REPORTATA PARISIENSIA LIBER PRIMUS.

 QUAESTIO PRIMA.

 Quatuor has conditiones ad rationem scientiae necessarias, requirit etiam Doctor in q. 3. prol. scripti Oxoniensis q. i. later. n. 20. et in 3. d. 24.

 Contra ista objicitur sic : Sicut objectum primum potentiae ad potentiam, ita objectum primum habitus se habet ad habitum sed primum objectum potent

 Ex hoc sequitur corollarium, quod de nullo potest aliud sciri, nisi de quo possunt plures conceptus haberi, unus quidditativus, et alii quasi denomina

 Contra ista objicitur sic : Sicut objectum primum potentiae ad potentiam, ita objectum primum habitus se habet ad habitum sed primum objectum potent

 Objecit ex Goffredo, quod activum et passivum differant subjecto, et proinde unum et idem non posse esse respectu sui movens et mobile, ac consequente

 Sed ultra id, quod dictum est de intellectu viatoris, inquirunt aliqui, si Deus possit concipi sub distinctis rationibus a quocumque intellectu, etiam

 Contra tamen omnes istas opiniones duplex est via. Una probando istam affirmativam, quod Deus sub ratione divinitatis est primum subjectum hujus scien

 QUAESTIO II.

 Contra : De Deo sub ratione deilatis non potest esse scientia nisi unica igitur non habet aliquam sibi subalternatam. Probatio antecedentis : Quaecu

 Respondeo ad quaestionem quod viator potest scire veritates per se scibiles de Deo sub ratione Deitatis, scire (inquam) simpliciter et perfecte simp

 QUAESTIO III.

 sed recte ita negasse probat Scotus duabus potissimum rationibus muluatis ex scripto Oxonien. q. 3. prol. ad argumentum secundum quaestionis 2. n. 20.

 Sed contra hoc quibusdam persuasionibus potest argui sic, sumpta triplici majore : Omnis cognitio nostra naturalis de Deo est per effectum aequivocum.

 Ex dictis patet responsio ad quaestionem, quod aliquas veritates possumus ex naturalibus cognoscere de Deo, et aliquas non, quia quaecumque ex his, qu

 Egregie et clare explicat difficultatem hanc in opereOxoniensi q. 3. Prolog. et 3. later. anum. 22. ubi distinguit de Theologia, sive scientia Dei, be

 Ex hoc apparet falsitas illius opinionis, quae ponit quod Theologia non est unus habitus, sed duplex, scilicet practicus et speculativus, quia conside

 DISTINCTIO I.

 QUAESTIO I.

 Quantum ad primum, dico quod fruitio potest accipi pro fruitione in communi vel ordinata. Patet, quaecumque potentia potest inordinate agere, actus ej

 QUAESTIO II.

 Ista quaestio potest intelligi dupliciter. Uno modo de fine ultimo obscure cognito alio modo de fine ultimo clare apprehenso et intuitive et utrum

 QUAESTIO III.

 Impugnat opinionem asse rentem dilectionem et delectationem realiter identificari, et differre tantum secundum rationem, idque multis prosequitur rati

 QUAESTIO IV.

 Circa istas quaestiones primo declaratur qualiter in corporalibus quadrupliciter est quies. Primum quietativum gravium est centrum potest ergo aliqu

 DISTINCTIO II.

 QUAESTIO I.

 QUAESTIO II.

 Ut primae satisfaciat quaestioni, et probet dari aliquod ens simpliciter primum, supponit nullum esse conceptum de Deo nobis per se notum demonstratio

 SCHOLUJM II.

 QUAESTIO III.

 Praemissa infiniti descriptione et probato, quod non habeat infinitatem ex comparatione ad alia, sed intrinsece et immediate a se, attulit duas ration

 QUAESTIO IV.

 Dicitur ad quaestionem quod sic, quia si essent multi dii, vel convenirent in aliquo, vel in nullo. Si in aliquo, aut totaliter, ita quod quidquid hab

 QUAESTIO V.

 Ideo aliter declaratur intentum. Primo sic, ponendo unam rationem. Secundo ponendo quatuor instantias, et ex solutione cujuslibet adducendo unam ratio

 QUAESTIO VI.

 Opinio IIenrici quodl. 6 q. I. el in sum. arl. 37. duas esse lanium processiones in Deo, quia duo tantum sunl actus immanentes, ut intelligere et vell

 Respondeo, quod quaestio ista potest dupliciter intelligi : uno modo, an tantum sint duae productiones secundum suas rationes formales, diversae in di

 QUAESTIO VII.

 Ideo dico quod in divinis est tantum una productio numero unius rationis, sic quod si ponatur per impossibile, vel per incompossibile, quod haec produ

 QUAESTIO VIII.

 Secundo declaratur quomodo potest hoc intelligi sine contradictione. In creaturis perfectionis est quod essentia et natura communicetur, sed imperfect

 DISTINCTIO III.

 QUAESTIO I.

 Est igitur quaestio : An possumus habere aliquam cognitionem de Deo, qua cognoscitur in aliquo conceptu simplici) et hic sunt opiniones. Nam quidam di

 Alia est opinio, quae nimis tribuit intellectui nostro de cognitione Dei, sicut prior nimis ab eo circa eamdem removebat ponit igitur haec opinio qu

 Dico igitur ad quaestionem quod in intellectu viatoris absolute est possibilis conceptus Dei proprius, quia hoc posset Deus creare infundendo lumen pr

 QUAESTIO II.

 Dico, quod propositio per se nota est, quae est evidens ex terminis, ita quod non ex alia propositione, sed ex terminis, ut sui sunt, quia non est ide

 QUAESTIO III.

 Dico igitur, quod quaecumque in creaturis per modum similitudinis vel proportionis repraesentant tria appropriabilia tribus personis, includunt ration

 QUAESTIO IV.

 Dico igitur quod oportet ponere in intellectu, ut habet rationem memoriae, speciem intelligibilem repraesentantem universale . ut universale, naturali

 QUAESTIO V.

 Hic ohiler moneo quaestionem hanc et sequentem haberi in scripto Oxoniensi, ad calcem tamen quaestionis sextae, et marginatorem contendere ad illud op

 Sed contra conclusionem praedictam in se, sive sic intelligat Avicenna, sive aliter, primo arguo sic, quod si species intelligibilis non maneat in int

 QUAESTIO VI.

 Respondeo, tria sunt hic videnda: Primo, quae entitas sit intellectio. Secundo, si aliqua mutatio possit esse ad talem entitatem. Tertio, si talis ent

 QUAESTIO VII.

 Imaginem Trinitatis consistere in mente, notitia et amore, vel in memoria, intelligentia et voluntate utrumque explicat ad mentem Augustini. Per min

 DISTINCTIO IV.

 QUAESTIO I.

 Negat Doctor propositionem hanc : Deus genuit alium Deum, quia nec alium a Deo, nec alium deitate, vel in deitate, quod secundum regulas Logicae optim

 QUAESTIO II.

 Optime explicat Logice et Theologice hunc esse veram : Deus est Pater, Filius et Spirilus sanctus. De quo late in Oxon. hic q. 2.

 DISTINCTIO V.

 QUAESTIO I. Utrum essentia generet aut generetur ?

 Resolvit hanc esse falsam, essentia generat, quia quando subjectum est ultimate abstractum, et praedicatum non potest praedicari nisi formaliter, prop

 QUAESTIO II.

 Dicitur ad quaestionem quod sic, quia sicut in substantia creaturae aliquid est potentiale praesuppositum generationi, quod dicitur materia, aliquid a

 Contra ista arguitur multipliciter, et probatur quod in divinis non sit materia, nec quasi materia. Primo sic : Essentia divina est formalis terminus

 Tertio causa perfectissima nihil requirit secura ad Agendum.

 Filius est de substantia Patris, ut loquuntur Sancti, et ly de denotat simul originationem et consubstantialitatem quod clare explicat, et etiam quo

 QUAESTIO III.

 Respondeo igitur ad quaestionem, quod relatio non est actus, nec essentia aliquo modo actuabilis est per eam, sed est per actus cui repugnat omnis act

 DISTINCTIO VI.

 QUAESTIO I.

 QUAESTIO II.

 et idem esse cum dicere praecedit volitionem. Scotus autem manifeste docet intelligere dicere,

 QUAESTIO III.

 Dicendum ergo quod Pater necessario genuit Filium, et necessitate concomitante genuit Filium, etsi non ut principio elicitivo. Hoc autem probatur dupl

 DISTINCTIO VII.

 QUAESTIO I.

 Contra, quando aliquid est indeterminatum ad aliqua producenda indeterminatione potentiae activae, ex se est sufficienter determinatum ad quodcumque i

 QUAESTIO II.

 Respondeo, quod Filius non potest generare, negando primo potentiam Logicam, quae significat non repugnantiam extremorum sicut enim significatur quo

 QUAESTIO III.

 Respondeo, quod est maxime univoca, quod probatur tripliciter. Primo sic: In supposito generante et genito est natura, et proprietas individualis au

 DISTINCTIO VIII.

 QUAESTIO I.

 QUAESTIO II.

 QUAESTIO III.

 Circa illam exclusivam, scilicet quod nullum aliud a Deo sit immutabile, dubitatur de mente Philosophorum, praesertim Aristotelis et Avicennae, quos S

 Secundus modus essendi est, quo aliquid intelligitur necessarium ex se formaliter, non effective, sed dependenter esse ab alio, et Doctor iste imponit

 QUAESTIO IV.

 Haec propositio continet duos modos habendi unum, quo aliquid dicitur habere aliud formaliter

 QUAESTIO V.

 Dicitur ad quaestionem, quod aliquid dictum de Deo formaliter, est in genere, et Deus similiter propter auctoritates, quia Damascenus in Elementario a

 DISTINCTIO IX.

 QUAESTIO UNICA.

 Postquam docuerat possibile esse generationem divinam esse aeternam, et de facto ita essp, quia Pater est agens per modum naturae perfectissimum, non

 DISTINCTIO X.

 QUAESTIO I.

 Respondeo igitur ad quaestionem, quod voluntas perfecta, scilicet habens objectum diligibile sibi praesens, nullo alio cointellecto, est principium su

 QUAESTIO II.

 Dico igitur quod voluntas divina est principium necessario producendi amorem. Hoc probatur. primo sic : Voluntas divina est principium communicandi en

 QUAESTIO III.

 R ejecta sententia Henrici (de qua late agit Doctor in Oxon. I. d. 2. q. 7. an. 13. per tres articulos, et hic a n. 13.) asserentis voluntatem spirare

 QUAESTIO IV.

 Locum hunc et doctrinam citat, et transcribit Ariminen. hic art. I.

 DISTINCTIO XI.

 QUAESTIO I.

 QUAESTIO II.

 Ad mittendam esse hanc propositionem : Si Spiritui sanctus non procederet, etc. Contra Giiffr. licet sequatur ex ea contradictio, quia non sequitur ex

 Ideo dicitur quod quaeslio est rationalis. Et dicit unus Doctor quod si non procederet a Filio, non distingueretur ab eo, quia solae relationes distin

 DISTINCTIO XII.

 QUAESTIO I.

 QUAESTIO II.

 QUAESTIO III.

 Dico ad quaestionem quod potest actio considerari tripliciter vel ut in se, vel ut ad terminum, vel ut in suppositis agentibus. Primo modo et secund

 DISTINCTIO XIII.

 QUAESTIO UNICA.

 Opinio una ponit quod distinguuntur per terminos, scilicet per personas, quia motus distinguitur per terminos 5. Phys. text. com. 4. et 48.

 Respondeo ad quaestionem quod Spiritus sancti processio non est generatio. Circa cujus veritatem ostendendam, primo videnda est distinctio generationi

 QUAESTIO I.

 QUAESTIO II.

 DISTINCTIO XVI.

 QUAESTIO UNICA.

 Respondeo cum personam mitti sit manifestari eam procedere, ut patet alibi ex quaestione praecedente, missio passiva visibilis, est cum signo sensibil

 DISTINCTIO XVII.

 QUAESTIO I,

 Contra hanc opinionem arguitur duplici via, supponendo justificationem peccatoris, ex Ezech. 12. et charitatem.

 Respondeo ergo ad quaestionem, primo ad rem in se et secundo quantum ad intentionem Magistri. Quantum ad primum, dico quod siculi in Deo ponitur dup

 Ad primum argumentum dico, quod creaturam bonam intelligi non bonam, potest intelligi dupliciter, aut abstraclive, aut circumscriptive. Non enim idem

 QUAESTIO II.

 Hic sunt aliqua praemittenda, et deinde ad propositum applicanda. Sciendum ergo primo, quod voluntas divina habet aliquod objectum primum, ut essentia

 QUAESTIO III.

 Tota haec quaestio per modum additamenti habetur in scripto Oxoniensi, post quaestionem quartam hujus distinctionis, sed quae circa rarefactionem aut

 QUAESTIO IV.

 scholium ii.

 QUAESTIO V.

 Opinio Gandavensis dicit tria: Primum quod possibilitas ad augmentationem in forma infusa non est accipienda ex parte subjecti, sive materiae, cum non

 QUAESTIO VI.

 Dico ad quaestionem, quod augmentatur charitas per additionem gradus, vel partis in essentia ad partem praeexistentem, quia si augetur, et non corrump

 QUAESTIO VII.

 Respondeo, quod cum quaeritur an charitas possit diminui, potest quaeri de potentia, vel ex parte charitatis in se vel secundum esse ejus in subjecto

 DISTINCTIO XVIII.

 QUAESTIO UNICA.

 Declarat optime quomodo nulla persona divina constituitur per respectum ad ereaturam, quia lota Trinitas praecedit etiam esse intelligibile creaturaru

 DISTINCTIO XIX.

 QUAESTIO I.

 QUAESTIO II.

 QUAESTIO III.

 Hic primo praemittenda sunt aliqua in generali circa relationes communes, et demum applicanda sunt ad solutiones praedictarum quaestionum.

 QUAESTIO IV.

 Sententia Henrici unam personam esse in alia, non secundum se totam, sed secundum partem, quae etiam est aliquid alterius, id est, secundum essentiam,

 Quantum ad modum, quo ponitur una persona in alia, sciendum est secundum Hilarium, 7. de Trinitate versus finem, quod una persona est in alia, non ut

 De secundo principali, quae est ratio essendi in unius personae in alia, dico quod non est essentia, sic enim Pater esset in Patre neque relatio, qu

 QUAESTIO V.

 Respondeo, quod hic sunt quatuor declaranda, sicut quatuor proponuntur in quaestione. Quantum igitur ad articulum primum de totalitate in generali, di

 DISTINCTIO XX.

 QUAESTIO I.

 QUAESTIO II.

 Respondeo ad quaestionem primam, quod potentia, quae ponitur in Deo, non est passiva, sed activa, potest intelligi secundum extensionem, vel secundum

 DISTINCTIO XXI.

 QUAESTIO UNICA.

 Sententia Magistri ad mittentis hanc: Solus Pater est Deus, quia relativum non excludit correlativum, refutatur ex Philosopho. Secundo, quia falsum es

 DISTINCTIO XXII.

 QUAESTIO UNICA.

 Quantum ergo ad hunc articulum, dico quod sub omni ratione objectiva, qua essentia divina potest intelligi ab intellectu divino, potest intelligi ad i

 DISTINCTIO XXIII.

 QUAESTIO UNICA.

 Dico tamen quod non dicit praecise secundam intentionem, sive dicat ipsam, sive non, quia si a constitutivis potest abstrahi aliquid commune, ergo mul

 DISTINCTIO XXIV.

 QUAESTIO UNICA.

 quantitatem discretam nihil esse extra animam, cui magis videtur adhaerere, de quo largissime egit in tract. de Rerum princ. q. 16. a n. 27. ubi aliqu

 Secundum istas opiniones diversas de numero in his, in quibus proprie invenitur, respondendum est ad propositam quaestionem, ducendo eas ad propositum

 DISTINCTIO XXV.

 QUAESTIO I.

 Secundum varia tempora dicit nomen personae varias habuisse significationes, et demum ait non significare aliquid proprium uni personae, quia communis

 QUAESTIO II.

 Resolvit conceptum communem positivum et univocum abstrahi posse a tribus personis, qui sit primae intentionis, et de ipsis in quid praedicabilis, lic

 Pro prima? quaestione docet personam significare illud commune positivum ad quod sequitur negativum, et potest nominari res relata incommunicabilis, e

 DISTINCTIO XXVI.

 QUAESTIO I.

 Circa quaestionem primo recitatur opinio Praepositivi, qui ponit quod personae se ipsis distinguuntur primo, et quod persona de se est haec, quia pers

 Aliter dicitur propter auctoritatem Christi, quod personae distinguuntur et constituuntur per relationes. Hoc probatur sic, quia absolutum non potest

 SGUOLIDM III.

 QUAESTIO II.

 Respondeo, in quaestione ista patet quid dicendum sit ex quaestione praecedendi si enim persona constituitur in esse personali per relationem origin

 Sed circa modum, quo suppositum constituitur per relationem, sunt duae difficultates. Prima est, quomodo possibile est quod in uno supposito sint duae

 QUAESTIO III.

 Respondeo igitur ad quaestionem, quod aliud est circumscribere, et aliud abstrahere, in Praedicamentis cap. dominus circumscriptio de Hebdomadibus Abs

 QUAESTIO IV.

 Statuit primo sententiam, personam scilicet constitui per relationem, non per absolutum deinde rejicit rationem aliorum, qua suadetur, nempe quod ra

 Sententiam D. Thomae asserentis relationem constituere, non ut relatio est, sed ut proprietas, et Henrici dicentis constituere non ut actu respicit co

 Respondeo igitur quantum ad modum quo constituitur persona prima, et dico quod non repugnat quod Pater sit prior Filio origine, et tamen simul natura

 QUAESTIO V.

 Respondeo quod non est ponenda persona absoluta in divinis. Circa hoc tantum sunt duae difficultates: Prima est ex ratione subsistentiae, c.6.quia sec

 DISTINCTIO XXVII.

 QUAESTIO I.

 Hic est opinio Gandavensis in Summa, ar. 58. q. generare paternitas generare paternitate, distinctione paternitas generare

 5. a num. 9. est ergo ibi actio tantum secundum rationem relationis. Admittit itaque distingui ratione, et hac consideratione, paternitatem scilicet e

 QUAESTIO II.

 QUAESTIO III.

 Respondeo igitur, quod notitia actualis intelligentiae non dicit sufficientem rationem verbi. Dico tamen secundo, quod omnis notitia actualis est verb

 QUAESTIO IV.

 QUAESTIO V.

 QUAESTIO VI.

 SCIIOUUM I.

 Ad quintam quaestionem dicendum, quod intellectus sequens rationem naturalem non erroneam, non poneret in Deo nec verbum notionale, nec essenliale. Qu

 Ad sextam quaestionem dicendum, quod si intelligatur de re significata per Verbum, ut de secunda persona, non importat in se respectum ad creaturam, q

 DISTINCTIO XXVIII.

 QUAESTIO I.

 SGHOLIDM,

 QUAESTIO II.

 Quarto ex aliis duobus locis Augustini. Hinc tamen non sequitur quin persona creata constituatur per negationem de quo in Oxon. 3. dist. I. q. I. a n.

 Respondeo igitur ad quaestionem secundum quod dictum est dist. 20. quaestione ultima. esse esse

 QUAESTIO III.

 Ad solutionem hujus nihil invenitur communiter, nisi quia proprietas constitutiva personae pullulat in essentia per modum naturae, quod non declarat p

 QUAESTIO IV.

 DISTINCTIO XXIX.

 QUAESTIO UNICA.

 Est igitur intentio hujus quaestionis, an principium, ut dicitur de principio essentialiter dicto, et notionaliter, sit unius rationis, et univoce dic

 DISTINCTIO XXX.

 QUAESTIO UNICA.

 Resolvit Doctor quaestionem per tria dicta. Primum, in creatura est relatio nova ad Deum, quia fundamentum novum. Secundum, haec non coexigit relation

 DISTINCTIO XXXI.

 QUAESTIO I.

 QUAESTIO II.

 QUAESTIO III.

 Ad primam quaestionem dico, quod circa eam non sunt opiniones, et quod secundum substantiam potest intelligi dupliciter. Nam secundum Philosophum 5. M

 Ad secundam quaestionem ponit sententiam Gandavensis negantis has relationes esse reales, quia essentia non est distincta in personis, sed una et eade

 Hanc ergo opinionem tenendo, declaro quaedam circa eam. Primo, quae requiruntur ad relationem realem ? Ubi sciendum quod tria necessario requiruntur a

 DISTINCTIO XXXII.

 QUAESTIO I.

 QUAESTIO II.

 Ad secundam quaestionem explicat bene duplicem respectum notitiae ad memoriam, et declarata per ipsam, et quadruplicem acceptionem ly dicere, ex quibu

 Ad primam quaestionem, explicatis duplici respectu amoris, ad exprimentem et objectum, et quadruplici acceptione ly diligere, corresponden ti ipsi dic

 DISTINCTIO XXXIII.

 QUAESTIO I

 Opinio D. Thomae in I . parte Summae q. articulo secundo, essentiae. esse esse relationis, sapientiae,

 Respondeo ergo ad quaestionem, in qua certum est quod essentia et proprietas sint idem, et e converso, quia Deus est simplex, et est quidquid habet, e

 QUAESTIO II.

 Sententia D. Thomae, ideo non esse compositionem in persona, quia essentia et proprietas sola ratione distinguuntur, rejicitur, quia quae sola ratione

 QUAESTIO III. Virum proprietas sit ipsa persona ?

 Et rem bene declarat optimis exemplis, et dicit quod persona est formaliter proprietas, quia includit illam, non e contra, neque hinc sequitur hanc es

 DISTINCTIO XXXIV.

 QUAESTIO I.

 Respondeo quod sic, quia sicut in creaturis lotum est idem aliquo modo suae parti, sic persona in divinis, licet non sit quoddam compositum ex partibu

 QUAESTIO II.

 Dico ergo ad quaestionem, quod quando aliquid est proximum fundamentum relationis communis, potest dici in genitivo de suppositis, quorum est illud fu

 QUAESTIO III.

 Dico ad quaestionem quod convenienter appropriantur essentialia personis et quatuor hujusmodi invenio appropriationes magis principales. Prima appro

 DISTINCTIO XXXV.

 QUAESTIO I.

 Postquam ex sacra Scriptura, S. Augustino, et Philosopho probaverat in Deo esse intellectum et aetum intelligendi, et rationem a posteriori adjunxerat

 Refert et refellit opinionem Gandavensis asserentis intellectum et intelligere in Deo distingui ab essentia tantum per operationem intellectus creati

 Resolvit intellectum Dei esse principium quo intelligendi, sicut in creatis, quia quamcumque denominationem dat actus realiter distinctus ab informabi

 Asserit intellectualitatem, seu vitam intellectivam, esse de quidditate Dei, quod etiam habetur in Oxon. I. dist. 26. num. 55. et ostendit non sequi i

 QUAESTIO II.

 Ad propositum igitur est dicendum, quod loquendo de primitate perfectionis, sive originis, dico quod essentia divina est primum objectum intellectus.

 DISTINCTIO XXXVI.

 QUAESTIO I.

 QUAESTIO II.

 Respondet ad primam quaestionem, et explicat duplici habitudine motionis et terminationis objecti ad potentiam, resolvit nihil aliud a Deo esse object

 Ad quaestionem secundam, cum quaeritur an requirantur distinctae relationes in Deo ad intelligibilia distincte cognoscenda?

 Sed contra hoc objicitur primo, quia videtur quod haec dicta destruant sententiam Augustini de ideis. Secundo, quia dictum est supra, quod in Deo sunt

 QUAESTIO III.

 QUAESTIO IV.

 In quaestione prima sunt duo modi dicendi : Unus est Thomae in prima parte Summae quaest. 13. art. Metaph. text.

 Alia est opinio Gandavensis quodlib. et 1. quaest, 1. ubi ponit sic, quod rerum quaedam sunt materiales, quaedam artificiales, et quaedam sunt fabrica

 Respondeo ergo ad quaestionem, primo sequendo alium Doctorem antiquum, scilicet Bonaventufam, et dico quod idea, sive accipiatur ut ratio et principiu

 Ad secundam quaestionem dicendum est, cum antiquo Doctore Bonaventura, quod in Deo sunt infinitae ideae propter tamen infinitatem vitandam forte neg

 DISTINCTIO XXXVII.

 QUAESTIO I. Utram Deus sit ubique?

 QUAESTIO II.

 Ad quaestionem primam respondet unus Doctor, quod Deus est in omnibus rebus, non quidem sicut pars essentiae, vel sicut accidens, sed sicut agens ades

 scientiam et potentiam, et in Sanctis per gratiam.

 DISTINCTIO XXXVIII.

 QUAESTIO I.

 QUAESTIO II.

 Respondeo igitur ad quaestionem, quod Deus novit determinate et infallibiliter eventum omnium rerum, non solum in generali, quod evenient, sed in spec

 DISTINCTIO XXXIX.

 QUAESTIO I.

 QUAESTIO II.

 Dicitur quod res possunt comparari vel ad intellectum Dei, vel ad causas proximas. Respectu causae remotae, scilicet scientiae Dei, sunt res necessari

 DISTINCTIO XL.

 QUAESTIO UNICA.

 Circa primum est sciendum, quod duplex est contingentia in rebus, sicut patet per oppositum contingentis, quod est necessarium.

 Viso quod voluntas divina sit prima causa contingentiae in rebus, tertio videndum est quomodo potest esse causa contingentiae, non obstante invariabil

 Ad secundam quaestionem respondet quidam Doctor quod haec est vera: Deus necessario praescit hoc futurum contingens fore, quia futurum contingens non

 Ad quaestionem hujus distinctionis respondet in sensu diviso, praedestinatum posse damnari, neque id repugnare certitudini praedestinationis, quia con

 DISTINCTIO XLI.

 QUAESTIO UNICA.

 damnare illum propter demerita. Mox subjungit nullam dari causam praedestinationis ex parte praedestinati, sed totam refundendam esse in Dei voluntate

 Ex hoc quod habetur alibi supra de praedestinatione et reprobatione, sequuntur aliqua corollaria. Primo, quod prius est completus numerus electorum, q

 DISTINCTIO XLII

 QUAESTIO I.

 QUAESTIO II.

 Ad primam quaestionem respondeo, quod habere potentiam ad omnia quae significantur per omnipotentiam, potest intelligi dupliciter vel ad quaedam imm

 Ad secundam quaestionem dico quod licet suppositis principiis Philosophorum, non possit probari Deum posse producere immediate quidquid est possibile

 DISTINCTIO XLIII

 QUAESTIO I.

 Contra primam opinionem arguo, et primo contra illud quod dicit de potentia probo enim quod potentia activa Dei ad se non sit prima ratio potentiae

 QUAESTIO II.

 Ad quaestionem dico, quod sicut Deus potest velle et non velle libere aliud a se, sic potest velle quod non vult, et non velle quod vult, et quaelibet

 DISTINCTIO XLIV,

 QUAESTIO I.

 Responsionem ad quaestionem quaere alibi. Ad primam rationem, dicendum quod non sequitur, quia iste ordo, secundum quem modo produxit, non est omnis o

 QUAESTIO II.

 DISTINCTIO XLV.

 QUAESTIO I.

 QUAESTIO II.

 Quantum ad quaestionem primam, est una opinio, quae ponit voluntatem non esse in Deo ex natura rei, sed tantum per actum intellectus negotiantis et co

 Docet, voluntatem in divinis idenlificari essentiae, differre tamen realiter secundum quid, seu formaliter, vel ex natura rei ante omnem negotiationem

 Punit tres insignes instantias contra distinctionem formalem voluntatis ab essentia. Ad primum bene explicat dictum sancti Augustini dicentis : Non eo

 DISTINCTIO XLVI.

 QUAESTIO. UNICA.

 DISTINCTIO XLVII.

 QUAESTIO I. Utrum Deus velit mala fieri

 QUAESTIO II. Utrum Deus permittat mala fieri 1

 Praemissa una distinctione voluntatis in nudam potentiam, in actum, et actus signum et altera, ipsius actus in velle et nolle simplex, eflicax et re

 Responsionem ad secundam quaestionem quaere alibi, quod signum efficacis voluntatis et intensae, si immediate ab ipsa fiat, est impletio voliti si v

 DISTINCTIO XLVIII.

 QUAESTIO UNICA.

 Respondeo, voluntas creata potest intelligi conformis voluntati divinae, vel quoad volitum, vel quoad hoc quod est regula volendi, et hoc per modum pr

Scholium.

Deum absolute in se sub ratione essentiae, et non sub aliqua consideratione speciali reparatoris et glorificaloris esse subjectum nostrae Theologiae,docel hic, et largius in prologo scripti Oxoniensis q. 3. et collat. 19. Deinde large et docte explicat ordinem conceptibilem inter essentiam, et praedicata essentialia, attributa, modos intrinsecos, et si quae alia considerantur in divinis.

Contra tamen omnes istas opiniones duplex est via. Una probando istam affirmativam, quod Deus sub ratione divinitatis est primum subjectum hujus scientiae ; alia probando istam negativam, quod non sub aliis rationibus, quae assignantur.

Primum probatur tripliciter, primo sic: Sub illa ratione est Deus primum subjectum scientiae primae, sub qua primo continet virtualiter veritates scibiles de Deo ; hujusmodi est ratio essentiae divinae ; ergo, etc. Major patet ex dictis in secundo articulo. Minor probatur, qualis ordo realis esset inter aliqua, si essent distincta realiter, talis est ordo illorum secundum rationem, ubi sunt distincta secundum rationem, vel nisi esse reale tollatur praecise propter esse diminutum prioris, ut si illud quod est prius habet esse secundumrationem ; sic autem non est in proposito, quia essentia divina non habet diminutum. Ista probatur, quia ordo distinctorum secundum rationem non concluderet, nisi ex ordine qui natus esset competere illis secundum rem, si essent distincta realiter. Nunc autem si intrinseca Deo essent distincta realiter ab essentia divina, omnino primum esset essentia sub ratione essentiae, et reliqua essent posteriora et quasi passiones et accidentia ipsius essentiae. Si ergo est illa distinctio rationis, omnino primum erit ibi essentia sub ratione essentiae.

Secundo sic: Cognitio quid est est omnino prima ex 7. Metaphys. text. 19. et sicut absolute cognitio quid est est prior cognitione aliorum, ita in eodem cognitio quid est ejusdem est cognitio ejus prima, et omnino perfectissima ; ergo illa maxime veritatis contentiva omnium cognoscibilium de illo cujus est. Consequentia patet, quia continere virtualiter objecta cognoscibilia competit perfectissime cognoscibili.

Tertio sic: Sub eadem ratione Deus est primum objectum intellectus sui, et primae scientiae possibilis haberi de ipso ; est autem primum objectum intellectus sui sub ratione essentiae; ergo, etc. Major probatur,

quia est primum objectum intellectus sui sub eadem ratione, sub qua continet cognitionem omnium cognoscibilium de ipso, nam movet intellectum suum ad rationem omnium cognoscibilium in illa scientia ; sub illa autem ratione, per quam continet omnia, est primum objectum primae scientiae de ipso. Minor quamvis posset probari per hoc, quod intellectus divinus intuitive cognoscit, et per consequens subratione illa, quae est in re ex natura rei, tamen supponatur usque ad tractatum de scientia Dei inferius, dist. 35. et 36. Minor etiam probatur auctoritate Damasceni, lib. 1. orthod. cap. 5. Esse est propriissimum nomen Dei, quia dicit pelagus infinitae substantiae.

Ad negativam istam contra rationes alias, quae assignantur, arguitur tripliciter. Primo sic: Ratio sub qua aliquid est objectum primum, excedit in perfectione cognoscibilitatis omnia cognoscibilia in illa scientia ; ratio autem glorificationis, vel boni cujuscumque talis, non est hujusmodi ; ergo, etc. Major patet, quia sicut primum subjectum habet con--tinere omnia, quae continentur in scientia, ita ratio primi subjecti debet esse prima ratio continendi, et, per consequens perfectior in cognoscibilitate. Minor probatur, quia relatio rationis non potest esse perfectior in cognoscibilitate quocumque: ente reali, quia nec in entitate. Probatur etiam de bono et aliis rationibus, quia quaecumque istarum est ratio cognoscibilis, alia est perfectior puta essentiae ut essentiae.

Secundo sic: Nihil sub ratione contracta potest esse primum subjectum primae scientiae possibilis haberi de ipso. Omnes istae rationes quae assignantur, sunt rationes contrahentes ipsum; ergo, etc. Major probatur, quia ex primo Metaphys. cap. 2. Omni scientia considerante aliquid sub ratione contracta, est alia prior considerans illud sub ratione absoluta, certior quam sit illa, quia ut dicitur ibi, quae est ex paucioribus certior, est ea quae est ex additione, ut Arithmetica Geometria.

Tertio sic: Nihil potest esseprimum subjectum primae scientiae de ipso sub aliqua ratione, quae non facit unum per se cum ipso ; hujusmodi sunt omnes rationes quae assignantur; igitur, etc. Minor patet, quia quaelibet talis ratio, si esset realiter distincta, esset realiter accidens illi cui assignatur illa ratio. Probo majorem : Aut illa ratio contingenter inest ipsi subjecto, aut necessario. Si contingenter, ergo non est ratio aliquid sciendi de subjecto, quia ipsa non est necessario cognita de subjecto. Si necessario, ergo ipsa est cognoscibilis, scilicet de subjecto per rationem subjecti, et ita non est prima ratio virtualiter cognoscendi omnia alia de subjecto, nec per consequens prima ratio subjecti in scientia.

Quantum ad istum articulum dieo, quod est ordo inter rationes, sub quibus Deus est conceptibilis, ita quod ratio essentiae est omnino prima, et aliae sunt priores aut posteriores secundum quod huic rationi propinquiores, vel ab ipsa remotiores. Qualiter autem iste ordo propinquitatis sit possibilis, patet ex prima ratione posita contra istam opinionem : Quaecumque enim ordinem realem haberent aliqua distincta realiter, similem ordinem secundum rationem habent, ubi essent distincta ratione, nisi esse reale tollatur praecise propter diminutum esse prioris. Nunc autem si realiter essent distincta personalia ab essentialibus, et essentialia inter se, haberent ordinem in consequendo ipsam essentiam ; ergo si sunt distincta ratione, habent talem ordinem secundum rationem. Minor probatur primo, comparando essentialia, sive perfectiones simpliciter inter se ; si enim realiter distinguerentur natura immaterialis perfecta, et intellectus perfectus, et illud per quod intellectus habet objectum proportionatum sibi praesens, et ipse actus intelligendi ; et ultra etiam esset alius actus circa objecta secundaria virtualiter contenta in objecto primario : esset inter ista talis ordo realis, quod essentia immaterialis perfecta esset prior realiter intellectu perfecto ; intellectus perfectus prior realiter illa ratione repraesentante objectum ; et ratio ista repraesentans prior est actu intelligendi, et actus intelligendi objectum primarium, prior realiter actu intelligendi objectum secundarium, et ista esset propter quid ; habens naturam immaterialem perfectam habet intellectualitatem perfectam, et propter hoc quid intellectuale perfectum potest habere rationem sibi competentem, et ipsum objectum perfecte repraesentantem, et potest habere intellectum, qui objectum tale praesens intelligit, nisi impediatur ; et propter hoc quid intellectus intelligens objectum primarium potest intelligere objectum secundarium virtualiter contentum in primo, ita quod ex quibuscumque duabus propositionibus praedictis posset fieri demonstrario propter quid ad concludendum extremum de extremo. Similiter potest argui de natura et voluntate, et actu volendi objectum primarium et secundarium.

Consimiliter etiam licet non sit ita manifestum, tamen videtur posse argui de quibusdam aliis intrinsecis ipsi Deo, puta si distinguerentur realiter infinitas, simplicitas, immutabilitas, aeternitas, necessitas essendi, videretur infinitas intensiva omnino prima, quia dicit modum essentiae, (quoniam et in creaturis non sic se habet finitas, sicut aliqua passio addita essentiae ; sed dicit intrinsecum gradum vel limitationem naturae in se, aliter enim intrinseca naturae humanae est finitas vel limitatio quam sapientia. Imo videtur quod aliter quam intellectus vel voluntas, quia non est intelligibile aliquid habere aliquam entitatem, quin statim illa intrinsece sit finita, vel infinita). Hanc videtur sequi ordine reali simplicitas, quia infinitum est incomponibile alteri, quia quocumque componibili cum altero potest esse aliquid majus, puta totum componibile. Similiter etiam incomponibile in se, quia illa duo componentia nec possunt esse in se finita, nec infinita. Simplicitatem vero videtur sequi immutabilitas, quia immutabile non est cum termino motus componibile. Ex hac videtur sequi necessitas, sive aeternitas, quia excludit omnes possibilitates.

Consimiliter etiam potest argui ex parte objectorum, quae respiciunt intellectum et voluntatem ; quia enim Deus est ens immateriale perfectum, ideo natus est esse objectum intellectus proportionati, et ulterius movere ipsum ad actum circa ipsum ; et ulterius quia ad actum circa ipsum, ideo movebit ad actum circa objectum secundario, quod virtualiter continetur in primo.

Secundo, potest declarari propositum de ordine perfectionum simpli citer ad actus notionales et proprietates personales. Si enim ista differrent realiter, memoria perfecta, quae scilicet includit intellectum et objectum, actus intelligendi sibi praesens, et actus exprimendi notitiam declarativam illius objecti, qui est dicere, et ipsa notitia producta, per actum dicendi, quae dicitur Verbum, esset ibi simpliciter ordo realis, quia memoria in actu perfecto esset ibi primum ; dicere secundum ; Verbum tertium, et quia memoria est perfecta, ideo dictiva et quia est dictiva, ideo Verbum productum. Consimiliter etiam de voluntate et spiratione, et termino spirationis, comparando etiam terminos productionum.

Ergo perfectiones simpliciter praecedunt actus notionales, et ipsi: actus terminos notionalium ad invicem, quia actus intellectus est prior quam actus voluntatis, ideo dictio est prior spiratione, et ultra ; ideo Verbo dicto communicatur per generationem memoria foecunda, quae non praeintelligitur habere Verbum adaequatum. Ulterius etiam producta ista distincta simpliciter sunt idem, vel unius naturae, et hoc propter simplicitatem et indivisibilitatem illius naturae, ideo est inter illa perfecta identitas. Propter idem etiam, quia habent eamdem magnitudinem illius naturae, puta infinitatem, ideo est inter illa perfecta aequalitas ; quia etiam habent proprietates illius naturae easdem, ideo inter illa est perfecta similitudo.

Est etiam ordo notionalium ad relationes communes, et propter priora, tanquam per causas propter quid possent sciri posteriora ; ergo videtur esse hujusmodi ordo secundum rationem.

Item, hic secundo arguitur sic : In demonstrationibus quia et propter quid de eodem videtur esse ordo contrarius, nam in demonstratione quia, prius concluduntur, quae sunt propinquiora effectui, a quo arguitur ; illa autem videntur esse remotiora a causa per se. E converso autem in demonstratione simpliciter et propter quid, prius concluduntur illa quae sunt propinquiora ipsi causae, et ultimo concluduntur de effectu remoto ; ergo si aliqua conveniunt alicui causae, quae statim possint concludi ex effectibus, et alia quae non possint, ista non videntur eumdem ordinem, nec aeque immediatum habere ad talem causam. Nunc autem multa possunt concludi de substantiis separatis ex eorum effectibus, sicut 12. Metaphys. et patebit in multis quaestionibus de Deo ; aliqua autem non possunt concludi ex effectibus, sicut veritates mere Theologicae ; ergo haec et illa secundum ordinem mere insunt Deo.

Et confirmatur ista ratio, quia non aeque immediate et absque ordine insunt illa alicui subjecto, quae nota sunt de ipso imperfecte et confuse concepto, et illa quae non possunt esse nota de ipso, nisi concepto eo sub propria ratione essentiae. Aliqua sunt cognoscibilia de Deo confuse cognito vel concepto, sicut potest concipi ex creatis. Aliqua autem non possunt de eo cognosci, nisi distincte cognito sub ratione hujus essentiae propriae ; ergo, etc.

Contra ista videtur quod ista ratio secunda et prima concludant duo opposita, nam in prima deductum est quod essentialia sunt priora personalibus ; ista autem secunda ratio videtur concludere oppositum, nam per demonstrationem quia, non cognoscimus de Deo notionalia, cognoscimus tamen essentialia ; essentialia autem cognoscimus de eo confuse concepto, personalia enim non nisi distincte concepto. Illud autem est immediatius essentiae, quod non potest cognosci per demonstrationem quia, quam illud quod potest. Similiter illud videtur prius in eo quod primo competit huic essentiae, ut haec est, quam illud quod competit ei secundum aliquem conceptum imperfectum.

Pro conclusione primae rationis videtur esse, quod perfectio simpliciter praecedit naturaliter illud, quod non est perfectio simpliciter ; proprietates illae essentiales sunt perfectiones simpliciter. Unde etiam quaelibet potest esse formaliter ini finita ; notionalia autem non sunt perfectiones simpliciter, quia tunc quodlibet eorum esset in qualibet persona, nullum etiam eorum potest esse formaliter infinitum.

Secundo sic : Illud videtur immediatius naturae divinae competere, quod consequitur eam secundum se, et per consequens ut est in quolibet, et ut abstrahit a qualibet proprietate incommunicabili, quam illud quod convenit ei praecise in uno, ut conjungitur determinare proprietati incommunicabili ; primo modo se habent perfectiones simpliciter ; secundo modo notiones et proprietates personales.

Pro conclusione secundae rationis videtur istud : Supposita sunt prius natura quam proprietates naturae. Unde omnino immediate natura videtur se habere ad supposita, quorum est quidditas, et ad quae se habet quasi essentialiter ; videtur autem se habere ad proprietates tanquam ad quaedam quasi alterius generis. Patet etiam in creaturis, quod prius in essentialibus praesupponit species individuum, quam propriam passionem individui.

Ad quaestionem patet ex dictis : Illud enim sub ratione essentiae potest esse primum objectum alicujus scientiae, cujus essentia est ratio prima virtualiter primo continendi veritates necessarias habentes evidentiam ordinatam ; Deus est hujusmodi ; ergo, etc. Major patet ex declaratis in secundo et tertio articulo. Minor patet ex praedictis in tertio et quarto articulo.

Ad primam rationem principalem concedo majorem, quae declarata est in corollario primi articuli, et nego minorem.

Ad probationem dico, quod illis pluribus conceptibus potest correspondere una res extra animam, quae potest in se virtualiter continere tales plures conceptus ; per consequens de ipsa per intellectum possunt actualiter explicari. Et cun^ dicitur quod una res habet unum conceptum adaequatum, concedo, unum conceptum quidditativum, quae est essentia, id est, secundum se ; sed praeter hoc potest virtualiter continere conceptus plures quasi denominativos, sicut et ipsa essentia de natura rei virtualiter contineret multas proprietates, si possent distingui realiter ab ipsa ; ergo, etc. Ita potest virtualiter continere conceptus quasi quidditativos, qui possunt ab intellectu distingui a conceptu quidditativo, et hoc praecise. Si illi conceptus sunt tantum distincti secundum relationem rationis, mutuo se respicientes, sicut tactum est in articulo tertio, forte tamen posset poni circa tales aliqua distinctio major illorum conceptuum, quam secundum relationes mutuas rationis, et adhuc possent virtualiter contineri in illa essentia, et in intellectu virtualiter explicari. Sed de hoc alias in quaestione de attributis.

Si dicatur quod tunc illi conceptus erunt fictitii et vani, respondeo, non sequitur, quia correspondet eis unum objectum reale, quod in omnibus illis continetur, licet sub alia et alia ratione. Nec illae rationes sunt vanae, quia continentur in illa essentia divina sub ipsis ; vel si conceptus non distinguuntur praecise per relationes rationis, tunc omnibus eis correspondet unum objectum quasi materiale, sed simul correspondent distincta objecta formalia per se terminantia ipsos ; quae tamen objecta formalia virtualiter continentur in illo uno, quasi materiali essentiae.

Ad secundam rationem, concedo majorem, et nego minorem, quia in quarto articulo oppositum ejus declaratur, ubi ostensum est qualiter illa, quae conveniunt essentiae divinae, habent ordinem inter se, et in conveniendo ipsi essentiae, nec est minus scientia propter quid suo modo ex ordine istorum secundum rationem, quam esset, si essent distincta realiter, et haberent ordinem realem, quia scientia propter quid magis respicit ordinem cognoscibilium in cognoscente quam in esse existentiae extra.

Ad auctoritatem Augustini respondeo, quod habet ulterius ibi quod tres personae non sunt verius quam una. Et ex hoc infert quod non sunt aliquid magis, et hoc verum est loquendo de majoritate reali et veritate reali ; tamen in duabus personis potest intellectus habere plures rationes considerabiles, quam in una persona, quia proprietas personalis est formaliter intelligibilis. Loquitur ergo de veritate quae proportionatur entitati rei extra, non autem quae competit alicui secundum esse rationis, sive in intellectu.

Ad tertiam dico, quod aliquid limitatum quale exprimitur per definitionem, repugnat Deo, ideo definitio non est ipsius, quia nihil est in ipso limitans vel determinans ipsum esse, et hoc modo intelligit Avicenna negare quida. Deo ; tamen generaliter loquendo, prout quidditas convertitur cum essentia, verissime est in Deo quidditas, sicut essentia, ex Augustino 7. Trinit. c.

5. essentia vere et proprie dicitur, ita ut solum Deum dici oporteat essentiam.

Quamvis autem de subjecto scientiae Physicae aliquoties praecognoscatur quid est primo modo, scilicet expressibile per definitionem, de Deo tamen hoc non est simpliciter necessarium, quia si ens ponatur primum subjectum, tamen non habet tale quid ; sufficit enim, sicut aeque est in proposito, quod essentia subjecti de se sit ratio cognoscendi omnia alia de Deo, etc.