F i r s t reprinting 1969 , Johnson Reprint Corporation Printed in the United States of Amer ica
44 E X S. G conservino sempre il carattere sa-
EX S. G. RITUUM m DECRETUM quoad festum Sanctissimi Cordis Iesu.
E X S . C . I N Q U I S I T I O N I S 315
386 E P I S T O L A E N C Y C L I C A
442 EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE
EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE 443
EX S. CONG. S. R. U. INQUISITIONIS
5 1 8 EX ACTIS CONSISTORIALIBUS
APPENDIX V. EXHIBENS A C T A SEDIS APOST. QUAE A U T IAMDIU E X A R A T A SUNT
583 EPISTOLA APOSTOLICA SSmi D. N. Leonis PP. XIII ad Anglos
6 2 8 ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE
ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE 629
630 ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE
ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE 631
deesse Sodalitati non videtur ob factum iam probatum reae- dificationis : Reiff, h. t. n. 15.
10 FIRMANA
cendae sint collationes hactenus factae, et quatenus ita sit, oro obtestorque E E . VV. ut dignentur easdem sanare ».
D i s c e p t a t i o S y n o p t i c a
Quoad quaestionis meritum haec animadversa fuerunt. Romanorum Pontificum maxima semper fuit sollicitudo circa beneficiorum resignationes ne redolerent haereditariam succes- sionem, neve alias quamplurimas tegerent simoniacas fraudes. In specie quoad beneficiorum resignationem ex Reg. 35 Cancel- lariae, ex S. Pii V Constitutione - Sanctissimus - ac praecipue ex Const. Gregor. XIII - Humano vix iudicio - nonis Ianua- rii 1783, solemniter confirmata a Benedicto XIV const. - Ec- clesiastica - 15 Iunii 1746; statuitur ut beneficii resignati collatio non fiat sine solemni publicatione, sub poena nullitatis.
Gregorius XIII in Constitutione cit. determinavit in specie modum publicationis a Regula Cancellariae et a divo Pio V generatim praescriptum ; et statuit quod ipsa publicatio in cathedrali et in Beneficii Ecclesia vel ecclesiis, si in pluribus illud sit, fiat ubique, dum frequens populus ad Missarum solemnia convenerit. Quod si ecclesia est ruralis, praeter publicationem in cathedrali fiat eadem in parochiali, intra cuius limites consistit. Dicta publicatio debet fieri palam omnibus Litteras Apostolicas exhibendo, claraque et intelli- gibili voce pronunciando resignationem seu cessionem huius- modi ac beneficii qualitatem et invocationem, nominaque et cognomina resignantis seu cedentis ac illius in cuius favorem gratia huiusmodi facta est. Suam dispositionem Pontifex hisce sanctionibus munit « Ceterum modus et forma hic tradita semper et ubique debeat observari, nec alia vel aequipollens ullo modo admitti in omnibus huiusmodi resignationibus, ces- sionibus et retrocessionibus de quibuscumque Ecclesiis. . . . Quod si quicquam praedictorum omnium omissum fuerit, di- ctis terminis, ut cuicumque praescripti sunt, elapsis, omnes dispositiones et gratiae resignatorum et cessorum beneficio- rum ac iurium huiusmodi, cum omnibus inde secutis sive de pacificis sive de litigiosis, sint irritae et inanes, nullaque