F i r s t reprinting 1969 , Johnson Reprint Corporation Printed in the United States of Amer ica
44 E X S. G conservino sempre il carattere sa-
EX S. G. RITUUM m DECRETUM quoad festum Sanctissimi Cordis Iesu.
E X S . C . I N Q U I S I T I O N I S 315
386 E P I S T O L A E N C Y C L I C A
442 EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE
EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE 443
EX S. CONG. S. R. U. INQUISITIONIS
5 1 8 EX ACTIS CONSISTORIALIBUS
APPENDIX V. EXHIBENS A C T A SEDIS APOST. QUAE A U T IAMDIU E X A R A T A SUNT
583 EPISTOLA APOSTOLICA SSmi D. N. Leonis PP. XIII ad Anglos
6 2 8 ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE
ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE 629
630 ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE
ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE 631
deesse Sodalitati non videtur ob factum iam probatum reae- dificationis : Reiff, h. t. n. 15.
12 FIRMANA
trarium constat ubicumque rigorose servari ut argumentatur sub num. 26 dic. q.
Verum ReifFenstuel tit. 9, lib. 1 cum Garcías de Bene- ficiis, Part. IV, cap. 3, n. 289 notat Gregorianam consti- tutionem quoad huiusmodi publicationes non esse ubique usu receptam : item asserit Schmalzgrueber, tit. 9, lib. 13 et ei. Santi in eod. tit. hanc opinionem non reiicit. Quamobrem in casu particulari oportet apertis probationibus demonstrare Gregorii XIII constitutionem in desuetudinem abiisse. Aliunde non posset omnino improbari talis consuetudo quasi corru- ptela iuris praesertim moderno tempore, ob immutatas con- ditiones.
In casu, quamvis, nisi contraria probetur consuetudo, debeat dici, invalidas extare et nullas huiusmodi beneficiorum collationes, tamen forsan posset recurri pro nonnullis colla- tionibus ad sanationem praescriptionis extraordinariae ; nam Pontifex solummodo exclusit ordinariam annalem et trien- nalem praescriptionem ex regulis Cancellariae et extraor- dinaria iuris remedia et beneficia non censentur ablata nisi expresse excludantur, eo magis quando nonnulla ordinaria taxative exclusa sint. Unde, uti refert Flaminius Parisius in 1. cit., quaest. 6, n. 76, seq. S. Rotae decisiones exclu- dentes beneficium praescriptionis ad sanandas collationes be- neficiorum resignatorum non legitima praemissa publicatione loquuntur de ordinaria praescriptione.
Quia quaestio est de lege irritante puto opportunum re- ferre haec verba Emi D'Annibale Summ. Theol. Moral. P. primaj Proleg., Tract. III, Cap. II, De legibus in specie n. 213, ubi loquens de forma et solemnitatibus actuum in legibus irritantibus haec habet : « Porro haec omnia sunt introducta ad fraudes apprime remo vendas, et leges huius- modi fraudis praesumptione nituntur. Quaestio igitur, ni fallor, haec est, utra sit haec praesumptio ; facti an periculi ; nam plures (quasi facti), si fraus revera defuit ratum putant quod actum est; plures alii (quasi periculi) irritum semper. Sententia utraque gravis; quocirca alii possessori favendum