
QUAESTIO I. Utrum essentia generet aut generetur ?
Tertio causa perfectissima nihil requirit secura ad Agendum.
et idem esse cum dicere praecedit volitionem. Scotus autem manifeste docet intelligere dicere,
Haec propositio continet duos modos habendi unum, quo aliquid dicitur habere aliud formaliter
Locum hunc et doctrinam citat, et transcribit Ariminen. hic art. I.
Respondeo igitur ad quaestionem secundum quod dictum est dist. 20. quaestione ultima. esse esse
QUAESTIO III. Virum proprietas sit ipsa persona ?
QUAESTIO I. Utram Deus sit ubique?
scientiam et potentiam, et in Sanctis per gratiam.
QUAESTIO I. Utrum Deus velit mala fieri
Scholium.
Postquam resolverat objectum primum cujuscumque scientiae continere virtualiter omnia, quae pertinent ad eamdem scientiam, objicit quaedam ex comparatione objecti potentiae ad objectum habitus vel scientiae ; et respondet quod licet utrumque objectum tam potentiae quam scientiae in hoc conveniant, quod moveant et terminent actum, et sint mensura habitus et potentiae, tamen inter objecta potentiae possunt esse plura, quae indifferenter el aeque per se primo respiciuntur a potentia, respectu quorum consideratur aliud objectum commune ; non sic autem in objectis scientiae, quia unum dumtaxat quod est objectum primum et adaequatum respicitur praecise per rationem suam, alia vero non nisi in virtute primi ; et proinde non potest dici aliquid commune omnibus per se intelligibilibus in illa scientia, sed aliquid primum intelligibile per se continens reliqua. De bac primitate et adaequatione objecti, vide Doctorem in script. Oxon. q. 1. prol. ad primum, et in 1. d. 3. q. 3. n. 5. el seqq. et de communitate objecti potentiae potest videri in 2. d. 24. n. 6.
Contra ista objicitur sic : Sicut objectum primum potentiae ad potentiam, ita objectum primum habitus se habet ad habitum ; sed primum objectum potentiae est per se commune ad omnia per se objecta ; ergo similiter objectum primum habitus est aliquid commune ad omnia, quae per se respicit ille habitus, et non aliquid continens omnia.
per discursum syllogisticum. Prima conditio, scilicet quod est cognitio certa, excludens omnem deceptionem, opinionem et dubitationem, convenit omni intellectuali virtuti, quia virtus intellectualis est perfectio intellectus, disponens ipsum ad perfectam operationem, et perfecta operatio intellectualis est cognitio veri certa ; ideo omnis virtus intellectualis est habitus, quo determinate verum dicimus, propter quod, opinio et suspicio, quibus potest subesse falsum, non sunt virtutes intellectuales.
Secunda conditio, scilicet quod sit veri necessarii, sequitur ex prima, quia si scientia esset veri contingentis, posset sibi subesse falsum, propter mutationem objecti, sicut opinioni. Si ergo scientia est essentialiter habitus cognoscitivus verus ; ergo essentialiter non tantum includit relationem communem habitus ad objectum, sed specialem, scilicet conformitatis ad ipsum objectum. Nunc autem si objectum non esset verum necessarium, posset habitus idem manens quandoque conformari illi objecto, et quandoque non, propter mutationem illius objecti, et tunc posset esse quandoque verus, quandoque non verus. Et hoc est quod dicit Philosophus 7. Metaph. tex. 53. et I. Posterior. text. 21. Corruptibilium non est demonstratio, quia sicut non contingit scientiam quandoque esse ignotam, ita nec demonstrationem quandoque non esse demonstrationem ; contingeret autem utrumque, si esset non necessarium, sed contingens.
Tertia conditio, quod natum est habere evidentiam ex necessario
prius evidente, est propria, distinguens scientiam ab intellectu principiorum, quia iste est veri habentis evidentiam ex terminis ; ex primo Posteriorum, text. comment. 21. Principia cognoscimus in quantum terminos cognoscimus ; scientia est veri habentis evidentiam ex principiis.
Quarta conditio est, quod sit notitia evidentiae posterioris causata a priore per discursum syllogisticum, et hoc est imperfectionis, nec est de per se ratione scientiae secundum se, sed tantum scientiae imperfectae, et non convenit scientiae, nisi in illo intellectu, cui convenit discurrere et procedere a noto ad ignotum.