REPORTATA PARISIENSIA LIBER PRIMUS.
QUAESTIO I. Utrum essentia generet aut generetur ?
Tertio causa perfectissima nihil requirit secura ad Agendum.
et idem esse cum dicere praecedit volitionem. Scotus autem manifeste docet intelligere dicere,
Haec propositio continet duos modos habendi unum, quo aliquid dicitur habere aliud formaliter
Locum hunc et doctrinam citat, et transcribit Ariminen. hic art. I.
Respondeo igitur ad quaestionem secundum quod dictum est dist. 20. quaestione ultima. esse esse
QUAESTIO III. Virum proprietas sit ipsa persona ?
QUAESTIO I. Utram Deus sit ubique?
scientiam et potentiam, et in Sanctis per gratiam.
QUAESTIO I. Utrum Deus velit mala fieri
Scholium.
Avicennam reprehendit Averroes, quia negaverat Deum esse subjectum in Metaphysica ;
sed recte ita negasse probat Scotus duabus potissimum rationibus muluatis ex scripto Oxonien. q. 3. prol. ad argumentum secundum quaestionis 2. n. 20. et tertiam addit btc, quia nulla scientia naturaliter acquisita potest esse de Deo sub aliqua ratione propria. Diffuse de. hac controversia oppositisque Avicennae et Averrois sententiis agit lib. 1. Metaphys. q. 1.
Sed videtur mihi Avicennam melius dixisse quam Averroem, unde arguo sic contra eum : haec propositio.: Nulla scientia probat siiiim subjectum esse, quae communis est utrique, vera est propter primitatem subjecti ad scientiam, quia si posterius esset, probaret ipsum esse in illa scientia, in qua habet rationem posterioris, et non tantum rationem objecti adaequati. Sed subjectum magis habet rationem priinitatis respectu posterioris scientiae quam respectu prioris ; ergo si prima scientia non potest probare suum subjectum esse, multo minus nec scientia posterior potest. Vel sub alia forma arguitur sic : Si Physicus potest probare Deum esse, ergo Deum esse est conclusio in Physica ; sed si Metaphysica non potest sic probare Deum esse, ergo Deum esse praesupponitur in Metaphysica tanquam principium; ergo conclusio in Physica est principium in Metaphysica ; ergo Physica est prior Metaphysica.
Item ex omni proprietate manifesta in effectu potest concludi causam esse, si non inest nisi ratione talis causae ; sed non solum hujusmodi proprietates effectus considerantur in Physica, quae solum conveniunt Deo, sed etiam in Metaphysica, quia non solum motum praesupponit movens, sed ens posterius praesupponit prius ; igitur ex priorilate in entibus potest concludi primum ens esse, et hoc perfectius quam ex motu concluditur in physica primum movens esse. Unde ex actu et potentia, finitate et infinitate, multitudine et unitate, et ex multis talibus, quae sunt proprietates et passiones Metaphysicae potest concludi in Metaphysica Deum esse, sive primum ens esse.
Ideo dico quantum ad istum articulum, quod Deus non est subjectum in Metaphysica, quia sicut probatum est supra q. 1. de Deo tanquam ut primo subjecto, tantum est una scientia, quae non est Metaphysica. Et hoc probatur sic : De omni subjecto etiam scientiae subalternatae statim ex sensibus cognoscitur quod est sic, quod sibi non repugnat esse, ut patet de subjecto Perspectivae ; statim enim ex sensibus apprehenditur lineam visibilem esse ; sicut enim principia statim apprehenduntur apprehensis terminis ex sensibus, ita tamen quod subjectum non sit posterius suo principio, nec ignotius, oportet subjectum in scientia apprehendi statim ex sensibus ; sed nulla ratio propria Dei conceptibilis a nobis, statim apprehenditur ab intellectu Viatoris ; igitur nulla scientia naturaliter acquisita potest esse de Deo sub aliqua ratione propria. Probatio minoris : Prima ratio Dei, quam concipimus de ipso, est, quod sit primum ens ; sed haec ratio non apprehenditur a nobis ex sensibus, sed prius oportet a nobis concipi compossibilitatem unionis istorum duorum terminorum ; unde antequam sciamus hanc compossibilitatem, oportet quod demonstretur aliquod ens esse primum ; igitur, etc. unde concedo cum Avicenna, quod Deus non sit subjectum in Metaphysica. Nec obviat dictum Philosophi primo Metaphys. dicentis, quod Metaphysica est circa causas altissimas, quia loquitur, sicut locutus est primo Priorum cum dicit:primum oportet dicere circa quid et de quo, quoniam circa demonstrationem, et de disciplina demonstrativa, id est, de universali scientia demonstrandi sive syllogizandi. Unde circa proprie notat circumstantiam causae finalis, sicut et causae materialis ; unde Metaphysica est circa altissimas causas finaliter, ad quarum cognitionem terminatur scientia Metaphysicalis.
ARTICULUS SECUNDUS.
Utrum habens primum et supremum habitum scientiae naturaliter acquisitae, possit scire ex puris naturalibus omnia cognoscibilia in Deo ?
De secundo articulo dubium potest videri, si possumus ex naturalibus puris cognoscere de Deo omnia nobis possibilia cognosci de ipso ? Et diceret Aristoteles, et alii Philosophi quod sic, quia omni potentiae passivae naturali correspondet potentia activa naturalis ; igitur, etc.