F i r s t reprinting 1969 , Johnson Reprint Corporation Printed in the United States of Amer ica
44 E X S. G conservino sempre il carattere sa-
EX S. G. RITUUM m DECRETUM quoad festum Sanctissimi Cordis Iesu.
E X S . C . I N Q U I S I T I O N I S 315
386 E P I S T O L A E N C Y C L I C A
442 EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE
EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE 443
EX S. CONG. S. R. U. INQUISITIONIS
5 1 8 EX ACTIS CONSISTORIALIBUS
APPENDIX V. EXHIBENS A C T A SEDIS APOST. QUAE A U T IAMDIU E X A R A T A SUNT
583 EPISTOLA APOSTOLICA SSmi D. N. Leonis PP. XIII ad Anglos
6 2 8 ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE
ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE 629
630 ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE
ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE 631
deesse Sodalitati non videtur ob factum iam probatum reae- dificationis : Reiff, h. t. n. 15.
16 UTINEN.
ponere. Sed contra, quum aliae Parochiae non exstarent, praeter Matricem, sequitur quod verba decreti : « divisa, distincta in octo Parochias » accipi nequeant nisi in sensu Conc. Trid. Cap. IV, sess. XXI , idest de vera et propria erectione novarum Paroeciarum.
Citat etiam Orator haec verba celebris decreti : « Inhi- bemus autem omnibus et singulis parochis et Curatis et cuiusvis gradus Sacerdotibus, curam animarum quocumque nomine ac titulo, apud aliquam Ecclesiarum parochialium, seu Curatarum in dicta Civitate exercentibus, sub poena suspensionis a divinis, et aliis arbitrio Nostro, iuxta trans- gressionem irremissibiliter infligendis, ut quisque suis limi- tatis finibus contineatur, neque terminos parochiae, excepto casu necessitatis, transilire et confundere audeat ». Et anim- advertit quod, velint, nolint adversarii, in illis relatis verbis : « cuiusvis gradus Sacerdotibus » intelligere non po- tuit , nisi canonicos eorumque Decanum. Enim vero, cum ceteri Parochi aequales essent inter se, et gradus vel digni- tates non essent nisi penes Capitulum, providere voluit Pa- triarcha, ne ipsi Canonici et Decanus manus mitterent in alienam segetem, sicut postea apertius declaravit ipse Pa- triarcha.
Erectionem novarum Parochiarum probat patronus etiam ex subsequentibus ipsum decretum quia, eadem die, qua prae- fatum decretum sancitum fuit, Cancellarius patriarchalis in Camera audientiae publicavit, praesentibus decem canonicis et Decano, nec quisquam ex eis aliquid in contrarium op- posuit; nec non ex publicatione eiusdem decreti facta, con- vocatis omnibus patribus Prioribus, Custodibus, Vicariis ac Praesidentibus monasteriorum, ut parochias noviter erectas omnino revererentur earumque iura non usurparent, prout ex- plicite loquitur actus publicationis.
Quia adversarii contra haec facta et alia a Parochorum patrono citata, obtrudunt Barbari decretum anni 1597 con- firmantis canonicorum ius in institutionem Vicariorum Cu- ratorum, hic patronus movet dubia quoad authenticitatem