F i r s t reprinting 1969 , Johnson Reprint Corporation Printed in the United States of Amer ica
44 E X S. G conservino sempre il carattere sa-
EX S. G. RITUUM m DECRETUM quoad festum Sanctissimi Cordis Iesu.
E X S . C . I N Q U I S I T I O N I S 315
386 E P I S T O L A E N C Y C L I C A
442 EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE
EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE 443
EX S. CONG. S. R. U. INQUISITIONIS
5 1 8 EX ACTIS CONSISTORIALIBUS
APPENDIX V. EXHIBENS A C T A SEDIS APOST. QUAE A U T IAMDIU E X A R A T A SUNT
583 EPISTOLA APOSTOLICA SSmi D. N. Leonis PP. XIII ad Anglos
6 2 8 ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE
ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE 629
630 ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE
ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE 631
deesse Sodalitati non videtur ob factum iam probatum reae- dificationis : Reiff, h. t. n. 15.
FIRMANA 11
alia gratia super huiusmodi beneficio,' sive iure. cessio, iis quibus concessa fuerit, suffragetur, sed ipsi tales inhabiles et incapaces sint ad huiusmodi beneficia sic resignata et cessa, quandocumque obtinenda, illaque sive iura ab ipsa statim prima resignatione vel cessione etiam si illae, alias nullae et invalidae essent vacavisse et vacare censeantur eo ipso, nec resignantibus seu cedentibus si postea iii sua possessione re- maneant, constitutiones de annali et triennali possessione, nec praesumptae aut tacitae retrocessiones, etiam propter diu- turnam continuatae possessionis huiusmodi tolerantiam nec omnino aliud ius vel beneficium ullo tempore suffragetur, sed ipsa beneficia siveiura sic a principio vacantia, a Sede Apostolica praedicta dumtaxat impetrari valeant et concedi.
In propositam quaestionem animadvertendum est, ex citata Bulla decretorie excludi publicationem aequipollentem in qua confidebant postulans Ordinarius, nam Pontifex ait, non ad- mitti, praeter a se constitutam, aliam formam publicationis, aequipollentem. Ceterum ipse scopus Gregorii XIII in cit. Const. fuit determinandi ad speciem modum publicationis, quem sui praedecessores indeterminatum reliquerant. Unde consequitur taxative ad validitatem servandam esse formam ab hoc Pontifice ordinatam. Innumerae extant S. R. Rotae decisiones hoc confirmantes.
Nec potest recurri ad praescriptionem, saltem ordinariam, pro beneficiis resignatis absque praescriptis solemnitatibus collatis, quia Pontifex nominatim aufert beneficium regulae Cancellariae, annalis et triennalis possessionis.
Ultimum perfugium esset, probare Pontificis Bullam in certa provincia non fuisse promulgatam vel saltem extitisse contraria consuetudine abrogatam. At utrumque perfugium videtur prohibere Parisius Flaminius qui celebres exaravit commentarios in hanc Bullam Greg. XIII in suo tractatu « De resignatione Beneficiorum » probans in lib. II , quaes. 9, hanc legem Romae promulgatam fuisse ea intentione, ut iuxta stylum Curiae promulgata legitime haberetur pro universo orbe. Ait etiam non posse dici usu non receptam, quia con-