REPORTATA PARISIENSIA LIBER PRIMUS.
QUAESTIO I. Utrum essentia generet aut generetur ?
Tertio causa perfectissima nihil requirit secura ad Agendum.
et idem esse cum dicere praecedit volitionem. Scotus autem manifeste docet intelligere dicere,
Haec propositio continet duos modos habendi unum, quo aliquid dicitur habere aliud formaliter
Locum hunc et doctrinam citat, et transcribit Ariminen. hic art. I.
Respondeo igitur ad quaestionem secundum quod dictum est dist. 20. quaestione ultima. esse esse
QUAESTIO III. Virum proprietas sit ipsa persona ?
QUAESTIO I. Utram Deus sit ubique?
scientiam et potentiam, et in Sanctis per gratiam.
QUAESTIO I. Utrum Deus velit mala fieri
Scholium.
Negat nos ex puris naturalibus posse cognoscere omnia cognoscibila de Deo, tum quia scientia nostra de Deo est imperfecta, tum quia confusa, tum quia obscura.
Sed contra hoc quibusdam persuasionibus potest argui sic, sumpta triplici majore : Omnis cognitio nostra naturalis de Deo est per effectum aequivocum. Item, omnis cognitio nostra naturalis de Deo est indistincta. Item, omnis cognitio nostra naturalis de Deo est obscura, quia non de ipso praesente intellectui secundum suam essentiam actualem.
Ex prima majori arguo sic: Si omnis cognitio nostra de Deo naturalis est per effectum aequivocum, igitur est perfecta ; sed possibilis est cognitio perfectior de Deo, ut illa, qua cognoscitur in actuali existentia principaliter ; igitur ex puris naturalibus non possumus habere omnem cognitionem nobis possibilem. Probatur assumptum: Omnis potentia habens aliquod objectum primum commune, habet quodlibet contentum sub ipso pro per se objecto, in quod potest ; aliter non esset objectum sibi adaequatum, si potentia aliquod contentum sub ipso non respiceret, sed aliquod inferius esset objectum adaequatum. Sed Deus sub ratione Deitatis, ut in se, est contentum sub ente, quod est per se objectum primum intellectus nostri ; igitur Deus, ut in se, est per se objectum intellectus nostri ; igitur intellectus noster potest cognoscere Deum in sua actuali existentia.
Item, naturale desiderium inest nobis ex effectu cognoscere causam primam ; sed desiderium naturale non quiescit, si Deus non cognoscitur per effectum, sicut quilibet experitur in seipso; cum igitur desiderium naturale non sit, frustra sequitur quod possumus cognoscere Deum in sua actuali existentia.
Item, secundo Metaphysicae, t. 5 probatur quod non est processus in infinitum in causis, quia tunc non contingeret aliquid scire ; igitur ad perfectam scientiam contingit scire omnes causas, aliter enim infinitas causarum non impediret ipsum sciji re ; sed non sufficit cognitio confusa causarum, quia tunc non distincte cognosceretur causatum ; igitur possibile est nobis habere distinctam cognitionem primae causae; ergo, etc.
Ex secunda majori arguitur sic: Si omnis cognitio nostra de Deo naturalis est indistincta, igitur imperfecta ; sed talis non potest quietare appetitum nostrum ad cognoscendum Deum, quia si indistincta et imperfecta cognitio quietaret; igitur in quocumque in quo illud subjectum indistincte potest a nobis cognosci, ibi possemus quietari ; sed non repugnat sibi ex ratione sui, quod quasi indistincte in creatura repraesentetur, et ibi indistincte cognoscatur; ergo in creatura possumus quietari, et sic beatificari, quod falsum est.
Et tertia majori arguitur sic : Etsi omnis cognitio nostra de Deo naturaliter sit obscura, possibile est nobis habere claram cognitionem de eo ; igitur, etc. Probatio minoris, quod est perfectionis in potentia inferiori, non repugnat esse in superiori ; sed hoc est perfectionis in potentia sensitiva, quod potest habere notitiam claram de existentia objecti ipsum intuendo, ut patet de potentia visiva ; igitur hoc non repugnat potentiae intellectivae; sed ut, ostensum est, Deus sub ratione Deitatis est per se objectum intellectus nostri igitur, etc.
ARTICULUS TERTIUS.
Utrum viator habere possit aliquam notitiam de Deo perfectiorem omni notitia naturali ?
Per praedicta patet ad tertium articulum, scilicet, quod est aliqua notitia nobis possibilis, quae sit perfectior omni notitia, quam habere possumus ex naturalibus ; et hoc probatur sic : Possibile est nobis distincte cognoscere finem humanorum actuum. Quaero igitur, an possum cognoscere Deum clarum in se intuendum, esse finem humanorum actuum, an non ? Si sic, habetur propositum, cum illum ex naturalibus non possimus habere ; et ita sequitur quod felicitas nostra non sit actus naturalis, cum ille actus non sit naturalis. Si autem non possumus cognoscere Deum sic esse finem nostrum, et tamen necessarium est nobis hoc cognoscere ; ergo possumus percipere, quod ratio naturalis deficit, et per consequens intelligere, quod sit aliqua cognitio supernaturalis nobis possibilis.