1. Ave sole purior,
Luna plena pulchrior,
Mundi luce
clarior, Maria,
Te collaudat
clerus voce pia.
In te solem gratiae
Christus sol justitiae
Suum lumen
mire radiavit,
Dirae mortis
tenebras fugavit.
Tu sol super omnia
Sole es amicta,
Verae lucis gaudia
Per te benedicta
Fiant nobis pervia,
Mater Dei dicta.
2. Liquefac et arida,
Mollia consolida,
Nostra corda
noxis Indurata,
Peccaminum
faece praegravata.
Sicut sol spectabilis,
Visu delectabilis,
Tibi veri
solis dat amictum
Calcans caput
tyranni devictum.
Keduc, rege devia,
Fove nascitura,
Kobora debilia
Tibi placitura
Pellens quaeque vilia
Nobis nocitura.
3. Effice, ut vanitas
Mundique cupiditas
Nec non amor
per nos reficetur,
Scelus omne
penitus vitetur.
Tu es virgo regia,
Stella maris praevia,
Tu es candens
lilium corona,
Tibi dantur
gratiarum dona.
Grata Inchoatio
In ventre materno,
Es sanctificatio
Parens ab aeterno,
Gratiae repletio
Pneumate superno.
4. Non virali semine
Sed sacro spiramine
De coelo tu
superveniente
Patrem nata
concipis umbrante.
Sic concepto filio
Gravida cum gaudio
Nobis natum
parturis jucunda,
Sine viro
es virgo fecunda.
Absque pari femina,
Praemio procellis
Angelorum agmina,
Quae es favus mellis,
Giras mundi lumina,
Srgis obstas bellis.
5. In coeli cacumine
Beatorum culmine
Praefulcita
digne trabearis
Et bis senis
stellis coronaris.
Ambiunt jerarchici
Ordines angelici
In te visum
suum defigentes
Et te castam
virginem scientes.
Apostoli, martyres
Nec non confessores,
Virgines et viduae,
Christi assessores,
Laudant unanimiter,
Tibi dant honores.
Eja splendor patriae,
Lassis In hac via
Sis lucerna veniae,
Interventrix dia,
Duc ad lumen gloriae,
Fulgida Maria.