REPORTATA PARISIENSIA LIBER PRIMUS.
QUAESTIO I. Utrum essentia generet aut generetur ?
Tertio causa perfectissima nihil requirit secura ad Agendum.
et idem esse cum dicere praecedit volitionem. Scotus autem manifeste docet intelligere dicere,
Haec propositio continet duos modos habendi unum, quo aliquid dicitur habere aliud formaliter
Locum hunc et doctrinam citat, et transcribit Ariminen. hic art. I.
Respondeo igitur ad quaestionem secundum quod dictum est dist. 20. quaestione ultima. esse esse
QUAESTIO III. Virum proprietas sit ipsa persona ?
QUAESTIO I. Utram Deus sit ubique?
scientiam et potentiam, et in Sanctis per gratiam.
QUAESTIO I. Utrum Deus velit mala fieri
Scholium.
Postquam resolveret objectum primum cujuscumque scientiae continere virtualiter omnia, quae pertinent ad eamdem scientiam, objicit quaedam ex comparatione objecti potentiae ad objectum habitus vel scientiae ; et respondet quod licet utrumque objectum tam potentiae quam scientiae in hoc conveniant, quod moveant et terminent actum, et sint mensura habitus et potentiae, tamen inter objecta potentiae possunt esse plura, quae indifferenter et aeque per se primo respiciuntur a potentia, respectu quorum consideratur aliud objectum commune ; non sic autem in objectis scientiae, quia unum dumtaxat quod est objectum primum et adaequatum respicitur praecise per rationem suam, alia vero non nisi in virtute primi ; et proinde non potest dici aliquid commune omnibus per se intelligibilibus in illa scientia, sed aliquid primum intelligibile per se continens reliqua. De hac primitate et adaequatione objecti, vide Doctorem in script. Oxon. q. 1. prol. ad primum, et in 1. d. 3. q. 3. n. 5. et seqq. et de communitate objecti potentiae potest videri in 2. d. 24. n. 6.
Contra ista objicitur sic : Sicut objectum primum potentiae ad potentiam, ita objectum primum habitus se habet ad habitum ; sed primum objectum potentiae est per se commune ad omnia per se objecta ; ergo similiter objectum primum habitus est aliquid commune ad omnia, quae per se respicit ille habitus, et non aliquid continens omnia.
Confirmatur, quia alioquin non inveniretur adaequatio in tali objecto, quae tamen requiritur in primo objecto cujuscumque sive potentiae, sive habitus.
Item, communiter in scientiis assignatur pro primo subjecto aliquod commune ad illa, ad quae se extendit scientia, sicut in Metaphysica ens ; in scientia naturali corpus vel ens mobile ; in Geometria magnitudo, et sic de aliis.
Ad primam objectionem, concedo quod primum objectum est adaequatum illi potentiae vel habitui, cujus est primum. Et haec ratio primitatis accipitur a Philosopho, I. Poster. text. com. 37. ubi vult, quod praedicatum universale primo inest alicui subjecto, et vocat universalem passionem adaequatam ipsi subjecto ; hoc est autem commune tam objecto potentiae quam habitus, quod ipsum habet rationem terminantis ratione utriusque. Sed aliud est speciale, quod objectum potentiae licet sit quandoque movens potentiam, non tamen necessario virtualiter continet in se perfectionem potentiae. Objectum autem habitus ponitur in se virtualiter continere perfectionem habitus ; et objectum scientiae proprie est mensura ex quinto Metaphysicae c. de ad aliquid ; non sic objectum potentiae respectu ejus.
Ad propositum ergo, quandocumque illud, quod convenit per se objecto potentiae vel habitus, puta movere, vel terminare, vel mensurare, convenit cuilibet per se objecto per rationem propriam, tunc non potest esse aliquod unum objectum adaequatum illi potentiae et habitui, sed aliquod commune, cujus ratio salvatur in omnibus illis, quae per se movent vel terminant.
Ad primum igitur respondeo, quod dupliciter potest intelligi aliquam potentiam, sive habitum se habere indifferenter ad multa per se objecta. Uno modo sic, quod quodlibet eorum per rationem suam formalem natum est respici a potentia tali, vel habitu ; et ibi nullum eorum est primum objectum potentiae, vel habitus, quia nec adaequatum, quia nec ratio alicujus unius salvatur in quolibet, quod per se respicitur a tali potentia vel habitu, et per consequens illi nihil est adaequatum, nisi commune omnibus illis objectis per se. Ita est de visu respectu omnium colorum, quia licet unus color sit perfectior aliis, ut albedo, tamen nigredo per suam propriam naturam objicitur visui, et non tantum virtute albedinis.
Alio modo potentia vel habitus indifferenter respicit plura per se objecta hoc modo, quod unum praecise per rationem suam respicitur, et alia non nisi ex consequenti virtute primi objecti, et ibi illud primum inter per se objecta est simpliciter adaequatum potentiae et habitui, et ideo simpliciter objectum ejus. Hoc modo est intelligendum de intellectu divino, quia licet per se intelligat omnia intelligibilia, tamen a nullo movetur ad actum intelligendi, nisi a primo objecto suo. Nullum etiam objectum secundarium primo terminat per rationem propriam actum ipsius, sed tantum ex consequenti, virtute illius primi, et ideo illud per se adaequatum objectum intellectui non est aliquid commune omnibus per se intelligibilibus, sed aliquid primum intelligibile, per se continens omnia. Ad propositum. Objectum habitus habet continere virtualiter aliquo modo ipsum habitum, et esse mensuram ejus, 5. Met. cap. de Ad aliquid ; et istae conditiones sunt propriae objecto primo habitus, nec conveniunt proprie primo objecto potentiae. Habet etiam objectum habitus terminare actum ejus, et hoc est commune objecto habitus, et objecto potentiae; igitur si aliquis habitus respiceret alia plura per se objecta, quorum quodlibet per rationem propriam contineret illum habitum virtualiter, et esset mensura, et primo terminaret actum illius habitus, objectum adaequatum esset commune ad omnia illa alia per se objecta. Sed si inter alia multa, ad quae se extendit habitus, sit aliquod unum quod solum virtualiter contineat habitum, et sit mensura ejus, et primo terminans actum ejus, illud poneretur objectum habitus adaequatum ; ita est in scientiis. Non enim quodlibet, quod consideratur in scientia, est virtualiter continens ipsam , vel mensuram ejus, vel primo terminans, sed aliquod unum, ad cujus rationem stat ultimate resolutio omnium principiorum et conclusionum, ut dictum est. Patet ergo, quod simpliciter primum subjectum scientiae tale virtualiter continens, ut dictum est, non est commune ad omnia considerata in scientia.
Per hoc patet ad confirmationem, quia utrobique assignatur adaequatio in primo objecto respectu illius, cujus est primum objectum. Sed quaedam potentiae indifferenter respiciunt per se objecta, ita quod nullum in ratione alterius ; habitus vero scientiae nunquam. Et ideo alicui potentiae non potest adaequari, nisi commune per praedicationem omnibus subjectis ; habitui autem scientiae semper adaequatur aliquid commune secundum virtualitatem ad omnia, non autem commune secundum praedicationem.
Ad secundum. Scientiae unius secundum genus est unum primum objectum secundum genus ; a multis autem objectis differentibus specie, quorum quodlibet est objectum primum respectu unius scientiae secundum speciem, potest abstrahi unum tale commune objectum ; et sicut illae scientiae multae habent unitatem generis, et ideo pertinent ad unam scientiam seeundum genus, ita in tali scientia una secundum genus assignatur unum subjectum commune illis subjectis, commune tamen secundum genus. Sed cujuslibet scientiae unius secundum speciem, quamvis multa distincta secundum speciem considerentur, tamen illud ejus est objectum primum secundum speciem, in quo continentur omnia aliter et melius quam in objecto communi, quod assignatur communiter in scientiis, quae est una ratio primi objecti, quae est adaequatio in terminando ; et hoc sive in terminando primo, sive in per se, et non primo. Deficit autem ei ratio mensurandi et continendi, et ideo licet tale objectum commune secundum quid possit dici communiter primum objectum, hoc tamen est imperfecte respectu illius objecti primi, quod habet primo rationem assignatam, quia illud est adaequatum in mensurando et continendo. Vel sic : Ubi assignatur subjectum scientiae commune, vel est primum subjectum scientiae unius secundum genus tantum, et ideo abstractum ab objectis specialibus multarum scientiarum secundum speciem ; vel si assignatur tale objectum respectu scientiae unius secundum speciem, imperfecte est primum, quia unam conditionem habet, scilicet, adaequari in terminando, et in aliis deficit.
Adducunt etiam secundam instantiam, quae talis est; Quod continet virtualiter notitiam aliquam intellectus, non habet esse in intellectu ; objectum scibile habet esse in intellectu, quia est universale, et universale non est in re, nec in sensu ; ergo, etc. Major probatur, quod continet virtualiter notitiam aliquam intellectus, est motivum intellectus ad illam ; sed motivum est distinctum subjecto a mobili ; ergo tale continens non habet esset in intellectu.
Vel sic : Omnis actus et habitus intellectus continetur praecise in aliquo, quod est in virtute phantastica ; non ergo objectum intelligibile continet virtualiter habitum scientiae. Consequentia probatur, quia objectum intelligibile sub ratione per se intelligibilis, non habet esse in virtute phantastica, quia nihil ibi habet esse nisi sub ratione singularis ; objectum intelligibile est per se universale. Antecedens probatur, quia movens distinguitur subjecto a moto ; nihil autem in parte intellectiva potest distingui subjecto ab intellectu ; illud autem, quod virtualiter continet actum, vel habitum intellectus, movet intellectum ad illum habitum vel actum ; ergo quod virtualiter continet habitum intellectus, non habet esse per se in parte intellectiva, et habet esse in nobis, quia intelligimus cum volumus, secundo de anima, text. 153. ergo praecise in virtute phantastica.
Illa vero propositio : Movens et motum sunt distincta subjecto, quamvis sit principium primum, tamen contra negantes probatur per rationem ducentem ad impossibile, quia si negetur, pari ratione dicetur, in quolibet movens potest esse idem subjecto cum moto, et tunc lignum calefaciet se per aliquid, quod est subjective in illo, licet ad calefactionem illam requirantur multa alia, sicut causae sine quibus non.