REPORTATA PARISIENSIA LIBER PRIMUS.
QUAESTIO I. Utrum essentia generet aut generetur ?
Tertio causa perfectissima nihil requirit secura ad Agendum.
et idem esse cum dicere praecedit volitionem. Scotus autem manifeste docet intelligere dicere,
Haec propositio continet duos modos habendi unum, quo aliquid dicitur habere aliud formaliter
Locum hunc et doctrinam citat, et transcribit Ariminen. hic art. I.
Respondeo igitur ad quaestionem secundum quod dictum est dist. 20. quaestione ultima. esse esse
QUAESTIO III. Virum proprietas sit ipsa persona ?
QUAESTIO I. Utram Deus sit ubique?
scientiam et potentiam, et in Sanctis per gratiam.
QUAESTIO I. Utrum Deus velit mala fieri
Utrum veritates per se scibiles de Deo sub ratione Deitatis possint sciri ab intellectu viatoris ?
Alensis I. p q. I . memb. I . Thom. I. p. q. I . art. 2. et 2. 2. q. I . art. 5. Richard. q. 2. Prologi. Doctor q. 3. Prologi q. 4. lalerali. Duranti. q. 7. Prologi. Smising. q. 2. Proceiniali.
Quod sic, videtur. 1. Cor. 12. distinguit Apostolus donum scientiae contra donum fidei, et alia dona quae ibi enumerantur. Sed qui habet donum scientiae de divinis, ut distinguitur contra donum fidei, scit veritates per se scibiles de Deo sub ratione Deitatis ; sed possibile est viatorem habere donum scientiae distinctum contra fidem ; igitur, etc. Minor probatur per Augustinum 14. Trinit, cap. 1. ubi dicit Apostolum appropriate locutum fuisse de scientia, prout distinguitur contra fidem.
Item secundo sic : Scientia est habitus simpliciter perfectior quocumque alio habitu cognitivo, et loquor de scientia communiter, prout includit sapientiam ; igitur si viator non potest habere scientiam de Deo sub ratione Deitatis, haberet notitiam inferiorem, et habitum imperfectiorem ipsa scientia. Sed hoc falsum est, cum sit perfectio portionis superioris secundum Augustinum 12. Trinit, c. 4. ex quo est circa divina.
Item tertio sic : Lumen naturale sufficit ad habendum scientiam naturaliter acquisitam de objecto naturali ; ergo cum lumen supernaturale non sit imperfectius lumine naturali, intellectus viatoris in lumine supernaturali poterit scientiam habere de objecto supernaturali ; quare, etc.
Item quarto sic : Ubi est notitia cum certitudine, ibi est major ratio scientiae, quia certitudo per se convenit scientiae ; igitur illa notitia, quae est magis certa, magis est scientia ; sed nunquam contingit aliquem Theologum dubitare de veritate a Deo revelata magis, quam de alia veritate apprehensa in lumine naturali ; ergo, etc.
Contra, 2. ad Corinth. 5. Dum sumus in corpore, peregrinamur a Domino ;per fidem enim ambulamus, et non per spem. Glossa : Modo per fidem tantum illuminamur, non per spem.
Item per rationem : Impossibile est ex principiis opinatis sequi conclusionem, nisi opinatam ; igitur simul impossibile est ex principiis creditis sequi conclusionem, nisi tantum creditam, quia certitudo conclusionis non excedit certitudinem principiorum.
Dicunt quidam, quod de Deo sub ratione Deitatis scientia a viatore potest haberi, subalternata tamen scientiae Beatorum ; et ideo non oportet quod principia ejus hic sciantur, sed tantum quod credantur ; supponuntur enim manifesta in scientia subalternante. Et pro hac opinione arguitur sic : Scientia subalternata inquantum subalternata est scientia ; sed in quantum est subalternata supponit sua principia tanquam sibi credita, et in superiora scientia determinata ; igitur non est contra rationem scientiae, quod principia ejus sint tantum credita. Item, Perspectivus in quantum talis, est scientificus ; sed Perspec tivus inquantum Perspectivus, non est Geometra ; igitur potest quis esse Perspectivus, licet non sciat sua principia, sed tantum credat ea, scilicet illa supponendo.
Item, haec confirmatur auctoritate Philosophi 6. Ethic. c. 3. ubi vult quod ad scientiam habendam; sufficit, quod principia sint aliqualiter nota ; ubi etiam dicit Commentator quod principia fiunfy nobis nota per inductionem ; igitur non oportet ad scientiam habendam quod principia perfectius cognoscantur quam conclusiones; igitur, etc.