Liber de sacrificio Missae.

 prologus.

 TRACTATUS I.

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 TRACTATUS II.

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

 CAPUT VII.

 CAPUT VIII.

 CAPUT IX.

 ARTICULUS I.

 ARTICULUS II.

 ARTICULUS III.

 ARTICULUS IV.

 ARTICULUS V

 ARTICULUS VI.

 ARTICULUS VII.

 ARTICULUS VIII.

 ARTICULUS IX.

 ARTICULUS X.

 ARTICULUS XL

 ARTICULUS XII.

 CAPUT X.

 ARTICULUS I.

 ARTICULUS II.

 ARTICULUS III.

 ARTICULUS IV.

 ARTICULUS V.

 ARTICULUS VI.

 ARTICULUS VII.

 ARTICULUS VIII.

 ARTICULUS IX.

 ARTICULUS X.

 ARTICULUS XI.

 ARTICULUS XII.

 TRACTATUS III.

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

 CAPUT VII.

 CAPUT VIII.

 CAPUT IX.

 CAPUT X.

 CAPUT XI.

 CAPUT XII.

 CAPUT XIII.

 CAPUT XIV.

 CAPUT XV.

 CAPUT XVI.

 CAPUT XVII.

 CAPUT XVIII.

 CAPUT XIX.

 CAPUT XX.

 CAPUT XXI.

 CAPUT XXII.

 CAPUT XXIII.

CAPUT VI.

De Alleluia.

Diximus autem in ante habilis, quod profectus virtutis qui in Graduali significatur, sicut ex parte difficultatis habet luctum, ita ex parte gustus dulcedinis virtutis habet jubilum : ideo quando jubilus tempore jucunditatis adjuvatur, tunc non cantatur Tractus, sed Alleluia, quod interpretatur, laudate Dominum, vel laudatio Domini : et ideo statuit Ecclesia, quod in festo jucunditatis aeternae cantetur Alleluia. Tob. XIII, 22 : Per vicos ejus, scilicet Jerusalem, Alleluia cantabitur .Et ideo in omnibus Psalmis post Dixit Dominus usque ad canticum Graduum, et in omnibus Psalmis a Psalmo cxlv, qui incipit: Lauda, anima mea, Dominum, usque in finem, Alleluia semper in Psalmis praenotatur : quia nihil aliud nisi laus Dei in illis Psalmis exprimitur.

Sed quia triplex est laus Dei, scilicet quia bonum Dei laudamus quod in se habet, et laudamus Dei bonum in nobis habitum et praegustatum, et bonum Dei laudamus in festo illo quod celebratur nobis ostensum et exhibitum, ideo Tractu submisso, cantamus Alleluia cum jucunda et longa nota valde, in commemorationem infiniti boni quod habemus in Deo : et ideo quod est infinitum est diu, et longis et jucundis notis illud jubilamus, scientes quod superfluens est magnitudo bonitatis illius. Eccli. xliii, 32: Glorificantes Dominum quantumcumque potueritis, supervalebit enim adhuc. Et hanc immensam magnitudinem exprimimus magna et longa nota.

Bonum autem Dei in nobis participatum celebramus in versu qui habet quidem longas notas, sed non adeo longas. Et de istis duobus simul dicitur, Luc. VI, 38 : Mensuram bonam, et confertam, et coagitatam, et supereffluentem dabunt in sinum vestrum. Bonam autem quantum ad naturae capacitatem : confertam quantum ad meriti mensuram: coagitatam quantum ad spei amplitudinem: sed haec sunt nobis in versu celebrata: et supereffluentem in Dei immensitate quae in Alleluia celebratur.

Bonitas autem Dei in festo quod celebratur, ostenditur et celebratur in prosa quae Sequentia vocatur. Sed haec non est generalis, nec ab antiquo habita est in usu Ecclesiae : sed primus qui hoc divino officio apposuit, Nothgherus abbas fuit sancti Galli, qui etiam omnes antiquas fere Sequentias fecit, sed ad imitationem ejus quidam de posteris dictamina Sequentiarum in suis Ecclesiis invenerunt, et apposuerunt, sicut et adhuc faciunt multi. Istae autem Sequentiae fere omnes primitus inventae erant super notam longam Alleluia, et cantabantur in organo cymbalorum, vel fidium, vel fistularum, sicut dicitur in Psalmo cl, 4 et 5 : Laudate eum in tympano et choro: laudate eum in chordis et organo. Laudate eum in cymbalis bene sonantibus: laudate eum in cymbalis jubilationis. Omnis spiritus laudet Dominum ! Sic ergo studium David in cultu David imitari volentes, hanc laudem quae Prosa vel Sequentia vocatur, Missae apposuerunt.

Haec igitur est ratio eorum quae in posteris sunt ad Missam apposita ad imitationem David qui dedit in celebrationibus decus, et in multis tam in numero can- torum, quam pontificum, quam in habitis ad laudem Dei pertinentibus, cultum Dei sui ampliavit.