REPORTATA PARISIENSIA LIBER PRIMUS.
QUAESTIO I. Utrum essentia generet aut generetur ?
Tertio causa perfectissima nihil requirit secura ad Agendum.
et idem esse cum dicere praecedit volitionem. Scotus autem manifeste docet intelligere dicere,
Haec propositio continet duos modos habendi unum, quo aliquid dicitur habere aliud formaliter
Locum hunc et doctrinam citat, et transcribit Ariminen. hic art. I.
Respondeo igitur ad quaestionem secundum quod dictum est dist. 20. quaestione ultima. esse esse
QUAESTIO III. Virum proprietas sit ipsa persona ?
QUAESTIO I. Utram Deus sit ubique?
scientiam et potentiam, et in Sanctis per gratiam.
QUAESTIO I. Utrum Deus velit mala fieri
Scholium.
Postquam dixerat viatorem cognoscere perfectiones divinas distinctas, et sub rationibus particularibus per comparationem ad perfectiones, quae sunt in creaturis, interrogat, an etiam ita Deus possit cognoscere se, suaque attributa ut dislincta per respectum ad perfectiones creatas, refertque opinionem S. Thomae asserentis, nullam esse distinctionem, neque rationis in divinis, et proinde intellectum perfectum, qualis est divinus, non posse cognoscere essentiam et attributa sub rationibus particularibus, nisi in ordine ad perfectiones creatas, adeo quod si non essent istae realiter distinctae in creaturis, nulla esset distinctio in divinis. Opinionem hanc late impugnat hic, et in scripto Oxou. 1. d. 8, q. 4.
Sed ultra id, quod dictum est de intellectu viatoris, inquirunt aliqui, si Deus possit concipi sub distinctis rationibus a quocumque intellectu, etiam divino ? Et istud oportet videre propter quaestionem propositam, quia ipsa non quaerit comparando Deum ad intellectum viatoris, sed absolute dicitur : Si Deus ex parte sui sit tale cognoscibile, de quo possit esse scientia in intellectu proportionato ?
Hic sunt plures opiniones. Modo non repetam nisi unam, de aliis autem dicetur alias, cum de hoc tractabitur. Dicitur sic ab uno Doctore, quod intellectus divinus uno simplici conceptu potest apprehendere actualiter et distincte quaecumque intellectus viatoris potest apprehendere de eodem pluribus actibus et distinctis. Cum igitur intellectus viatoris, secundum praedicta, ex perfectionibus creaturarum cognoscat essentiam divinam sub alia et alia perfectione, ratione hujus perfectionis et illius, non videtur rationabile quin intellectus divinus circa essentiam suam apprehendat distinctionem hujusmodi perfectionum.
Modo ponit talem propositionem, quod impossibile est quemcumque intellectum, divinum, vel alium, concipere essentiam simplicem sub istis rationibus distinctis, nisi comparet illam ad alia plura, vel e converso, nisi comparet plura ad ipsam. Ad hoc habet duas rationes, et unam auctoritatem, et aliqua exempla. Ratio sua fundamentalis est ista : Ab uno simplici uno modo se habente secundum rem, et secundum conceptionem, non possunt sumi distinctiones rationum ; essentia divina secundum se considerata praeter respectum ad alia, est simplex omnino, et indistincta re et ratione ; igitur, etc. Probo majorem, quia si non, tunc ab uno simplici, uno modo se habente secundum rem et conceptum, sumeretur unitas et diversitas. Probo minorem: Idem simplex apprehensum secundum se, et absque habitudine ad aliud, non potest apprehendi nisi secundum unam et simplicem rationem.
Responsionem unam, quae posset dari ad istam rationem, excludit, quae talis est: Conceditur quod ista essentia apprehensa omnino secundum se absque omni alia habitudine, tam ad intra quam ad extra, non potest apprehendi nisi secundum unam rationem. Hoc autem modo apprehenditur ipsa essentia, apprehensione ad quam movet intellectum ante omnem negotiationem ; sed circa essentiam sic apprehensam secundum se et una ratione tantum, intellectus postea negotians comparat ipsam sub una ratione ad seipsam, sub alia ratione ad alia, et sic circa essentiam est differentia rationum mutuo se respicientium absque omni comparatione ad extra ; sic considerare sub istis rationibus possibile est intellectui, quia illae rationes, quae sunt virtualiter in objecto, non per intellectum possunt actualiter explicari.
Contra istam rationem arguitur sic : Quaecumque apprehenduntur seu comparantur, ut quaedam differentia sese respicientia, prius in sua differentia existere supponuntur ; intellectus negotians per te apprehendit circa essentiam istas rationes, ut distinctas mutuo sese respicientes ; igitur ante apprehensionem actualem in ipsa essentia sunt actualiter ista, ut sic distincta, et ut sic movebunt intellectum ad concipiendum et comparandum ipsa distincta.
Ista conclusio est impossibilis, quod ipsa sic sint distincta in essentia divina ante omnem negotiationem intellectus, et etiam quod illa non moveant intellectum divinum ad concipiendum seipsa sub tali distinctione ; igitur aliqua praemissarum est impossibilis. Non major, ergo minor, quae recipitur a respondente. Probo minorem : Quaecumque per intellectum comparantur ut differentia, ipso actu comparandi non constituuntur in illo esse, secundum quod habent istam differentiam ; imo comparationem ipsam necessario praecedit tale esse, et differentia talis ipsorum. Et hoc ulterius probatur per simile in rebus ; quando enim res vere absolutae ad invicem comparantur, supponuntur habere esse distinctum reale ; igitur cum entia rationis mutuo comparantur, supponunt habere esse distinctum secundum rationem.
Pro ista opinione est alia ratio communis et antiqua, talis: Cuicumque distinctioni rationis in aliquo correspondet distinctio realis in aliis, illa distinctio rationis sumitur per comparationem ad illa distincta realiter. Istud probatur per simile de dextro et sinistro, in columna et animali, de ratione principii et finis in puncto respectu diversarum linearum ; nunc autem istae perfectiones distinguuntur in Deo secundum rationem, et correspondent eis in creatura aliqua distincta realiter ; ergo ista distinctio rationis in Deo sumetur in quocumque intellectu per comparationem ad illa distincta in re.
Pro isto est auctoritas Averrois 12. Met. commento 39. ubi dicit : Quando fuerit considerata dispositio et dispositum in immaterialibus, etc. tunc reducuntur ad unam intentionem omnino, et nullus modus erit, quo praedicatum distinguatur a subjecto etiam disposito extra intellectum ; sed nullam differentiam intelligit intellectus inter ea nisi secundum quod recipit dispositionem et dispositum, ut duo, quorum proportio est ad invicem, sicut est proportio praedicati ad subjectum in rebus compositis. Videtur plane intentio sua, quod intellectus non distinguit ea nisi concipiendo secundum proportionem ad distincta realiter.
Istud confirmatur per exempla : Primum exemplum est, quod supposita unitate formae speciei secundum rem, intellectus non distinguit rationem generis et differentiae, quae primo sunt diversae rationes, nisi comparet ea ad alia realiter differentia, et secundum quemdam ordinem unicae rei convenientia. Secundum exemplum est; Ratio boni et veri non distinguerentur, nisi intelligere et velle essent circa aliquod idem objectum alicubi actus realiter diversi, et ad invicem ordinati. Tertium exemplum : Essentia divina non conciperetur ab intellectu divino sub ratione diversarum idearum, circumscripta omnimoda comparatione ad diversas essentias creaturarum realiter distinctas.
Rationes alias factas contra istam opinionem repetit iste Doctor, et nititur respondere. Sed hic non replico nisi duas. Prima ratio est ista : Distinctio secundum rationem intellectus et voluntatis est fundamentum distinctionis emanationum ; Filius enim non procederet nascendo tanquam Verbum, et Spiritus sanctus liberaliter tanquam Amor, nisi praesupponerer distinctio intellectus et voluntatis, tanquam principiorum producendi. Nunc autem distinctio personarum et emanationum non praesupponit aliquam comparationem ad creaturas ; ergo per comparationem ad creaturas non habebunt esse talia principia.
Secunda ratio est : Perfectum simpliciter et principaliter habet quidquid sibi convenit secundum quod est simpliciter perfectum. Hoc probatur, quia imperfecta dependent a perfecto, sed non e converso ; nunc autem habere intellectum et voluntatem, et horum operationes competit simpliciter perfecto ut simpliciter perfectum est ; ergo ista habet independenter, et per consequens absque comparatione ad extra, quia si habendo ista formaliter, necessario compararetur ad extra, videretur in habendo ista dependere ad extra, sicut relativum a correlativo, et non esset mere absolutum, imo ab eo dependeret, et eo converso, sicut correlativa aeque mutuo dependent.
Ad primam istarum respondet sic : Quod circumscripta habitudine ad extra, illud quod habet rationem principiandi emanationes personales, non apprehenditur sub istis diversis rationibus intellectus et voluntatis, sed solum sub ratione essentiae divinae, ut ei conjungitur respectus talis realis. Sed quia ipsis emanationibus secundum quamdam proportionem, respondent aliquae emanationes in creatis, puta generationi Filii, productio verbi in intellectu nostro, et spirationi Spiritus sancti, productio amoris in voluntate nostra, ideo Deus apprehendens essentiam, ut est ratio principiandi ipsas emanationes in habitudine ad diversa principia istarum emanationum in creatura, concipit illam essentiam sub istis rationibus principiandi, quae sunt intellectus et voluntas. Quae autem sit ista proportio, explicat alibi, quod productioni naturae et verbi est necessario nulla praesupposita ; productioni autem amoris necessario est alia praesupposita. Sic Filius producitur productione prima, et ideo simili modo productionis verbi et naturae ; Spiritus sanctus producitur necessario alia productione praesupposita, et ideo modo simili productioni voluntatis divinae.
Quod autem intellectus et voluntas non praesupponuntur distincta secundum rationem ipsis emanationibus, hoc probatur dupliciler: Verbum est expressivum omnium, quae in essentia et in voIuntate continentur ; ergo in Verbo jam producto intelligit Deus quaecumque distincto intellectu intelligit ; non ergo potest alia actualis distinctio accipi in intellectu divino quodammodo praecedens productionem verbi. Antecedens confirmatur per Augustinum 6. de Trin. cap. ultimo, ubi dicit quod Verbum est ars Patris plena omnium rationum viventium. Secundo sic, quia distinctio secundum rationem non potest esse nisi per aliquem actum intelligendi ; primus autem actus intelligendi in Deo est principium emanationis Verbi, supposita proprietate relativa, cum Verbum producatur naturaliter, et actu naturali ipsius intellectus ; ergo nullo actu quasi praecedente potest haberi alia distinctio rationis ad intra.
Ad secundam rationem respondet, quia quodlibet istorum quantum ad perfectionem realem quam importat, est in Deo sine comparatione ad extra, et sic independenter apprehenditur ; sed apprehendendo sic essentiam non apprehenditur sub distinctis rationibus, sed omnes quae possuntdistingui per comparationem ad extra, apprehendentur tunc ut unitae et indistinctae sub una simplici ratione infinitatis essentiae divinae.
Contra primam rationem primo arguo sic : Quidquid unius rationis existens potest esse principium quo producendi plura supposita in una natura, ipsum non determinatur ex se in ratione principii ad determinatam pluralitatem producendorum. Patet propositio, tam in causa aequivoca quam univoca, potente in plura successive vel simul ; nunc autem, per te, essentia unius rationis existens, antequam comparetur ad alia extrinseca, est principium producendi plura supposita in natura eadem divina ; ergo ipsa in illo priori non determinatur ad certam pluralitatem suppositorum producendorum ; ergo non repugnat sibi quantum est ex se, esse principium quo producendi plura supposita quam duo ; sed cujuscumque ipsa ex se potest esse principium quo producendi, illud simpliciter potest produci ; ergo simpliciter possibile est producere plura supposita in divinis quam duo ; et si possibile, ergo necessarium ; ergo necesse est esse plures personas quam tres in divinis.
Hic diceretur, quod quamvis non repugnet sibi ex se, tamen repugnat sibi ex relationibus, sine quibus non est principium quo ; non enim potest fundare primo nisi determinatas relationes producendi determinatas personas, quia istae relationes sunt alterius rationis ; et aliquod unum potest determinari ex se ad aliquam pluralitatem diversorum secundum rationem ; et ideo licet ex se non determinetur ad supposita producta, tamen determinatur per relationem.
Aliter diceretur quod major est vera, quando principium quo se habet ad productiones plures unius rationis. Quando autem productiones plures sunt alterius rationis, licet producta sunt unius rationis, non habet illa veritatem, quia ad illas productiones alterius in determinata pluralitate potest aliquid unum determinari ex se, et ulterius mediantibus illis ad producta, quiat productum non potest produci nisi productione.
Diceretur adhuc tertio modo, quod personae sunt formaliter alterius rationis, quia licet habeant essentiam unius rationis, tamen constituuntur formaliter relationibus,: quae sunt alterius rationis.
Sic ergo istae tres responsiones quaerunt; quomodo essentia, quae est unius rationis, possit determinari ad plura alterius rationis ? Una dicit ista plura esse relationes in producentibus ; alia dicit ista plura esse ipsas productiones ; tertia dicit ista plura esse relationes personarum productarum ; quod autem supponitur idem omnino determinari ad certam pluralitatem eorum, quae sunt alterius rationis, patet, si oportet omnem pluralitatem reducere ad unitatem, et ab illo uno non sunt primo infinita.
Contra primam responsionem accipiendo rem strictissime in divinis, prout res relativa distinguitur a re absoluta, relationes in producenti bus non differunt realiter a productionibus activis, ut suppono ad praesens. Ergo dicere essentiam determinari ad tot productiones activas per tot relationes alterius rationis, est dicere idem realiter determinare: aliquid ad seipsum; nec per istas activas, determinatur ad tot productiones passivas, quia correlativa sunt omni modo simul natura, et per consequens unum non determinat fundamentum ad reliquum.
Praeterea prima ratio, quare aliquid potest producere, est, quia habet principium quo productionis ; non enim ipsum principium quod tribuit aliquam virtutem principio quo, sed e converso ; ergo quod habens hoc principium non potest nisi in determinatas productiones, oportet invenire rationem in principio quo. Unde enim est simpliciter verum, quod illud est quo aliquid potest ad hanc quae est possibilis, eo est simpliciter impossibilitas ad illam, quae est omnino impossibilis ; ergo cum relatio activa nullo modo sit principium quo, nec determinativum ejus, ut principium quo, sequitur quod per rationem relationis nullo modo habebitur per se ratio impossibilitatis ad quartam personam, sicut nec per se ratio possibilitatis ad tertiam.
Contra secundam responsionem, productio non videtur esse alterius rationis, nisi habeat principium alterius rationis, vel terminum formalem, quia haec sola videntur distinguere productiones formaliter ; nunc autem, per te, principium quo est omnino unius rationis, et similiter terminus formalis ; ergo, etc.
Contra tertiam rationem similiter posset dici, quod igneitas ita per se est determinata ad plures ignes, quia illi ignes quantum ad proprietates individuales sunt omnino alterius rationis, licet natura ignis sit in eis unius rationis ; illa enim ibi ul-
Lima constitutiva in esse individuali sunt primo diversa sicut hic, et est ita ; imo magis hic una natura in distinctis personaliter, quam ibi in distinctis individualiter.
Item secundo sic : Si A est idem B omnino re et ratione, quidquid convenit A convenit B, et e converso, oppositum includit contradictionem. Sed ante omnem respectum essentiae ad extra, intellectus et voluntas sunt omnino idem in re et ratione, per te ; ergo in illo primo, quidquid convenit uni, et alii. Sed in illo priori producuntur, per te, personae ; per te ergo in illa productione ita est voluntas principium gignendi Verbum, sicut memoria, et ita memoria spirandi Spiritum sanctum, sicut voluntas ; ergo prima persona producta ex productione sua formali non est proprie verbum, quia ratio verbi includit notitiam expressam per actum memoriae. Unde Augustinus 13. de Trinit. cap. l5. Verbum nostrum de nostra scientia nascitur, quemadmodum illud de scientia Patris natum est. Nec prima persona producta ex productione sua reali magis erit imago quam Spiritus sanctus, quia secundum omnes, Spiritus sanctus aeque est similis Patri sicut Filius, et quoad hoc non minus imago ; sed non procedit ut similis, quia non ut notitia a notitia, sed ut amor a voluntate. Similiter Spiritus sanctIus ex processione sua reali, non magis erit donum quam Filius, quia ratio doni non competit sibi nisi propter libertatem in suo principio producendi, et sicut jam illatum est, non magis voluntas est prinpium producendi ipsam quam memoria. Et ita quae illata sunt videntur inconvenientia, et contra Sanctos. Unde Augustinus 5. de Trinitate cap. l5. assignans primam distinctionem inter Filium et Spiritum sanctum, quia Spiritus sanctus non sicut filius;exiit enim non quomodo natus, sed quomodo datus. Et Richard. 3. de Trinit. cap. 16. diffuse tractat, quomodo plenitudo sapientiae potest esse in una persona, non autem plenitudo charitatis, et ideo persona prima, quae maxime producitur per actum intellectus vel sapientiae, producitur ab una persona ; secunda autem, quae producitur per actum voluntatis vel charitatis, producitur a duabus.
Item tertio sic : Productiones Filii et Spiritus sancti jam positae in esse non habent distinctionem in libertate, quia in creatis actus voluntatis jam elicitus est quaedam qualitas naturalis in voluntate, sicut intellectio in intellectu. Sed differentia libertatis quae est hic et ibi, est in principiis istorum actuum ; ergo si est alia distinctio in hoc, quod Spiritus sanctus libere spiratur, et filius non libere, sed naturaliter, oportet hanc differentiam esse in per se principio producendi hic et ibi ; ergo non est omnimodo idem indistinctum, nec valet ista distinctio per relationes, quia utrobique relatio essentialiter respicit relationem oppositam.
Rationes, quibus probat quod distinctio rationis non potest praecedere productionem Verbi, non cogunt. Quod enim dicit, quod quaecumque Deus intelligit, intellectu distincto, intelligit Verbo jam producto, videtur esse falsum, quia Pater omnem operationem, et secundum omnem modum sibi possibilem habet a se, ut est prior origine Filio, et hoc a se, tam objeclive quam elicitive, ita quod sicut Filius non est Patri aliquo modo principium eiiciendi aliquem actum Patris, ita nec est sibi ratio objectiva necessario requisita ad aliquem actum ejus. Pater enim tam objectum quam principium elicitivum omnis operationis suae habet in se, et a se ; ergo si possibile est Patrem nosse distincte istas rationes, sive essentiam sub istis, sic distincte nosse necessario sibi competit, prout est prior origine Filio.
Confirmatur istud per Augustinum 15. de Trinit. cap. 7. quaelibet persona sibi meminit, sibi intelligit, sibi diligit. Et sicut infert, quod si Filius intelligeret Patri, tunc Pater esset sapiens non de se ipso, sed de Filio, ita sequitur quod si Pater non habet in se objectum intellectionis suae, non erit sapiens de se, sed de Filio, quia esse sapientem includit in se habere objectum sapientiae. Item cap. 15. Novit omnia Deus pater in se ipso, novit et in filio, in seipso tanquam se ipsum ; ergo ut cum prior origine filio novit se ipsum, ita ut sic prior novit omnia in se ipso.
Ad rationem ejus primam pro hac conclusione, quod Verbum est expressivum distincte eorum, quae in voluntate et in essentia continentur, respondetur quod licet hoc esset verum, tamen non sequitur ibi nullam esse intellectionem distinctam ante Verbum productum, quia non solum a Patre in se est essentia, sed etiam intelligentia et aeque distincta omnino, sicut est intelligentia Verbi ; quia enim distinctae sunt in Patre, ideo sic distinctae communicantur Filio, Matth. 11. Omnia mihi tradita sunt a Patre, etc.
Quod autem adducit ex Augustino quod Verbum est ars Patris, respondeo, sic est ars Patris, sicut est sapientia Patris. Qualiter autem intelligendum sit, quod sit sapientia Patris, Augustinus exponit lib. 7. de Trinit. cap. 3. Ita dicitur filius sapientia Patris, quomodo dicitur lumen Patris, id est, quemadmodum lumen de lumine, et utrumque unum lumen sit, et intelligitur sapientia de sapientia, et utrumque unasapientia; non ergo est ars Patris plena rationum, quasi illae rationes distinctae sint in solo Verbo, imo sunt aeque distinctae in intelligentia Patris, ut Patris. Sed ita competunt Filio per appropriationem propter hoc, quod ex vi productionis suae est notitia determinativa eorum, quae habitualiter continentur in memoria paterna; intelligentia autem Patris non habet rationem sic producti, licet ipsa ut improducta habeat rationes omnium productorum cognoscendorum.
Ad aliam rationem, quando accipit quod primus actus intelligendi in divinis est principium producendi Verbum, ista est falsa duplicite;: Primo, quia nullus actus intelligendi proprie est principium producendi Verbum ; secundo, quia non primus. Probatio primi, quia aut intelligit actum intelligendi esse principium quo producendi Verbum, ut principium, id est, actum principiativum, sive productivum, sive primo modo, sive secundo ; sed nullo modo est principium, cum omne intelligere sit ipsius intelligentiae secundum Augustinum15. de Trinit. cap. 7. dico intelligentiam, qua intelligimus. Producere autem Verbum, seu habere principium formale producendi, non convenit intelligentiae, sed memoriae; ergo neutro modo aliquis actus intelligendi est principium. Hoc amplius patebit inferius, ubi declarabitur quod dicere non est aliquod intelligere, nec etiam intellectio aliqua est formalis ratio exprimendi Verbum. Secundum patet ex dictis, quia actum producendi Verbum praecedit origine intellectio distincta Patris, ut Patris.
Cum arguit quod naturaliter producitur per actum intellectus, ergo 3 primo actu intelligendi: non sequitur, quia quorumcumque actuum intellectus est principium per modum naturae. Vel potest dici, quod licet iste sit primus actus intelligendi productivus, non tamen primus actus intelligend; sed prior est actus intelligendi, ut est in Patre.
Contra responsionem ad secundam rationem cum dicitur hic quod quidquid importatur perfectionis per ista, est in Deo absque omni comparatione ad extra, quaero an illud quod importatur formaliter secundum rationem intellectus, et illud quod formaliter importatur per rationem voluntatis sint in Deo sine tali comparatione? Si non, ergo intellectus secundum rationem suam formalem non est perfectio simpliciter, nec voluntas, nec aliquid eorum, et sequitur quod non sit nisi unica perfectio simpliciter, sola scilicet essentia divina. Probatur consequentia, quia simpliciter perfectum non est tale formaliter, sed tantum virtualiter; ergo virtualiter ipsum est simpliciter quodlibet, quod melius est ipsum quam non ipsum; ergo simpliciter melius est esse non intelligentem formaliter quam intelligentem. Sequitur igitur quod esse intelligentem formaliter non sit perfectio simpliciter, et sic esset de aliis. Consequens est falsum, et contra Anselmum in Monol cap. 15 . ubi ponit regulam de his, quae concedenda sunt proprie de Deo, quod sicut removendum est ab ipso quidquid non est melius ipsum quam non ipsum. Ejusmodi sunt plura talia secundum eum et Augustinum 15. de Trin. cap. 4. Viventia non viventibus, etc. praeferenda judicamus, ac per haec, quoniam in rebus creatis Creatorem sine dubitatione praeponimus, oportet eum summe videre et intelligere, et esse ipsum potentissimum, justissimum, elc. Si autem conceditur quod intellectus secundum suam rationem formalem est in Deo absque comparatione ad extra, et voluntas secundum suam rationem formalem, cum intellectus sit tantum formaliter intellectus, et voluntas, voluntas, , sicut secundum Avicennam 5. Metaphys. cap. 1. humanitas est tantum Immanitas, sequitur tunc quod absque comparatione ad extra est aliqua distinctio eorum.
Et confirmatur istud, quia licet aliqua virtualiter contenta in aliquo non distinguantur, quia potentia non distinguit,tamen si sint in eo formaliter et actualiter, cum actus separet et distinguat, 7. Metaphys. habebunt aliquam distinclionem; quod si aliam ulteriorem habeant ex collatione intellectus ad extra, de illa non curo ; sufficit quod non sit omnino indistincta re et ratione, absque comparatione ad extra.
Item, illa comparatio ad extra, quae est relatio rationis, non facit per se unum conceptum cum ipsa essentia divina, quia etiam relatio realis, de qua magis videretur, non facitper se conceptum unum cum fundamento ; ergo si totum istud essentia sub relatione rationis dicit per se scibile de Deo, non erit per se scibile nisi ratione alterius partis, non ratione essentiae, quia omnino idem conceptus non scitur per se de se ipso; ergo tantum scietur de Deo ratione relationis rationis. Sed illa non est perfectio simpliciter, quia illa est simul natura cum termino ; ergo nulla perfectio simpliciter est scibilis de Deo.
Item tertio, comparare ad extra convenit intellectui, ut est intellectus formaliter, et non ut est indistinctus re et ratione ab ipsa essentia, quia tunc essentia compararet ad extra; ergo impossibile est per actum comparandi habere formalem rationem intellectus ut intellectus. Consequentia patet, quia ratio formalis potentiae non habetur per actum ejus, sed magis e converso.
Ad rationes quas adducunt pro se, respondeo, quod non concludunt. Ad primum, cum dicit improbando rationem datam, ubi est tota vis responsionis, quod comparata per intellectum, ut distincta, non supponuntur distinctionem habere ; haec propositio est falsa. Probatio : Possibile est intellectum per aliquem actum comparare aliquid ad aliud primo, intelligo sic, quod nec illa prius sunt comparata ex natura rei, nec peractum priorem intellectus.
Et primum patet, quia alioquin nulla possent comparari, nisi habentia comparationem realem ; et secundum patet, quia alioquin ante omnem actum intellectus comparandi praecederet alius, et sic in infinitum. Sic ante istam primam comparationem non supponitur in comparatis relatio rationis, quia tunc ista non esset prima comparatio eorum secundum relationem rationis ; ista autem est comparatio eorum secundum aliam relationem rationis, et per consequens ut mutuo se se respicientium, secundum illam relationem rationis ; ergo alia comparatio aliquorum ut mutuo se respicientium secundum habitudinem rationis, non praesupponit in comparatis aliquam relationem rationis, et per consequensnec differentiam rationis, quia omnis differentia rationis proprie loquendo est secundum relationes rationis: intellectus enim non potest causare in rebus differentias secundum absoluta, sed tantum secundum relationes, quas causat in objecto per actum considerandi.
Probationem suam de relatis realiter duco ad oppositum sic: Relationes reales oppositae, vel relativa ut relativa, non prius habent differentiam realem, quam comparentur ut mutuo sese respicientia realiter, quia ipsa comparatio realis eorum est differentia realis eorum ; ergo a simili, relationes rationis oppositae, vel relativa ut relativa, non prius habent differentiam rationis, quam conferantur mutuo secundum rationem. Patet ergo quod non valet ejus probatio de rebus absolutis, quia res absolutae non includunt de se respectum, et ideo possunt habere differentiam priorem comparatione ipsorum ; sed aliqua entia rationis forte omnia, includunt respectum rationis ; et ideo differentia eorum prima ut sic est comparatio eorum secundum rationem.
Et prima illa propositio de rebus absolutis, universaliter accepta, est falsa, quia licet in multis distinctio absoluta praecedat relationem realem, non tamen in omnibus, quia non in personis, secundum ipsum, et secundum alios communiter, quia ibi prima differentia est secundum relationes reales. Sed si hoc est possibile, quod differentia aliqua relativorum sit prima per relationes reales, absque omni distinctione priore, multo magis est possibile in relatis secundum rationem, quorum omnis differentia est secundum relationem.
Item, si major ista, quae jam improbata est, esset vera, adhuc non sequitur conclusio, quia si comparatio esset actus reflexus super relationes rationis prius causatas in objecto, possent illae relationes esse in essentia per actum alium rationis priorem, et tunc non sequitur quod essent in essentia per naturam rei. Quod etiam addit, quod illa sic existentia in intellectu divino moverent intellectum divinum ad comparandum se, falsum est, quia nec relationes reales, quae sunt in essentia ex natura rei, movent intellectum divinum ad cognoscendum se ; sed sola essentia divina movet intellectum divinum ad quaecumque cognoscenda.
Ad secundam rationem, quae communis est, quaero : Aut alia est distinctio rationis in eadem re, cui non correspondet distinctio realis in aliis, aut non ? Si non, ergo major ista absolute infert istam: quod omnis differentia rationis sumitur per comparationem ad distincta re, et tunc patet quod in majore petitur conclusio, et est neganda a negante conclusionem. Si sic, ergo potest concipi sub distincta ratione absque omni comparatione ad plura.
Item, ad hoc quod objectum concipiatur sub alia ratione quae non dicit respectum ad aliud, non oportet objectum ipsum comparari ad aliud. Sed non omnis relatio rationis dicit respectum objecti ad extra, quia tunc non posset esse distinctio rationis, nisi inter distincta realiter, et per consequens relatio identitatis non esset relatio rationis ; ergo, etc. Major patet, quod objectum cum intellectu sufficit ad omnem conceptum, qui non est comparativus ejus ad aliquid extra ; ergo illa ratio evidentiam habet de intellectu nostro qui non concipit distinctas rationes in Deo, nisi ex distinctis rebus in creatis, sed non de illo intellectu, qui potest intelligere objectum in se, et ex plenitudine virtutis ejus cognoscere rationes ejus circa ipsum.
Ad auctoritatem Averrois potest dici quod loquitur de intellectu nostro respectu perfectionum, quas ex creaturis cognoscimus de Deo.
Ad exempla, quae adducunt pro se. Ad illud de genere et differentia, ubi natura speciei est simplex, etc. Illud similiter manifeste concludit oppositum ; si enim aliquis esset intellectus qui cognosceret quidditatem speciei non ex posterioribus, ille intellectus cognosceret rationem generis et differentiae, quae pertinet: ad quidditatem speciei, absque omni comparatione ad aliqua posteriora, quae secundum ordinem conveniunt tali naturae, nam talis intellectus non dependet a posterioribus in cognoscendo priora. Licet ergo intellectus noster ex quibusdam actibus ordinate convenientibus ipsi speciei, concipiat rationem generis et differentiae, tamen prior, et prima distinctio rationis inter conceptum generis et differentiae non est per comparationem ad illa posteriora, sicut nec prima cognitio quod quid est per comparationem ad actualia. Istud etiam exemplum nimis extendit differentiam rationis, quia ratio generis et differentiae, licet non distinguatur in re in natura simplici, tamen non distinguitur praecise ratione, hoc est, relationibus rationis, quibus comparatur ad invicem, quae proprie dicitur differentia rationis.
Ad aliud exemplum de vero et bono, secundum primam acceptionem ejus, verum dicit rationem manifestivam sui ad intellectum, bonum autem dicit rationem allectivam affectus ad seipsum. Istae ergo rationes, si distinguerentur primo per comparationem ad extra, distinguerentur primo per respectum ad intellectum et voluntatem, quia illa primo respiciunt. Sed secundum multos nusquam est differentia realis intellectus et voluntatis, aut saltem si in creaturis est, in Deo non est, et ibi essent istae rationes objectivae ; quod si intellectus et voluntas distinguantur, tamen istae rationes sunt priores naturaliter rationibus intellectus et voluntatis, et intellectui, qui non accipit cognitionem a poslevioribus, essent istae rationes prius nolae. Ad tertium exemplum de ideis,
patet quod non est ad propositum, i quia nec ratio unius ideae potest intelligi sine respectu ad extra.
Quod igitur rationes distinctarum idearum non possent accipi sine respectu ad extra, non est propter distinctionem rationum, sed quia quaelibet ratio dicit respectum ad
- extra, per oppositum hic, ubi nulla una ratio dicit respectum ad extra ; ideo non potest distinctio illorum haberi sine tali respectu.
Quantum ergo ad istum articulum concedo quod absque omni compa-
- ratione essentiae divinae ad extra potest in Deo haberi, non tantum conceptus quidditativus sive essentiae sub ratione essentiae, verum etiam alii, quasi denominativi, non tantum personalium et notionalium, sed etiam perfectionum simpliciter, quarum conceptus ut sint distincti, non requiritur intellectum aliquid comparare ad extra, imo conceptus includens respectum ad extra non est per se conceptus perfectionis simpliciter.
ARTICULUS QUARTUS.
Qualiter Deus est objectum Theologiae et an inter rationes, quibus Deus potest concipi, sit aliquis ordo ?
Quantum ad quartum articulum principalem dicitur quod scientia habens Deum pro primo objecto, est scientia specialis, et per consequens habebit subjectum speciale sub ratione speciali ; haec autem ratio ponitur ista, ut est principium nostrae reparationis, et consummatio nostrae glorificationis. Pro hac opinione ponitur ratio talis: Sub illa ratione est aliquid subjectum in scientia, sub qua continet omnes veritates, et ad quod omnia reducuntur ; haec ratio praedicta est hujusmodi ; ergo, etc.
Cum hac opinione concordat illa, quae dicit quod Deus sub ratione boni est primum subjectum in scientia, quod sic probatur : Ratio boni est ratio nobilissima, quia ratio boni est ratio finis ; ratio autem finis est ratio nobilissima, quia secundum Avicennam 6. Metaphys. cap. ultimo : Si de singulis causis esset scientia, illa de causa finali esset principalior. Multis aliis modis possent assignari rationes, sub quibus poneretur Deus primum subjectum.