Oratio quae primo dicitur in Missa, dicitur Collecta.
Sequitur autem post salutationem Oratio, ut Dominus aperiat corda audientium ad instructionem percipiendam, et ad digne suscipiendam oblationem sacramenti secundum dictum Apostoli, II ad Thessal. III, 1 : Orate pro nobis, ut sermo Dei currat.
Circa hanc orationem tria sunt notanda, scilicet nomen, ritus, et conclusio.
Nomen dicitur Collecta. Ratio autem nominis est, vel quia colligit petita populi, quae sacerdos conscius secretorum colligit et offert Domino : vel quia tales fiebant pro populo, dum colligeretur ad communionem Domini celebrandam.
De prima autem ratione dicitur, Tob. XII, 12 : Quando orabas cum lacrymis, et sepeliebas mortuos,... ego obtuli orationem tuam Domino. Hoc dicit Angelus. Jam autem ante ostendimus, quod sacerdos Angelus Domini exercituum est .
Secundo autem modo dicitur Col-lecta : quia populus colligitur, cum dicitur. Notandum est, quod tribus modis populus colligi habet ad orandum, scilicet quando partita in unum colligit, hoc est, in Deum corda colligit, quae in multum sunt divisa. Unde Augustinus in libro IV Confessionum : " In omnibus quae mente percurro, non invenio tutum locum animae meae praeter te, Domine, in quo colliguntur sparsa mea. " Matth. XII, 30 : Qui non congregat mecum, spargit. Opus enim Dei semper in colligendo est, et opus diaboli in dispergendo. Secunda collecta est: quia populus ibi colligitur in unum cor et in animam unam. Psal. CI, 23 : In conveniendo populos in unum, et reges ut serviant Domino. Psal. xlix, 5 : Congregate illi sanctos ejus, qui ordinant testamentum ejus. Testamentum enim est promissio Dei suo sanguine confirmata. Dicitur iterum collecta corporis mystici, quae sic in unum commiscetur sicut corpus Christi ex
multis granis, et sanguis Christi de multis uvis. Psal. CX, 1 et 2 : Confitebor tibi, Domine, in toto corde meo, in consilio justorum, et congregatione. Magna opera Domini, exquisita in omnes voluntates ejus. Nulla enim sunt majora opera Domini quam incorporari sanguini Christi et corpori, et ipsi Christo. Hoc signatum est, Nehemiae seu II Esdrae, VIII, 1, ubi dicitur, quod congregatus est omnis populus quasi vir unus ad audiendam legem. Genes. xlix, 2: Congregamini, et audite, filii Jacob, audite Israel patrem vestrum. His igitur de causis vocatur Collecta oratio quae primo dicitur in Missa.
Ritus autem harum Collectarum est, . quod primo erant Collectae confusae, et quilibet sacerdos vel Episcopus faciebat et dicebat Collectas quas volebat. Sed postea in concilio Africano, cui beatus Augustinus interfuit, statutum est, quod nulla in Missa diceretur oratio, nisi quae sacro esset approbata concilio. Postmodum autem Gelasius Papa videns, quod multimodae erant et differentes Collectae, etiam quae eadem die in diversis Ecclesiis dicerentur, resecavit superfluas, et quasdam immutavit in alias, et ordinavit, ut in Missis ubique esset conformitas. Postmodum veniens beatus Gregorius, videns quod in numero Collectarum sacerdotes modum excederent, ordinavit officium, multa resecans, mutans, et apponens, statuit ut impares dicerentur numero, una, vel tres, vel quinque, vel septem, et ultra septenarium nulla diceretur : cujus causam ipse assignans Gregorius dicit, quod divisio est causa multitudinis in omnibus : par autem numerus in duo aequa est divisibilis, et sic multitudinis est causa : et ideo binarius est causa multiplicationis et divisionis : quia omnia quae in multa vadunt, primo per duo dividuntur : quia binarius ab unitate, quae causa est indi- visionis, primus recedit : et ideo etiam,ut dicit Augustinus, Deus operi secundae diei, cum mundum crearet, non benedixit, cum omnium aliorum benediceret operibus dierum. Quia igitur Dominus dixit, Matth. VI, 7 : Orantes autem nolite multum loqui, sicut ethnici : putant enim quod in multiloquio suo exaudiantur : ideo par numerus Collectarum esse non debet. Plurimus etiam esse non debet : quia, Marc.
XII, 40, de Scribis et Pharisaeis dicitur, quod devorant domos viduarum sub obtentu prolixae orationis. Et ideo praecipit beatus Benedictus in regula, quod omnis oratio in conventu brevis sit, ne taedium audientibus generetur, et devotio impediatur. Impar autem numerus, ut dicit Pythagoras, est qui in duo aequalia dividi non potest : stat enim prima ejus divisio in unitate, quae fieri divisionem non permittit : et ideo dicitur, quod " numero Deus impare gaudet : " quia divisionem Deus in omnibus detestatur. Osee, X, 2 : Divisum est cor eorum, nunc interibunt. Et ideo ad praedictos numeros Collectas beatus Gregorius restrinxit.
Quare autem statutum sit, quod una, vel tres, vel quinque, vel septem, multi multas assignaverunt inutiles rationes. Dicunt enim quidam, quod una est propter fidem unitatis substantiae divinae in tribus personis, tres autem propter fidem Trinitatis, quinque vero propter quinque vulnera Jesu Christi, septem autem propter septem dona Spiritus sancti. Haec autem ratio nulla est: quia sic etiam novem esse deberent propter novem ordines Angelorum, et undecim quia undecim discipuli abierunt in Galilaeam, et tredecim propter Christum cum Apostolis, et quindecim propter quindecim gradus in quibus describitur profectus virtutum, in quo proficimus in oratione. Unde tales ra-
tiones penitus nullae sunt et derisibiles. . Vera autem ratio hujus institutionis est, quod tria attenduntur in oratione, scilicet intentio orantis, et res in oratione petita, et modus petitionis. Respiciendo autem ad intentionem orantium quae una est, ut aeternum bonum habeatur, institutio dicit unam sufficere Collectam. Luc. X, 42 : Porro unum est necessarium. Psal. XXVI, 4 : Unam petii a Domino, hanc requiram. Respiciendo autem ad petita quae tria sunt, institutio statuit tres dici Collectas. Secundum ordinem enim petimus a malo liberari impediente nos ad meritum : secundum ordinem autem ad bonum petimus bonum gratiae et bonum gloriae. Matth. VI, 33 : Quaerite primum regnum Dei et justitiam ejus. Justitia autem regni Dei duas habet partes, scilicet declinare a malo, et facere bonum.
Considerando autem modos petendi, duo modi considerantur, implicitus et explicitus. Considerando modum implicitum, statuit constitutio quinque, quas petitiones ponit Dominus, Luc. XI, 2 et seq., ubi dicit sic : Pater, sanctificetur nomen tuum. Adveniat regnum tuum. Panem nostrum quotidianum da nobis hodie. Et dimitte nobis peccata nostra, siquidem et ipsi dimittimus omni debenti nobis. Et ne nos inducas in tentationem. Et non ponit plures petitiones : quia in illa qua dicitur, Adveniat, etc, implicite continetur illa, Fiat voluntas tua : quia si voluntas Dei perficitur, regnum justitiae Christi jam adveniet. Et illa qua dicitur : Libera nos a malo, implicite continetur in illa : Et ne nos inducas in tentationem : ab omni enim malo liberatus est, qui in tentationem non inducitur : sicut etiam dicit Glossa ibidem. Si autem consideratur modus explicitus petitionum, tunc statuit constitutio septem fieri Collectas : quia Christus, Matth. VI, 9 et seq., septem docuit petitiones, explicite omnia quae necessaria sunt petentes, dicens : Pater noster, qui es in coelis, in quo nulla pe- titio continetur, sed potius ostenditur ad quem oratio est dirigenda. Sanctificetur nomen tuum, ecce prima. Adveniat regnum tuum, ecce secunda. Fiat voluntas tua sicut in coelo et in terra, ecce tertia. Panem nostrum supersubstantialem da nobis hodie, ecce quarta. Et dimitte nobis debita nostra, sicut et hos dimittimus debitoribus nostris, ecce quinta. Et ne nos inducas in tentationem, ecce sexta. Sed libera nos a malo, ecce septima. Ultra istas non est procedendum : quia vergit ad multiloquium, et generat taedium, et minuit devotionem.
Quod autem quidam plures volunt dicere sub una conclusione, nihil est: quia Collectae non numerantur a conclusione : quia in secundo loco aliquando duae, et aliquando quatuor, et aliquando sex sub una terminantur conclusione : et ideo hoc non est faciendum, sed tenenda Ecclesiae institutio : quia hoc est apostolicum. Unde, I ad Corinth. XI, 2 : Laudo autem vos, fratres, quod per omnia mei memores estis, et sicut tradidi vobis, praecepta mea tenetis. Et post pauca, V. 16, dicit de illis qui statuta Patrum contemnunt, et sua esse meliora quam constitutiones Patrum contendunt, sic dicens : Si quis autem videtur contentiosus esse, nos talem consuetudinem non habemus, neque Ecclesia Dei. Si autem aliqua necessitas temporis illud exposcit et non contemptus constitutionis, possunt tunc dici pares, sicut in festo. S. Stephani duae dicuntur, et in die Innocentium quatuor propter commemorationem Octavarum.
Conclusio autem fere in omnibus, exceptis valde paucis, est per Dominum nostrum. In qua conclusione tria sunt notanda, quorum unum est, unde addita sit haec conclusio. Secundo, qualiter sit facienda. Tertio, quid in ea contineatur.
Inventa est igitur conclusio et derivata ab Apostolis, considerando dictum Christi, Joan. XIV, 13 : Et quodcumque petieritis Patrem in nomine meo, hoc
faciam. Oportet enim nos in nomine ejus petere in cujus merito exaudimur : non enim in nostro, sed in merito Christi audimur, et ideo nomine Christi oportet concludere orationem. Psal. CXIII, 9 : Non nobis, Domine, non nobis, sed nomini tuo da gloriam. Et hoc signatum est, Job, xlii, 8 : Job autem servus meus orabit pro vobis, faciem ejus suscipiam. Job enim qui dolens interpretatur, significat Christum dolentem, pro nobis in cruce orantem.
Nomen autem quod ponimus, nomen est Jesu Christi : quia illa sunt nomina mediatoris. Deum humanatum dicit Jesus : hominem autem deificatum dicit Christus. Et unum nomen est mediatoris, qui ponit manum in ambobus, in Deo scilicet et homine : sicut enim a sole qui est longe, ignem mutuare non possumus, nisi medio berillo vel crystallo vel aliquo tali utamur : ita a Patre coelesti, a quo nos per peccatum elongavimus, haurire gratiam non possumus, nisi per mediatorem qui nobis et Patri est propinquus. I ad Timoth. II, 5 : Unus mediator Dei et hominum, homo Christus Jesus. Igitur patet quare tali conclusione, non omnibus Collectis, est necesse.
Facienda autem est in omnibus orationibus quae ad Patrem diriguntur : si ad Filium dirigitur, tunc aliquantulum fit alio modo sicut dicitur : " Qui crucem sanctam ascendisti et mundi tenebras illuminasti, tu corda nostra et corpora nostra illuminare dignare. " Haec enim oratio non nisi ad Filium dirigitur : quia ille solus crucem ascendit, et ideo dicere non possumus : Per Dominum nostrum Jesum Christum Filium tuum: quia tunc Filius sui ipsius Filius esse significaretur, quod est haereticum : et ideo tunc dicimus concludentes orationem: " Qui cum Patre et Spiritu sancto vivis et regnas Deus. " Si au- tem oratio fit ad Spiritum sanctum, tunc oportet quod sic concludatur : " Qui cum Patre et Filio vivis, etc. " Similiter etiam quando in oratione directa ad Patrem fit mentio de Filio, oportet quod tunc in conclusione dicatur: Per eumdem Dominum nostrum. Si autem in Collecta ad Patrem directa, fit mentio de Spiritu sancto, tunc sic concluditur : Per Dominum nostrum Jesum Christum, qui tecum vivit et regnat in eodem Spiritu sancto.
Ea autem quae in hac conclusione posita sunt, intelligibilia sunt per ea quae jam ante fere dicta sunt. Quod enim dicitur : Per Dominum, dicitur propter facultatis divitias quae derivatur in orantes per Dominum Christum: quia talium facultatum copiam sonat hoc nomen, Dominus. Ad Roman. X, 12 : Dominus dives in omnes qui invocant illum. Quod autem dicitur: Nostrum, dicitur, quia in se suscepit nostrum debitum. Quod, Jesum Christum, dicitur propter mediationem, ex qua potest et debet debito congrui subvenire. Quod autem dicitur, Filium tuum, notatur quod facultatem habet subveniendi per naturae divinae haereditatem. Per hoc quod dicitur, vivit, notatur, quod non morte prohibetur, sed sempiternum suum sacerdotium, quo offert et orat pro nobis, semper vivens ad interpellandum pro nobis . Per hoc quod dicitur, regnat, notatur confirmata potestas ad subveniendum. Cum autem dicitur, in unitate Spiritus sancti, duplex, ut dicit Hilarius, notatur unitas, essentiae scilicet et consensionis : et haec secunda attribuitur Spiritui sancto. Prima autem est essentiae trium personarum. Spiritus enim sanctus eo quod amor est, appropriatam sibi habet unionem consensionis. II ad Corinth. XIII, 13 : Gratia Domini nostri Jesu Christi, et charitas Dei, et communicatio Spiritus sancti sit cum omnibus vobis. Amen. Quod autem additur, vivit et regnat Deus,
additur propter unitatem essentiae in tribus personis declarandam. Quod autem subinfertur, amen, vox est idiotae secundum Apostolum : et si referatur ad finem Collectae, quae oratoria est, vel deprecatoria, tunc sonat idem quod fiat, hoc est, fiat quod petis a Deo. Psal. XIX, 2 : Exaudiat te Dominus in die tribulationis, protegat te nomen Dei Jacob. II Machab.
I, 5 : Exaudiat Dominus orationes vestras, et reconcilietur vobis, nec deserat vos in tempore malo. Si autem referatur ad finem conclusionis, tunc debet interpretari, verum est, sicut in ante habitis diximus, hoc est, Trinitas Deus vivit per omnia saecula saeculorum. Nihil esset dictum, fiat: quia hoc necessario est, et non fit. Sed dicitur, verum est: quia hoc verum, quod sic Deus Trinitas vivit et regnat. Quid autem sit dictum, Per omnia saecula saeculorum, jam superius diximus cum exponeretur, Gloria Patri, quia hic idem significat quod ibi .