F i r s t reprinting 1969 , Johnson Reprint Corporation Printed in the United States of Amer ica
44 E X S. G conservino sempre il carattere sa-
EX S. G. RITUUM m DECRETUM quoad festum Sanctissimi Cordis Iesu.
E X S . C . I N Q U I S I T I O N I S 315
386 E P I S T O L A E N C Y C L I C A
442 EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE
EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE 443
EX S. CONG. S. R. U. INQUISITIONIS
5 1 8 EX ACTIS CONSISTORIALIBUS
APPENDIX V. EXHIBENS A C T A SEDIS APOST. QUAE A U T IAMDIU E X A R A T A SUNT
583 EPISTOLA APOSTOLICA SSmi D. N. Leonis PP. XIII ad Anglos
6 2 8 ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE
ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE 629
630 ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE
ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE 631
deesse Sodalitati non videtur ob factum iam probatum reae- dificationis : Reiff, h. t. n. 15.
6 EPISTOLA
(1) Philipp, n. 2.
lium exposcunt. Qua in causa, quod ceteris anteponéndum illud est, ut religionis sanctissimae elementa pueri rudesque homines apposite doceantur, Curionum sacrorum diligentia assidue exci- tata. Tum vero quandoquidem publice licet, Iudi instituantur pue- rili aetati erudiendae, ne ipsa, grandi cum fidei rectorumque mo- rum detrimento, vel haereticorum, quod usuvenit, adire scholas, vel gymnasia celebrare adigatur, ubi mentio nulla catholicae di- sciplinae, nisi forte calumniosa, infertur. - Praeterea, quoniam consiliis exemplisque mutuis confirmantur animi et ad fortia pro religione agenda perpetiendaque inflammantur, merebitis idcirco optime de re catholica et publica, si hominibus laicis,, iuvenibus praesertim, suasores auctoresque eritis, ut in socie- tates christiano instituto coeant. Has crebra Nos hortatione lau- da vimus, quippe quae, quum curandis religionis rationibus et egenorum utilitatibus promovendis studeant, tum omni ope effi- cacitatem minuant earum consociationum, quae publicae cari- tatis appellatione abusae, Ecclesiae et civitatis bono valde ad- versantur. - Nec vos praetereat, Venerabiles Fratres, quantam, hisce maxime temporibus, in bonum in malum sint nactae vim ephemerides adsimilesque in vulgus editae scriptiones. Ne sit igitur in postremis catholicorum curis, ut his etiam armis in christiani nominis defensionem certetur; rite nimirum obser- vato Episcoporum ductu, atque integra reverentia quae civili debetur potestati. - Denique catholicos omnes meminisse opor- tet, hoc maxime Ecclesiae interesse quales in coetum legum- latorum cooptentur homines: quamobrem, salvo civilium legum iure, eniti universos necesse est, ut tales suffragio communi eligant, qui cum studio publicae rei studium religionis probatum coniungant. Id autem eo eveniet felicius sr supremae auctoritati r em publicam moderanti obsequium singuli deferant, eaque una- nimes constantesque persequantur, quae Nos dudum in litteris encyclicis de Civitatum constitutione christiana ediximus.
Ceterum, Venerabiles Fratres, vigeat in vobis caritas ar- ctissima et animorum concordia, ut item sapiatis, unanimes, idipsum sentientes (1). Cuius rei gratia summopere commen- damus, ut inter vos frequenter communicetis consilia, atque epi- scopales conventus, pro locorum intervallis sacrisque muneris officiis, saepius iteretis. Adest vobis Apostolicae Sedis Legatus,,