REPORTATA PARISIENSIA LIBER PRIMUS.
QUAESTIO I. Utrum essentia generet aut generetur ?
Tertio causa perfectissima nihil requirit secura ad Agendum.
et idem esse cum dicere praecedit volitionem. Scotus autem manifeste docet intelligere dicere,
Haec propositio continet duos modos habendi unum, quo aliquid dicitur habere aliud formaliter
Locum hunc et doctrinam citat, et transcribit Ariminen. hic art. I.
Respondeo igitur ad quaestionem secundum quod dictum est dist. 20. quaestione ultima. esse esse
QUAESTIO III. Virum proprietas sit ipsa persona ?
QUAESTIO I. Utram Deus sit ubique?
scientiam et potentiam, et in Sanctis per gratiam.
QUAESTIO I. Utrum Deus velit mala fieri
Scholium.
Ad quaestionem directa respondet, asserens Deum sub ratione Deitatis posse cognosci a viatore cognitione simplici et perfecta abstractiva, quae sit superior vel excellentior cognitione fidei ; idque probat doctissimis rationibus: et de facto talem scientiam datam fuisse Angelo in via, et primo homini probabile ,esse docet in 2. dist. 3. q. 9. Monet tamen non inde sequi Theologiam nostram esse de omnibus, licet Viator intelligat Deum sub ratione deitatis, licet aliquo modo posset dici de omnibus, quoad aliqua cognoscibilia ; de quo agit q. 3. prol. num. 25. et in 3. d. 14. q. 2. ubi tractat de anima Christi, an potuerit omnia, quae sunt in intellectu divino, cognoscere.
Respondeo ad quaestionem quod viator potest scire veritates per se scibiles de Deo sub ratione Deitatis, scire (inquam) simpliciter et perfecte ; simpliciter non a posteriori, sed a priori sub ratione Deitatis ; perfecte, quia cognitione superiori, quam sit cognitio fidei. Probatio primi: Intellectus potens intelligere aliquod subjectum sub propria ratione subjecti, potest scire veritates per se scibiles de eo, quia talis intellectus potest intelligere principium complexum, et sic conclusionem inclusam virtualiter in illo principio ; sed hoc potest intellectus viatoris; ergo, etc.
Ad declarationem minoris, est sciendum quod duplex est cognitio ; quaedam quidem est per speciem, quae est rei non in se praesentis, et haec vocatur cognitio rei, abstractiva ; alia est cognitio rei ut habet esse in actuali existentia, et haec dicitur cognitio intuitiva. Et haec duplex cognitio patere potest in cognitionibus potentiarum sensitivarum, visus enim apprehendit visibile ut existit actualiter, et huic correspondet cognitio intuitiva intellectus. Phantasia vero sive imaginatio apprehendit illud visibile per speciem ipsum repraesentantem in absentia rei, quamvis non sit sibi praesens in actuali existentia, et huic correspondet cognitio abstractiva intellectus.
Tunc probatur minor sic : Omne objectum scientiae potest cognosci aliqua cognitione distincta abstractiva, licet non intuitiva ; sed Deus est subjectum in aliqua scientia, ut probatum est in quaestione praecedente; igitur Deus potest cognosci distincte cognitione abstractiva. Sed talis cognitio Dei abstractiva non repugnat viatori, licet cognitio intuitiva sibi non competat ; igitur viator potest
. intelligere Deum distincte, licet non intuitive et clare, quia non omnis distincta cognitio est clara et intuitiva. Probo majorem hujus prosyllogismi : Scientia cum sit habitus veridicus, non respicit Subjectum sub illa ratione, sub qua, objecto mutato, potest habitus idem manere ; sed si scientia respiceret objectum sub ratione, qua intuitive cognoscitur, mutato objecto, et non praesente, maneret idem habitus ; ergo objectum scientiae cujuscumque cognoscitur abstractive, et non intuitive. Confirmatur haec ratio per rationem Philosophi septimo Metaphysicae, text. 35. per quam probatur, quod de singularibus non potest esse scientia : Quia singularia cognoscuntur cum actu sunt praesentia, abeuntibus autem non est palam, si sint, vel non. Si igitur eorum esset scientia vel definitio, potest scientia manere et definitio, variato objecto. Similiter arguit in proposito ; ideo concedo quod Deus sub ratione Deitatis distincte possit cognosci a viatore.
Sed contra arguitur sic : Scientia se extendit ad omnia illa, ad quae ratio subjecti se extendit ; sed Deitatis ratio, cum sit infinita, se extendit ad omnia, cum omnem aliam rationem entis includat igitur scientia talis habita a viatore se extenderet ad omnia.
Respondeo quod falsum est, quamvis enim superius in prima quaestione dictum sit, quod scientia, quae nata est esse de Deo, seeundum se ad omnia se extendat, tamen ut participata secundum talem gradum ab intellectu viatoris, non ; imo potest esse in tali intell lectu respectu duarum conclusionum. Unde verum est, quod quantum est ex parte sua se extendit ad omnia, non tamen ut concernit cena tum gradum in certo intellectu.
Dicetur forte, si scientia in intellectu viatoris respicit tantum duas conclusiones de Deo ; igitur Deus, ut est subjectum illius scientiae in tali intellectu, habebit praecisam rationem, ut respicit illas conclusio nes ; ergo non erit subjectum illius scientiae sub ratione Deitatis.
Respondeo quod non sequitur, quoniam binarius potest habere plures passiones, quae immediate sibi insunt, per rationem binarii ; nec sub ratione particulari magis est subjectum respectu unius passionis quam respectu utriusque. Sic in. proposito multae sunt veritates, quae immediate insunt Deo per rationem Deitatis, nec sub ratione magis praecisa est subjectum respectu unius, quam respectu omnium, quae immediate insunt, imo per rationem Deitatis; ideo non sequitur, si scientia de Deo in intellectu non sit, nisi respectu duarum conclusionum, quod oportet dare rationem, aliquam praecisam magis, quam sit ratio Deitatis, per quam illae insunt.
Secundo probatur, scilicet quod viator potest habere de Deo sub ratione Deitatis scientiam perfectiorem, quam sit notitia fidei, quoniam quidquid potest Deus per causam effectivam mediam, potest immediate ; sed mediante objecto praesente intellectui, potest causare scientiam excedentem notitiam fidei ; igitur hoc potest immediate. Unde Deus potest creare in intellectu viatoris notitiam de se ipso immediate talem, qualem natum esset aliquod repraesentativum ipsius sub ratione Deitatis causare; et talis notitia dicitur locutio Dei interior, qualis fuit cognitio Prophetarum, non clara vel intuitiva, quia non immediate evidens ab objecto.
Unde sciendum quod quinque sunt gradus cognitionis de Deo : Prima et suprema est intuitiva, quam semper habuit de essentia divina Deus sub ratione Deitatis. Secunda est cognitio de objecto, non intuitive cognito, sed distincte cognito per aliquod repraesentativum subjecti. Tertia, quae est objecti non praesentis intellectui, nec in se, nec in alio repraesentativo, sed immediate creata a Deo, quae non subest actui voluntatis, quae tamen non est evidens ex objecto. Quarta cognitio est illa, quae opitulatur piis, et defenditur contra impios, ut cum litterae sensus cognoscitur, et unus locus litterae per aliam exponitur, et persuasiones adducuntur, et contra impios defenditur. Quintus gradus est simplicium, cujus cognitionis certitudo subest actui voluntatis, et haec cognitio est habita per fidem.
Ex his patet, quod in duobus discordo ab opinione praecedente. Primo, quia non pono haberi scientiara per quodcumque lumen de Deo, si non sit objectum in se praesens, nec in suo repraesentativo ; si autem vocant lumen illud rationem repraesentandi, admitto, sed tunc non in illo lumine, sed per illud lumen habetur scientia.
In alio etiam discordo, quia hujusmodi scientia de Deo sub ratione Deitatis, non habetur per studium, sed est donum gratis datum ad utilitatem Ecclesiae ; et scivit Christus quando fuit utile illud donum dare, et quibus, ut Apostolis et Prophetis.
Ad illa, quae adducuntur pro illa opinione, est respondendum. Ad auctoritatem Augustini dicendum, quod est illa scientia distincta notitia, sed non evidens simplici ter, quia non attingit ad distinctam notitiam subjecti in se praesentis. Unde auctoritas quaedam Augustini 15. de Trinital. cap. 17. vel 24. de parvis, solvit omnes auctoritates adductas : Cum, inquit, inconcusse crediderint Scripturis sanctis, tanquam veracissimis testibus, agant orando et quaerendo, et bene vivendo, ut intelligant, id est, quantum videri potest, videatur mente, quod tenetur fide.
Ad auctoritates Richardi et Anselmi dicendum, quod adducunt ipsi, sicut et caeleri Doctores, rationes necessarias, sed non evidenter necessarias ; non enim omne necessarium est evidenter necessarium.
Ad primam rationem illius opinionis, nego majorem, et ad probationem dicendum quod duplex potest intelligi medium ; unum, quod est essentialiter ordinatum inter extrema, ut quod quid est alterius extremi, vel passio prior respectu passionis posterioris ; et de hoc medio est verum, quod qui cognoscit extrema complexionis alicujus, potest cognoscere medium inter illa, quia ratio ejus includitur in uno extremo, et aliud per se sibi inest et primo. Aliud potest esse medium sub extremo, ut aliquid inferius ad concludendum passionem de superiori, ut si concluderem aliquod animal esse rationale per hominem, tanquam per medium, et de tali medio non oportet quod qui cognoscit extrema, possit cognoscere medium ; et sic cognoscimus ea, quae naturaliter de Deo cognoscimus, ut quod aliquod ens sit primum ; non tamen hanc essentiam Deitatis, cui primo inest primitas sicut cognosco aliquam figuram esse primam, cum species figuratum sint ordinatae, et non praecedant in infinitum non propter hoc cognoscerem medium, scilicet triangulum, cui primo inest illa passio, quod est medium sub extremo non essentialiter ordinatum inter extrema.
Ad aliud dicendum, quod non sequitur: Scit solvere omne argumentum jam factum contra aliquod complexum de Deo ;ergo scit quod nullum impossibile sequitur ad illud, quia licet sciat solvere argumentum concludens hoc impossibile, et illud, quia tamen multa alia sunt impossibilia, quae sibi sunt ignota, nescit quod illud vel illud impossibile sequitur, quia nescit si sit im possibile, vel necessarium.
Dicitur tamen sic ad argumentum, quod non possum solvere ad hominem, ita quod appareat mihi alia propositio neganda, licet possem solvere realiter rationem.
Contra, aut peccat in materia, aut in forma. Si in forma, certum est quod possum solvere, quia tradita est ars ad omnem paralogismum sophisticum solvendum. Si peccat in materia, igitur praemissa est falsa, aut apparet mihi vera, sicut conclusa, aut sicut immediata ; si sicut conclusa, iterum aut per syllogismum peccantem in materia, vel in forma. Si in forma, ergo potest solvi ut prius ; si in materia, iterum proceditur ut prius, quousque sit status ad aliquam falsam, quae non appareat propter aliam ; igitur illa videbatur de se esse vera, et per consequens error est in judicio naturalis luminis, quia ei abest omnis discursus, et tamen statim inclinat ad aliquam falsam, sicut ad per se notam.
Secundo sequitur quod non potest aliquis esse certus, quae sit per se nota, et quae non per se nota, ex quo alia falsa apparet statim per se nota, et tunc nil potest sciri, quia si non potest haberi certitudo de praemissa quod sit per se prima, nec de conclusione quod sit per se scita.
Concedo igitur quod omne tale argumentum possum solvere, et mihi sic, quod licet nesciam hanc esse falsam, tamen scio eam non esse per se notam, quia lumen naturale, sicut sufficit ad cognoscendum per se notam ex terminis, ita sufficit ad cognoscendum illam non esse per se notam, quae non est per se nota: possum etiam scire eam non esse conclusam ex alio per se noto, quia tunc consequentia deficeret. Tunc ad argumentum, non sequitur: potest scire quodcumque impossibile quod infertur non sequi ; igitur nullum impossibile sequitur, quia non scitur quin alia impossibilia possent sequi, quorum nullum est illatum. Similiter dato quod posset scire quod nullum impossibile manifestius in impossibilitate sequeretur, non propter hoc sequitur quod scio illud esse possibile, quia potest esse principium in impossibilitate, quod non sequitur ex aliquo alio impossibili ; primis enim necessariis opponuntur prima impossibilia.
Ad rationem primam principalem patet responsio, quia illa scientia est distincta notitia, quae est donum distinctum contra fidem.
Ad secundum, quando arguitur, quia scientia includendo sapientiam, est habitus nobilior omni habitu intellectivo, qui non est scientia, dicendum quod fides infusa est habitus nobilior omniscientia acquisita. Probatio, in perfectionibus ejusdem generis illa est nobilior, ad quam naturale agens non potest attingere, et addere perfectionem ejusdem generis, propter gratiam et animam ac hujusmodi ; sed nulla actio naturae potest se extendere ad causandum fidem infusam ; ergo, etc. Unde quamvis notitia fidei quantum ad evidentiam non excedat scientiam, tamen habet aliam conditionem nobiliorem, quia cum majori certitudine inclinat in objectum ; et sic dicit Philosophus 15. de Animalibus, quod magis desideramus parvam notitiam de entibus nobilioribus, quam habere certam scientiam
de inferioribus et imperfectioribus, imo aliqua non expedit scire.
Ad tertium, dicendum quod non est simile de lumine naturali et supernaturali, quia in lumine naturali objectum est distincte praesens ; sed in lumine supernaturali fidei non est objectum supernaturale Ipraesens intellectui, nisi in quibusdam conceptionibus abstractis a creaturis.
Ad quartum, quod revelatum magis accedit ad rationem certitudinis, sed non ad perfectiorem evidentiam de objecto, ideo non est scientia. Ad illa in oppositum patet responsio per ea quae dicta sunt prius.