REPORTATA PARISIENSIA LIBER PRIMUS.
QUAESTIO I. Utrum essentia generet aut generetur ?
Tertio causa perfectissima nihil requirit secura ad Agendum.
et idem esse cum dicere praecedit volitionem. Scotus autem manifeste docet intelligere dicere,
Haec propositio continet duos modos habendi unum, quo aliquid dicitur habere aliud formaliter
Locum hunc et doctrinam citat, et transcribit Ariminen. hic art. I.
Respondeo igitur ad quaestionem secundum quod dictum est dist. 20. quaestione ultima. esse esse
QUAESTIO III. Virum proprietas sit ipsa persona ?
QUAESTIO I. Utram Deus sit ubique?
scientiam et potentiam, et in Sanctis per gratiam.
QUAESTIO I. Utrum Deus velit mala fieri
Scholium.
Objecit ex Goffredo, quod activum et passivum differant subjecto, et proinde unum et idem non posse esse respectu sui movens et mobile, ac consequenter neque objectum scibile in intellectu posse movere intellectum ad intelligendum. Sed respondet unum et idem, in quantum idem, non posse simul agere et pati, movere et moveri ; in inlellectione aulem, de qua hic agitur, considerari duo, quorum unum est immediatum subjectum alterius, De bac difficultate latissime agit Doctor in 1. Oxon, d. 3. q. 7. n. 5. et n. 27. solvit dicendo, agens et passum posse esse idem, modo non agat univoce. Vide eumdem in 2. d. 2. q. 10. n. 12. et d. 3. q. 8. ad i. et d. 25. q.1i. ad 1.
Ad istam itaque secundam instantiam de phantasmatibus aliqui dicunt distinguendo de esse in intellectu objective et subjective. Secundo modo major est vera ; primo modo minor. Sed licet haec distinctio sit bona, non tamen evadit difficultatem, quia nihil potest esse in intellectu objective, nisi vel objiciatur intellectui principaliter in se ipso, vel in aliquo repraesentatio ejus realiter existente. Nunc autem objectum scibile non oportet primo modo objici ad hoc, ut intelligatur, quia de non ente est scientia ; ergo oportet quod objiciatur in aliquo repraesentativo, et tunc de illo argumentor : Si illud subjective est in intellectu, et movet intellectum ad nolitiam objecti, quod repraesentat, ergo movens et motum non sunt distincta subjecto. Si illud non est subjective in intellectu, et est in nobis, quia intelligimus cum volumus, ergo est in parte sensitiva ; ergo nihil realiter existens in nobis continet virtualiter aliquam notitiam intellectus nostri, nisi aliqua specifica forma sensata ; non igitur objectum intelligibile, quia ut argutum est prius, objectum intelligibile est universale, et tale esse non habet nisi in intellectu.
Hic dicitur sic : Quod species intelligibilis nec formaliter, nec virtualiter potest movere intellectum ad aliquam notitiam ; species autem sensibilis potest movere, et cum hoc stat quod objectum intelligatur in ratione universali. Primum probatur sic: Quia idem non potest se movere, cujus una est praecisa ratio, quia movens in actu est tale, quale motum est in potentia, et idem non potest simul esse in actu et in potentia, quia hoc est principium Metaphysicum notum ex repugnantia istorum principiorum generalium ; et si negetur alicubi, pari ratione negabitur ubique.
Ista eadem ratione concluditur, quod movens et motum possunt esse idem subjecto, quia licet alterum esset appropriate ratio agendi, et alterum patiendi, tamen totum ageret, et totum pateretur, quia agere et pati est totius, et sic totum esset in actu, et lotum esset in potentia. Secundum declaratur, quia phantasma est sufficienter distinctum subjecto ab intellectu, ita ut possit ipsum movere ; quod sic ostenditur, quia anima potest considerari uno modo secundum rationem essentiae, et sic ubique est in corpore ; alio modo secundum rationem potentiae, et tunc si organice, sic est in determinata parte corporis ; si non organice, qualis est intellectus, sic est in nulla parte corporis. Sicut igitur potentia existens in una parte corporis potest esse principium movendi aliam in alia parte corporis, sic illud quod est in determinata parte corporis potest esse principium movendi intellectum, qui sub ratione potentiae non est in aliqua parte corporis.
Tertium declaratur sic : Quia haec est natura intellectus agentis, quod contactu spirituali, et virtualis luminis sui contingit phantasma solum quantum ad illud quod pertinet ad quidditatem ejus, et e converso, hoc est, in natura objecti singularis, quod sit praecise tactum secundum suam quidditatem, et quidditas ut sic attingitur, praeter accidentia designantia habet rationem universalis, et apprehenditur ab intellectu possibili.
Contra ista tria tripliciter : Primo, contra illud, quod solum phantasma movet intellectum nostrum, arguo sic : Accidens et subjectum sunt indistincta subjecto ; ergo cuicumque subjectum est idem subjecto, et accidens erit idem sibi. Anima autem intellectiva est eadem subjecto virtuti phantasticae ; igitur et intellectus est idem illi ; ergo et phantasmati, quod est in illa virtute. Quod autem dicunt, quod intellectus est in nulla parte, verum est determinate, sed in qualibet est taliter, quod est indistincte. Unde sicut si esset in solo organo phantasiae, esset subjecto indistinctum illi potentiae, ita cum sit in alia potentia, non tamen est minus unum ; ergo in ista non minus est idem subjecto isti.
Praeterea, causa aequivoca principalis et totalis est perfectior effectu ; ergo phantasma erit perfectius quocumque actu secundo, qui potest haberi in mente. Quomodo ergo felicitas erit actus perfectissimus secundum Philosophos ? et quomodo excedemus bruta quantum ad mentem, secundum Augustinum 15. Trinit. c. 4. et 5. Quod si dicatur intellectum agentem principaliter esse agens respectu actuum secundomni in mente, hic negatur ista opinio, quia intellectus agens est indistinctus subjecto a possibili. Unde secundum eos non agit in possibilem secundum rationem causae efficientis, sed solum formaliter. Quod si dicatur, quod intellectus agens est solum circa phantasma ; contra, quia intellectus agens nihil imprimit in phantasmata.
Contra eos etiam est ratio de voluntate, quia totus processus in actibus humanis erit mere per modum naturae, ita quod nihil erit in potestate hominis non magis quam actus bruti ; sed de hoc alias.
Quarto arguitur contra istos, quod non requirerentur habitus intellectuales, sed solum phantastici, quia nihil in passo erit ratio quare agentia ordinate agunt ; similiter quoad illud, quod dicunt, phantasma in virtute intellectus agentis repraesentare universale ; contra hoc habetur alibi.
Quoad tertium etiam, negant speciem intelligibilem ; contra, ergo negatur memoria in mente, et per consequens imago, quia sic secundum ipsos non est proles in mente a parente, quod est contra Augustinum 13. de Trinitat. cap. 3. 4. et 10.
Item sequitur quod Angelus per nihil sibi intrinsecum potest habere novam volitionem vel intellectionem, quia quodlibet tale est indistinctum subjecto ab ipso. Si dicas quod a Deo habet extrinsece hanc volitionem ; ergo Deus causavit actum volilionis, quo Angeli mali peccarunt.
Nec habetur ab objecto, quia si dicas objectum movere eos ad peccatum vel errorem ; ergo non fuit in potestate eorum sic moveri, sicut nec in potestate eorum, quod objectum sic moveret. Deinde objectum volitionis et intellectionis eorum potest esse Deus, et sic ut prius Deus moveret ad actum malum.
Si dicas quod praecipui Philosophi non potuerunt hoc videre ; contra, ergo vel falsum est quod credimus eis, vel principium erit falsum, quod isti dicunt Metaphysicale.
Item, objectum in se existens non movet voluntatem Angeli ad actum peccandi, quia potest Angelus peccare objecto non existente ; sed si movebatur ab objecto, hoc fuit ut objectum relucebat in essentia divina, et per consequens sic fuit causa illius erroris et peccati.
Dico ergo ad istam objectionem secundam, quod aliquid existens in intellectu, sive subjective, ut species intelligibilis, vel habitus ; sive objective, ut illud, quod relucet in tali, continet virtualiter notitiam intellectus; quid eorum verius sit, alias. dicetur. Nunc ad propositum : Movens et motum, etc. nego istam. Imo Iam Doctor illequam iste, quem in pluribus sequitur, negat eam in multis, cum ponat speciem intelligibilem, et per eam tanquam per principium activum intellectum reduci ad actum intelligendi ; cum etiam ponat voluntatem movere intellectum, et e converso, diversimode tamen, cum etiam ponat essentiam Angeli movere intellectum suum, etc.
Ad probationem dico quod si illud esset concessum de actu et potentia, et concluderet propositum de eodem simpliciter, non concluderet tamen de eodem secundum subjectum, quod est idem per accidens. Non enim sequitur quod idem sit in potentia et in actu, nisi idem per accidens, et hoc ratione alterius et alterius. Et cum dicit, totum per se agit, respondeo, hoc debet intelligi de toto includente suppositum, et formalem rationem agendi ; non autem de toto includente duo alia in ratione suppositi, quorum unum est immediatum subjectum alterius. Possibile est quod unum nihil faciat ad actionem, etreliquum nihil faciat ad passionem. Exemplum : calidum calefacit et frigescit.
Quantum ad actionem calefaciendi nil facit superficies, quantum ad passionem frigoris nil facit calor. Sic est in proposito, nam cum Socrates habens potentiam intellectivam informatam specie dicit formaliter duo tota, totum unum est Socrates habens intellectum, quia secundum eos, intellectus est accidens superadditum essentiae animae ; cum dico idem suppositum habens speciem intelligibilem, dico aliud totum. Nunc autem intellectus cum secundum eos sit pure potentia passiva, nil facit ad actionem intelligendi, sed tantum ad receptionem ; species vero intelligibilis cum sit formalis ratio eiiciendi actum intelligendi, facit quidem ad actionem, sed non ad receptionem. Arguas ergo sic : Socrates intelligens agit ad actionem intelligendi per speciem intelligibilem, et recipit actum intelligendi per potentiam intellectivam ; ergo hoc totum agit per unum, et recipit per aliud, et conclude ; ergo idem per accidens agit et patitur.
ARTICULUS TERTIUS.
An Deus possit concipi sub rationibus particularibus distinctis a ratione essentiae ?
Circa tertium articulum. In uno communiter concordant Doctores, quod intellectus viatoris non movetur ad concipiendum Deum, nisi ex creaturis. Nunc autem perfectiones, quae nec includunt limitationem, nec defectum, quae in creaturis sunt dispersae et distinctae, in Deo sunt unitae propter ejus simplicitatem, quia in creaturis sunt imperfectae, quia participatae ; in Deo sunt simpliciter perfectae et illimitatae propter ejus infinitatem ; ergo istae imperfectiones in creaturis, tam imperfecte quam diversimode repraesentant illas perfectiones unitas in Deo, et sicut repraesentant, ita movent intellectum nostrum ad cognitionem istarum ; ergo intellectus viatoris, qui non potest illas unite concipere ut sunt in se, movetur ad formandum distinctos conceptus de illis, proportionales conceptibus istarum perfectionum in creaturis, quibus tamen pluribus formalis multipliciter quis perfecte concipit illud unum perfectum, et perfectiones unitas in ipso ; et sic intellectus viatoris potest habere de Deo conceptum aliquem quasi quidditalivum, et alios quasi passionum, juxta illud Augustini l5. Trin. c. 5. Si dicitur aeternus, unus, sapiens, potens, justus, bonus, spiritus, etc. omnium horum novissimum, quod posui, quasi dicitur significare substantiam, caeterae vero substantiae
qualitates ; et ait Damascenus lib. 1. orth. fid. cap. 4. Si bonum, si justum, etsi aliquid aliud dixeris, non naturam dices Dei, sed quae circa naturam.