Instructionis altera pars, scilicet de doctrina perfectorum, sive
Evangelio.
Post ista sequitur Evangelium sicut doctrina perfectorum. Jam ex gradibus virtutum et tractu poenitentiae, et concepto gaudio in Alleluia et Versu et Sequentia, cui ut responsio consonans ex parte instructorum sonat Credo in unum Deum : et in illo tota pars quae est de instructione, terminatur.
In Evangelica autem instructione sunt duo attendenda, scilicet ritus doctrinae et excellentia perfectionis.
Ritus autem consideratur in quinque, scilicet in libri acceptione, in benedictionis postulatione, in processionis dispositione, in statione, et in modo quem tenent in reversione.
Accipiendus est autem liber primo de i altari ipso : quia altare signat sacramentum et armarium Scripturae et sanctificationis, de cujus scientia et auctoritate omnis vera sumenda est docendi perfectio. Isa. II, 3 : De Sion exibit lex, et verbum Domini de Jerusalem. Et ideo qui de Sion, hoc est, de visione sacrae Scripturae non accepit, docere non debet. Verbum autem de Jerusalem procedit : quia doctor perfectionis, pacem annuntiat instruendis. Isa. LII, 7 : Quam pulchri super montes pedes annuntiantis et praedicantis pacem, annuntiantis bonum, praedicantis salutem ! Annuntiatio enim boni est Evangelium. Et hunc modum tenuit evangelista Angelus lucis, Luc. II, 10 : Ecce evangelizo vobis gaudium magnum. Et post pauca, V. 14 : Gloria in excelsis Deo, et in terra pax hominibus bonae voluntatis. Acceptio autem libri significata est, Apocal. V, 1, ubi dicitur : Vidi in dextera sedentis super thronum librum scriptum intus et foris, signatum sigillis septem. Altare enim thronum Dei significat, in cujus eminentia Deus rex et sacerdos invisibilis Christus est sedens : omnia sanctificationis discernens ut rex, et perficiens ut sacerdos, a cujus dextera accipit diaconus librum, quando virtute dexterae Dei vadit ad evangelizandum, et officium accipit evangelicum. Unde post pauca, Apocal.
IV, 7, dicitur : Venit, scilicet Agnus, et accepit de dextera sedentis in throno librum. De Agno enim est evangelicus liber. Et hic Agnus in ministro accipit, quando officium ad actum evangelicum accipit sacerdos.
Sic autem accepto libro, benedictionem postulat et obtinet diaconus a sanctitatis perfectore Episcopo vel sacerdote.:, Nec vere ad evangelizandi actum minister sufficit, nisi gratia in ipsum a sanctitatis perfectore Deo per benedictionem divi nam descendat in ipsum. II ad Corinth. III, o : Non quod sufficientes si-
mus cogitare aliquid a nobis tamquam ex nobis : sed sufficientia nostra ex Deo est. Eccli. xliii, 29 : Multa dicemus, et deficiemus in verbis. Consummatio autem sermonum ipse est in omnibus. Sic Isaac filio suo Jacob benedixit . Sic Jacob filios suos singulos benedixit . Sic legislator tribubus benedixit . Sic unguentum gratiae descendere signatur a capite in barbam, et de barba in oram vestimenti . Dicitur enim, ad Hebr.VII, 7 : Sine ulla contradictione, quod minus est a meliore benedicitur. Quod de benedictione sacrante intelligitur, sicut diximus in ante habilis.
Accepta benedictione, ad benedictionem ejus qui est perfector sanctitatis, thus imponitur prunis, ut significetur quod omnis fragrans odor virtutum et orationum in sacrificio est a sacerdote Christo, qui invisibiliter omnem perficiat sanctitatem : et ideo conclusio orationum est: Per Dominum nostrum Jesum Christum, etc. Genes.XXVII, 27 : Ecce odor filii mei sicut odor agri pleni, quem benedixit Dominus. Cantic.IV, 11: Odor vestimentorum tuorum sicut odor thuris. Hunc enim thurificandi ritum a Veteri Testamento servavit Ecclesia : quia non signat id quod factum est et ultra non est faciendum, sicut agnus paschalis, sed signat quod semper faciendum est et iterandum est, sicut suavitatem devotionis in oratione et in sacrificio. Psal. cxl, 2 : Dirigatur oratio mea sicut incensum in conspectu tuo. Apocal. viii, 3: Et alius .Angelus venit, et stetit ante altare, habens thuribulum aureum : et data sunt illi incensa multa, ut daret de orationibus sanctorum omnium super altare aureum quod est ante thronum Dei. Et ibidem, v. 4 : Et ascendit fumus incensorum de orationibus sanctorum de manu Angeli coram Deo.
His factis, processionaliter diaconus vadit ad legendum cum duabus flammis candelarum, in quarum medio crux a tertio portatur praecedentibus, quae flammae signant faces verbi in luce scientiae, et faces virtutis in operatione quae illuminant ad videndum ea quae in Evangelio dicuntur. De prima quidem candela dicitur, II ad Corinth.IV, 6 : Deus qui dixit de tenebris lumen splendescere, ipse illuxit in cordibus nostris, ad illuminationem scientiae Evangelii in facie Christi Jesu. De secunda dicitur, Matth. v, 16 : Sic luceat lux vestra coram hominibus, ut videant opera vestra bona, et glorificent Patrem vestrum qui in caelis est. Crux autem alte erecta portatur, ut significetur gloriam diaconi docentis et virtutem suae doctrinae esse in cruce. Ad Galat.VI,14 : Mihi autem absit gloriari nisi in cruce Domini nostri Jesu Christi, per quem mihi mundus crucifixus est, et ego mundo. De secundo dicitur, I ad Corinth.I, 23 : Nos praedicamus Christum crucifixum, Judaeis quidem scandalum, Gentibus autem stultitiam, ipsis autem vocatis Judaeis atque Graecis, Christum Dei virtutem, et Dei sapientiam.
In hac processione procedit post ceroferarios is qui portat thuribulum fumans, ut significetur, quod odor bonae opinionis et non foetor infamiae debet praecedere Evangelistam. II ad Corinth. II, 14 et 15 : Deo autem gratias, qui semper triumphat nos in Christo Jesu, et odorem notitiae suae manifestat per nos in omni loco : quia Christi bonus odor sumus Deo, in iis qui salvi fiunt, et in iis qui pereunt.
Statim autem post thuriferarium procedit diaconus super laevam habens librum Evangelii, et dextra amplexans eumdem : quia praedicatio non est necessaria, nisi dum sumus in laeva, hoc est, in vita praesenti temporali et obscura. Quando autem transimus ad dexteram, hoc est, ad aeternam vitam, erimus in amplexu in vultu Dei omnia cognoscentes quae beatitudinem perficiunt. Cantic.
VIII, 3 : Laeva ejus sub capite meo, et dextera illius amplexabitur me. Fulcitur enim laeva mens ignorans dum in temporali vita doctrina et verbo Dei erigitur et confirmatur : quia mens caput est animae. Dextera autem amplexabitur, quando visione et fruitione in facie Dei illuminatur et stringitur. Proverb. III, 15 et 16 : Longitudo dierum in dextera ejus, id est, Dei, et in sinistra illius divitiae et gloria. Viae ejus viae pulchrae, et omnes semitae illius pacificae. Divitiae enim gratiae et scientiae gloria pertinent ad vitam praesentem : longitudo autem serenorum dierum ad aeternitatem pertinet lucis perpetuae in vita futura. In ordine autem istius processionis secundum antiqua statuta sequitur diaconum subdiaconus sicut ad doctrinam perfectionis instruendus.
Portat autem subdiaconus pulvillum ante pectus, ut significetur, quia non Evangelista cogitare habet de temporalibus subsidiis, sed is qui sequitur eum instruendus, hanc sollicitudinem debet suscipere pro ipso. Unde, ad Galat. VI, 6 : Communicet autem is qui catechizatur verbo, ei qui se catechizat, in omnibus bonis. Catechizare est docere : et ideo doctus doctori debet ministrare et portare temporalia quae pulvillus significat, a quo spiritualium suscepit instructionem. I ad Corinth. IX, 11 : Si nos vobis spiritualia seminamus, magnum est si carnalia vestra metamus ? Quasi diceret: Non est magnum. Quod autem pulvillus positus est ad temporalium designationem, ortum habuit, Marc. IV, 38, ubi Dominus dum in procellis nataret, dormivit super cervical, quod est pulvillus in quo cervix requiescit. Dominus enim quamdiu in suis ministris gentibus praedicat in procella mundi, in eisdem natat. Et ideo cum a labore aliquando necesse sit quiescere et refici naturam, quiescit in
pulvillo solatii temporalis, de quibus pectora subditorum debent cogitare, ne Evangelistae studium veritatis cogantur intermittere. Hoc signatum est, Genes. xlvii, 22, ubi dicitur, quod Joseph terram aegypti emit in potestate regis per venditionem frumenti, praeter terram sacerdotum, quae a rege tradita fuerat eis : quibus et statuta cibaria ex horreis publicis praebebantur, et idcirco non sunt compulsi vendere possessiones sitas. Scribenda est enim sapientia in tempore vacuitatis, ut dicitur, Eccli. xxxviii, 25 : nec potest simul animus in temporalium sollicitudine intendere, et in sapientiae contemplatione studere. Et ideo instruendus portat pulvillum. Dicit enim Philosophus in III Topicorum, quod tempore necessitatis melius est ditari quam philosophari. Et ideo dicit alibi, quod omnibus ad necessitatem et ad voluptatem habilis, sacerdotum gens in scholam intrare concessa est : quia si adhuc cogitandum esset de solatio vel necessitare temporalium, non sufficienter studio spiritualium intendi posset.
Sic ergo de sanctitatis perfectore, qui juxta aram stat, procedentes, procedunt ad ambonem, qui secundum antiquorum Patrum traditionem duos debet habere ascensus : unum quidem ad Meridiem, alterum autem ad Aquilonem : quia exaltantur in prosperis et in adversis : per Meridiem enim, quae est plaga lucis: et caloris, significantur illuminatio et calefactio Spiritus sancti. Lux enim veritatis, et charitatis calor ducunt ad evangelizandum per rectam viam. Job, xxxviii, 24 : Indica mihi per quam viam spargitur lux, dividitur aestus super terram ? Job, XXXVII, 17 : Nonne vestimenta tua calida sunt, cum perflata fuerit terra austro ? Per hanc igitur viam sive gradum ascendentes ministri omnes, tam subdiaconus quam ceroferarius, quam etiam thurificator post diaconum se ordinant. Sed crux sola ante oculos ejus tenetur, stante baculo crucis super pavi- mentum, ut significetur quod omnes sunt ab Evangelista erudiendi, tam ministri Ecclesiae, quam idiotae sive laici. Isa. lv, 1 : Omnes sitientes, venite ad aquas. Et praecedit, liv, 17 : Haec est haereditas servorum Domini : et justitia eorum apud me, dicit Dominus. Quia omnes aquis Evangelistae sunt potandi.
Thus tamen in inceptione Evangelii super librum ad faciem ejus qui legit Evangelium, dirigitur, ut fragrantia virtutum Evangelii a diacono pronuntiari significetur. Isa. xli, 27 : Primus ad Sion dicit : Ecce adsunt, et ad Jerusalem evangelistam dabo. Primus est subdiaconus rudium doctrinam pronuntians, et in hoc se quod asserit ostendens : Evangelista autem est doctor perfectionis, diaconus, a cujus ore fumat incensum bonum nuntii. Crux autem stans super pavimentum cum baculo crucis, significat quod est accipienda a quolibet per Evangelium : tamquam dicat diaconus illud Matthaei, XVI, 24 : Qui vult post me venire, abneget semetipsum, et tollat crucem suam, et sequatur me. Et ideo liber ab omnium manibus appodiatus, ante diaconum ponitur.
Quod autem baculus crucis terram tangit ac si diaconus se in eam appodiat manu, significat quod virtus crucis eum in Evangelio sustentet, et quod omnia virtute crucis tam in clero quam in populo tamquam in duabus turmis perficiat. Genes. XXXII, 10 : In baculo meo transivi Jordanem istum, et nunc cum duabus turmis regredior. Haec est etiam significatio, quod, Exod. XII, 11, baculos in manibus tenere praecipiuntur, qui comedunt agnum paschalem. In alto autem stat, ut per loci altitudinem altitudo spiritus et vitae designetur : quia, sicut dicit Gregorius : " Cujus vita despicitur, restat ut etiam ejus praedicatio contemnatur. " Isa. xl, 9 : Super montem excelsum ascende, tu qui evangelizas Sion : exalta in fortitudine vocem suam, qui evangelizas Jerusalem. Hinc est, quod, Cantic. IV, 15, dicitur de scientia Evan-
gelica, quod est puteus aquarum viventium, quae fluunt impetu de Libano. Puteus est propter mysterii profunditatem, aquarum propter veritatis limpiditatem, viventium propter spiritus qui in littera sonat vivificationem, quae fluunt propter doctrinae modum et proprietatem, quia abundanter fluunt. Impetu autem fluunt propter divinae charitatis ad docendum promptitudinem. Ad Romanos, I, 14 et 15 : Sapientibus et insipientibus debitor sum. Ita, quod in me, promptum est et vobis, qui Romae estis, evangelizare. De Libano autem fluunt propter instructorum candidationem. Psal. xlix, 16 : Peccatori autem dixit Deus : Quare tu enarras justitias meas, et assumis testamentum meum per os tuum ?Eccli. XV, 9: Non est speciosa laus in ore peccatoris.
Sic stans et legens vertitur ad Aquilone, ut dicit Dionysius, quia Aquilo plaga frigida et tenebrosa malitiam tenebrosam significat diaboli et frigidam. Jerem. I, 14 : Ab Aquilone pandetur omne malum super universos habitatores terrae. Eccli. xliii, 22 : Frigidus ventus Aquilo flavit, et gelavit crystallus ab aqua : quia omnium corda infrigidat et algere facit charitatis scintillam, et obtenebrat quantum potest lumen veritatis. Contra igitur illam plagam doctor perfectionis disponitur, ut tenebras fuget lumine veritatis. Joan. I, 5 : Lux in tenebris lucet, et tenebrae eam non comprehenderunt. Et ut per calorem charitatis frigus Aquilonis arceat a cordibus auditorum. Ac si dicat illud Canticorum, IV, 16 : Surge, Aquilo, et veni, Auster : perfla hortum meum, et fluent aromata illius. Ab ortu enim cordium surgere debet Aquilo, hoc est, expelli : Auster autem humidus et calidus vocari, ut cuncta aromata virtutum calore fragrent, et humore gratiae accipiant incrementum.
Sic igitur in statione et hac de causa disponitur diaconus.
Legens autem debet signare cruce frontem, os, et pectus. Similiter audientes. Frontem quidem : quia ibi est sedes verecundiae et gloriae, ut significet se non erubescere Evangelium, sed gloriari in cruce quam Evangelium praedicat. Ad Roman. I, 16 : Non enim erubesco Evangelium : virtus enim Dei est in salutem omni credenti, Judaeo primum, et Graeco. Os autem, ut ore confiteatur veritatem in salutem. Psal. l, 17 : Domine, labia mea aperies, et os meum annuntiabit laudem tuam. Pectus autem, ut corde credat. Unde, ad Romanos, X, 10 : Corde enim creditur ad justitiam, ore autem confessio fit ad salutem. Et ibidem, V. 9 : Quia si confitearis in ore tuo Dominum Jesum, et in corde tuo credideris quod Deus illum suscitavit a mortuis, salvus eris, Psal. CXV, 1 : Credidi, propter quod loculus sum. Sic ergo signat se legens.
Populus autem ad hanc diaconi stationem stat revelando caput : et si induitur veste manus detinente, vestem illam deponit usque ad manuum liberationem et revelationem. Stant autem signando erectione corporis, ut mentem dirigant ad Deum. Psal. V, o : Mane adstabo tibi, et videbo quoniam non Deus volens iniquitatem tu es. Stant etiam adversus malitiam Aquilonis pugnaturi. Psal. xciii, 16 : Quis consurget mihi adversus malignantes ? aut quis stabit mecum adversus operantes iniquitatem ? Stant etiam Evangelium secuturi. III Regum, X, 8 : Beati viri tui, et beati servi tui, qui stant coram te semper et audiunt sapientiam tuam. Vela autem et pileos capitum deponunt, ut inter caput eorum et Deum nihil sit medium, et aures habeant reseratas. Luc. X, 23 et 24 : Beati oculi, qui vident quae vos videtis. Dico enim vobis, quod multi prophetae et reges voluerunt videre quae vos videtis, et non viderunt : et audire quae auditis, et non audierunt. Proverb. XX, 12 : Aurem audientem, etoculum videntem: Dominus fecit utrumque. Manuum autem liberatio signat expeditionem ad opus. Exod. XXIV, 7 : Omnia quae locutus est Dominus, faciemus, et erimus obedientes.
Sic igitur stantibus et dispositis omnibus, legit Evangelium quod in sex praeeminentiam habet ad omnem Scripturam.
Primo quidem ex nomine : quia est boni nuntium. Boni, inquam, quod est omnis boni bonum, et non particulare bonum, et boc est bonum solum divinum. Matth.XIX,17 : Quid me interrogas de bono ? Unus est bonus, Deus. Psal. cxviii, 68 : Bonus es tu, et in bonitate tua doce me justificationes tuas.
Secundum est, quia est verbum verborum, et sermo sermonum : quia ex ipso sicut ex themate trahitur omne verbum. Psal. cxviii, 105 : Lucerna pedibus meis verbum tuum, et lumen semitis meis.
Tertium autem est, quia est fidei principium et fundamentum : quia ex ipso omnia probantur. 1 ad Corinth. III, 11 : Fundamentum aliud nemo potest ponere, praeter id quod positum est, quod est Christus Jesus. Christus autem Jesus est Verbum Dei, et in quantum Verbum Dei, veritatis est fundamentum.
Quarta praeeminentia est, quod est spiritus omnium verborum, et alia verba legis et Prophetarum et Apostolorum sunt sicut corpus. Joan.VI, 64 : Verba quae ego loculus sum vobis, spiritus et vita sunt.
Quinta praeeminentia est in auctoritate : quia hoc est verbum ipso ore Domini promulgatum. Matth.XXIV, 33 : Caelum et terra transibunt: verba autem mea non praeteribunt . Psal. cxviii, 89 : In aeternum, Domine, permanet verbum tuum.
Sexta praeeminentia est, quia verbum illius est, qui solus est conscius secreto- rum. Joan. I, 18 : Deum nemo vidit umquam : unigenitus Filius, qui est in sinu Patris, ipse enarravit. Matth. XI, 27 : Nemo novit Filium, nisi Pater : neque Patrem quis novit, nisi Filius, et cui voluerit Filius revelare . Hoc igitur fit in omni veritate et auctoritate praeeminens, sicut legitur et auditur.
. Cum autem lectum est Evangelium, diaconus librum claudit, et dat subdiacono ad portandum : quia jam subdiaconus per susceptionem libri instructus esse ostenditur. Ac si dicat illud Joannis, XVI, 29 et 30 : Ecce nunc palam loqueris, et proverbium nullum dicis. Nunc scimus quia scis omnia, et non opus est tibi ut quis te interroget.
Descendens autem descendit diaconus per viam et gradum Aquilonis, ut jam significet se contra Aquilonis malitiam triumphasse. Ac si dicat illud Lucae, X, 17 : Domine, etiam daemonia subjiciuntur nobis in nomine tuo. Et tunc in processione illa praecedunt acolythi et thuriferarius sicut prius : sed diaconum praecedit subdiaconus, quod prius non fecit, ut ostendat omnibus quod jam instructus est ad perfectionem. Psal. lxv, 16 : Venite, audite, et narrabo, omnes qui timetis Deum, quanta fecit animae meae. Psal. XXXIII, 12: Venite, filii, audite me, timorem Domini docebo vos. Hac autem processione ad sanctitatis perfectorem revertuntur, ut ostendant omnia bona in Deum esse referenda. Job, XXXVIII, 35 : Numquid emittes fulgura, et ibunt, et revertentia dicent tibi: Adsumus? Fulgura enim micantia exemplis et tonantia verbis sunt Evangelistae, qui revertuntur ad Dominum per gratiarum actionem de profectibus eorum. Baruch. III, 34 et 35 : Stellae dederunt lumen in custodiis suis, et laetatae sunt: vocatae sunt, et dixerunt: Adsumus : et luxerunt ei cum jucunditate qui fecit illas.
Librum osculatur sanctitatis perfector primo, deinde diaconus, ut dicant id Apostoli, ad Roman. VII, 22 : Condelector enim legi Dei secundum interiorem hominem.
Et in hoc est finita sancti Evangelii lectio, quae nobis est salus et protectio contra diabolum.