Dominus vobiscum, etc.
Eccli. xlvii, 12 : Dedit in celebrationibus decus, et ornavit tempora utque ad consummationem vitae.
Hoc enim de beato Gregorio potest dici, qui resecando superflua et apponens necessaria et ordinans confusa, dedit decus Ecclesiasticum in celebratione officii divini, et festiva tempora, et profestorum dierum ornavit propriis uniuscujusque diei officiis usque ad vitae Ecclesiasticae perfectum ornatum.
Et ideo postquam ordinavit primam partem Missae, in qua invocatus Dominus desiderio cleri et acclamatione populi locutus est verba bona et pacifica, per adventum ipsius populo promittens pacem, statim subjunxit secundam partem Missae, quae est in instructione et manifestatione venientis : haec enim statim incipit post Gloria in excelsis in festis, et post acclamationem Kyrie, eleyson, in profestis diebus. Haec autem instructio durat usque ad Offertorium exclusive.
Habet autem duas partes : quia praemittitur instructio imperfectorum, et sequitur instructio perfectionis et perfecto- rum, et incipit in Evangelii lectione. Unde, I ad Corinth. iii, 1 et 2 : Et ego, fratres, non potui vobis loqui quasi spiritualibus, sed quasi carnalibus : tamquam parvulis in Christo, lac vobis potum dedi, non escam, nondum enim poteratis. De instructione autem perfectorum et perfectionis aliquibus interpositis, ibidem, in secundo capitulo, vv. 6 et 7, dicit: Sapientiam autem loquimur inter perfectos, sapientiam vero non hujus saeculi, neque principum hujus saeculi qui destruuntur: sed loquimur Dei sapientiam in mysterio, quae abscondita est. Unde, Matth. xiii, 10 et seq., Christus usus est hac forma doctrinae : quia idiotis loquebatur in corporalibus parabolis, et Apostolis exposuit mysteria perfectae veritatis, dicens ad perfectos : Vobis datum est nosse mysterium regni caelorum, illis autem, scilicet idiotis, non est datum, nisi in parabolis. Attendens enim Beatus Papa verbum Apostoli, ad Roman. I, 14 et 15 : Sapientibus et insipientibus debitor sum. Ita, quod in me, promptum est et vobis,
ordinavit unde instrueretur primo imperfectus, et adjunxit secundo unde perfectus acciperet illuminationem. I ad Corinth. xv, 44 : Si est corpus animale, est et spiritale. Et infra, V 46 : Sed non prius quod spiritale est, Sed quod animale, deinde quod spiritale. Hunc etiam ordinem secutus est Dominus, qui ordine suae sapientiae voluit, quod praedicatio Joannis praecederet suam praedicationem, per quam sua praedicatio et facilius induceretur et efficacius probaretur.
Et hanc doctrinam signat lectio Epistolae. Et quia Joannis praedicatione inducitur, quae fuit finis legis et prophetiae, et Christum digito discipulis demonstravit, ideo lectio illius instructionis aliquando fit de lege, aliquando de Prophetis, aliquando de Apostolorum verbis, in quibus Christus quasi praebens digito gratiae, quod Joannes interpretatur, recipit demonstrationem. Etenim, Matth.
XVII, 1 et seq., Christus in monte cum Moyse et Elia discipulis apparuit, et facies ejus ut sol refulsit. Per quod significatur, quod facies cognitionis ejus ut sol refulget in oculis cordis per verba Moysi, et per verba Prophetarum, quorum eximius fuit Elias, et demonstratur lumen ejus et veritas verbis discipulorum. De Moyse enim dicit ipse Dominus, Joan. V, 4G : Si enim crederetis Moysi, crederetis forsitan et mihi: de me enim ille scripsit. De scriptura Prophetarum dicit, ibidem, V. 39 : Scrutamini scripturas : quia vos putatis in ipsis vitam aeternam habere : et illae sunt quae testimonium perhibent de me. De discipulis autem dicit, Actuum, I, 8 : Eritis mihi testes in Jerusalem, et in omni Judaea et Samaria, et usque ad ultimum terrae. In his ergo tribus consistit doctrina introductoria et imperfectorum.
In doctrina autem Evangelica doctrina consistit perfectionis et perfectorum. Ad doctrinam autem epistolarem, quae est instructio imperfectionis, adjunguntur quaedam ad eam ante disponentia, et quaedam subsequuntur ex parte populi instructi, de profectu instructionis respondentia. Et ideo ista pars instructionis, tres habet partes, antecedentia, ipsam doctrinam, et ipsam doctrinam subsequentia.
Antecedentia sunt sicut, Dominus vobiscum, et Collectae. Ipsa doctrina est in Epistola. Et subsequentia signantur in Graduali, Tractu, et Alleluia, et sequentia.
Antecedentia igitur duo sunt, scilicet salutatio instruendorum, et Oratio, ut Deus aperiat intellectum ad instructionis profectum.
In salutatione autem quatuor notanda sunt, scilicet quare is qui loco Dei est in Missa Episcopus vel sacerdos, converso vultu ad populum salutat, quare differenter Episcopus et sacerdos salutant, et quis sit modus salutationis, et quis modus responsionis?
De primo notandum, quod Episcopus vel sacerdos in dextro cornu altaris stans converso vultu ad populum salutat. Et in dextro quidem stat cornu : quia per dextram spiritualia signantur, et boni qui in dextera Dei Iocabuntur : et ideo dicitur, Joan.XXI, 6 : Mittite in dextram navigii rete. Quia rete praedicationis et instructionis ad spiritualia converti debet. Convertit autem vultum is qui in loco Dei est, ut opere ostendat, quia vultus suae notitiae in scriptura Legis et Prophetarum refulget, sicut in speculo, et aperte demonstratur in lectione scripturae Apostolorum. Isa. LII, 10 : Videbunt omnes fines terrae salutare Dei nostri. Numer. VI, 25 : Ostendat tibi Deus faciem suam, et misereatur tui. Genes. XXXII, 30 : Vidi Dominum facie ad faciem, et salva facta est anima mea. Psal. lxvi, I : Illuminet vultum suum super nos, et misereatur nostri. Numer. VI, 26 : Convertat Dominus vultum suum ad te, et det tibi pacem. Sic igitur qui loco Dei est, stat a dextris altaris, sicut Zacharias pontifex, Luc. I, 11, quando apparuit ei Gabriel Angelus : Apparuit enim ei Angelus Domini stans a
dextris altaris incensi : in qua parte etiam stetit Zacharias. Sacerdos autem vel Episcopus Angelus Domini est, et in persona Domini in altari apparens. Malach. II, 7 : Labia sacerdotis custodient scientiam, et legem requirent ex ore ejus, quia Angelus Domini exercituum est.
Convertit autem vultum ad instruendos : quia quando Dominus de se notitiam fecit suis, claro vultu stetit inter eos. Joan. XX, 29 : Stetit Jesus in medio discipulorum suorum.
Causa autem quare differenter Episcopus et sacerdos salutant, est: quia Episcopus est, qui superiori fungitur officio loco Christi: et ideo voce Christi utitur ad subditos. Prima enim salutatio quam Christus habuit ad Apostolos fuit : Pax vobis . Et ideo etiam qui loco Dei est, primam salutationem ad subditos habet: " Pax vobis. " Matth. X, 12 et 13 : Intrantes autem in domum, salutate eam dicentes : Pax huic domui. Et si quidem fuerit domus illa digna, veniet pax vestra super eam. Sacerdos qui est in inferiori officio, non audet eisdem verbis uti, sed verbis utitur sanctorum Patrum, qui dixerunt: Dominus vobiscum, sicut Booz dixit messoribus suis, Ruth, II, 4.
Modus autem salutationis est, quod sacerdos dicit : Dominus vobiscum, et non Deus, vel Jesus, vel Christus vobiscum : quia hoc verbum, Dominus, possessionem signat: unde omnes potest supplere defectus populi, quod non dicit Deus. Genes. XXVIII, 20 : Si fuerit Deus mecum, et custodierit me in via per quam ego ambulo, et dederit mihipanem ad edendum, et vestimentum ad induendum, reversusque fuero prospere ad domum patris mei, erit mihi Dominus in Deum.
Obijcitur autem contra modum loquendi : quia quandocumque unus cum alio esse dicitur, principalitas notatur esse in re ablativi, et ministerium in nominativo, , sicut dicitur esse miles cum rege, et non e converso rex esse dicitur cum milite. Videtur igitur, quod cum principalis sit Deus et ad nos habens auctoritatem, quod non debet dici: Dominus vobiscum, sed potius sic : Sitis vos cum Domino, maxime cum dicat Apostolus, I ad Corinth. III, 9 : Dei enim adjutores sumus.
Ad hoc dicendum, quod in veritate haec propositio, cum, associationem dicit. Et haec societas potest esse dupliciter, scilicet simpliciter vel in associatione duorum ad tertium : et quando notat associationem simpliciter, tunc revera notat principalitatem in re ablativi, sicut objectum est, sicut quando dicitur, miles est cum rege : quia in talibus ablativis supponit personam principalem, quae movet et continet personas alias, sicut rex. Si autem duorum notatur associatio ad tertium, tunc praepositio, cum, notat praepositionem societatis, sicut dicitur : Rex est cum milite in bello : quia tunc fortitudo regis facit militem pugnare et vincere. Psal. XC, 15 : Cum ipso sum in tribulatione, eripiam eum, et glorificabo eum. Et sic sumitur hic Dominus vobiscum : Dominus enim vocatur fore nobiscum ad expugnandum hostem et perficiendum sacramentum.
Et ut hoc bene clarum fiat, dicimus quod a sacerdote quinque modis optatur Dominus esse nobiscum, scilicet in voluntatis suae conformitate. in virtutis opere, in potentiae suae demonstratione, in gratiae sacramentalis participatione, in hostium devictione.
De primo horum modorum dicitur, Matth. XXVI, 39 : Non sicut ego volo, sed sicut tu. Luc. XXII, 42 : Non mea voluntas, sed tua fiat. Est enim haec conformitas quadruplex, scilicet secundum materiam voliti, quando volumus hoc quod Deus vult. Marc. XIV, 36 : Non quod ego volo, sed quod tu. Secunda conformitas est in forma volendi, ut ex eadem chari- tate velimus hoc quod volumus, ex qua charitate Deus vult hoc quod vult. Matth.
VI, 10 : Fiat voluntas tua sicut in coelo et in terra. Tertia conformitas est in fine voluntatis, ut scilicet ad eumdem finem velimus quidquid volumus, ad quem Deus vult hoc quod vult, hoc est, ad gloriam suam : et hoc innuitur, Matth. V, 16 : Videant opera vestra bona, et glorificent Patrem vestrum qui in coelis est. I ad Corinth. X, 31 : Sive manducatis, sive bibitis, sive aliud quid facitis, omnia in gloriam Dei facite. Quarta autem conformitas est in causa efficiente, ut velim hoc quod Deus vult me velle, sicut quando dedit praeceptum, voluit me velle obedire praecepto : et similiter quando dedit consilium, voluit me velle sequi consilium : et quando fecit me patrem, voluit me velle provisionem filiorum, et similiter est de aliis. I ad Thessal. IV, 3 et seq.: Haec est voluntas Dei, sanctificatio vestra : ut abstineatis vos a fornicatione:ut sciat unusquisque vestrum possidere vas suum in sanctificatione et honore, non in passione desiderii, sicut et gentes, quae ignorant Deum. Sic igitur Dominus optatur esse nobiscum in voluntatum conformitate : quia voluntas in Deo errare potest.
Est secundo nobiscum in virtutis operatione, sicut dicitur, Matth. XXVIII, 20 :
Ecce ego vobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem saeculi. Isa.
XXVI, 12 : Omnia opera nostra operatus es nobis.
Est tertio etiam nobiscum in suae divinitatis et fortitudinis demonstratione. judicum, VI, 12 et 13 : Dominus tecum, virorum fortissime. Et respondit Gedeon : Si Dominus nobiscum est, cur apprehenderunt nos haec omnia ? Et respondit Angelus, V. 14 : Vade in hac fortitudine tua, et liberabis Israel de manu Madian, et sic factum est.
Dicitur quarto Dominus nobiscum in gratiae sacramentalis participatione, sicut dicitur, Luc. I, 28 : Dominus tecum, benedicta tu in mulieribus. Hoc enim dici- tur de participatione divina qua Deum in corde secum habebat.
Est quinto nobiscum in pugna. II Paralip. xx, 17: 0 Juda et Jerusalem, nolite timere, nec paveatis : cras egrediemini contra eos, et Dominus erit vobiscum. Iste ergo est modus salutationis.
Considerandum est autem quare populus differenti modo resalutat : non enim dicit: Dominus sit tecum, vel aliquid hujusmodi : sed dicit : Et cum spiritu tuo.
Hujus autem tres sunt causae, quarum prima est : quia sacerdos stans ante altare, totus debet esse in spiritu. Secunda est, quia spiritus hominis errat frequenter. Tertia est causa, quia in altari totum demonstratur esse opus virtutis spiritus : stans enim ad aram, nihil debet esse nisi spiritus, et nihil sentire de corpore, vel de sollicitudine saeculi. Et hoc signatum est, Genes. XXII, 5, ubi Abraham perrexit immolare filium, et dixit ad pueros suos : Exspectate hic cum asino : ego et puer illuc usque properantes, postquam adoraverimus, revertemur ad vos. Servi sunt sollicitudines et curae de necessariis hujus vitae. Asinus autem animal pigrum indisciplinabile, oneriferum tamen, est pondus corporis quod pigrum est et indisciplinabile, sed tamen portans onus laboris. Puer autem est spiritus purus. Patriarcha autem loco sacerdotis est. Et ideo curis et sollicitudinibus et oneri corporis licentiam debet dare sacerdos immolaturus Filium Dei, et cum solo spiritu ad altare ad immolandum procedere. Et ideo dicit populus : Et cum spiritu tuo.
De secundo autem, scilicet quod non erret spiritus sacerdotis in tanto sacramento, sed Dominum habeat se dirigentem, patet, II Regum, vii, 3, quia cum Nathan propheta suo humano spiritu dixisset : Omne quod est in corde tuo, vade, fac, quia Dominus tecum est : statim correxit Dominus dicens,
V. 5 : Numquid tu aedificabis mihi domum ? Spiritus enim hominis saepe decipitur : et ideo in tanti sacramenti confectione Dominus cum spiritu sacerdotis esse optatur, ne decipiatur. Deuter.
XXXII, 12 : Dominus solus dux ejus fuit, et non erat cum eo Deus alienus. Tertia causa est, quia totum quod in altari fit, est virtute spiritus : et ideo cum spiritu esse optatur Dominus. Joan. VI, 64, loquens de altaris sacra- mento, dicit Dominus : Spiritus est qui vivificat : caro non prodest quidquam. Sicut autem Dominus vobiscum sumitur, Ruth, II, 4, ubi Booz dicit messoribus : Dominus vobiscum : ita et cum spiritu tuo sumitur, II ad Timoth. IV, 22 : Dominus Jesus Christus cum spiritu tuo.
Sic igitur intelligendum est de resalutatione.