REPORTATA PARISIENSIA LIBER PRIMUS.
QUAESTIO I. Utrum essentia generet aut generetur ?
Tertio causa perfectissima nihil requirit secura ad Agendum.
et idem esse cum dicere praecedit volitionem. Scotus autem manifeste docet intelligere dicere,
Haec propositio continet duos modos habendi unum, quo aliquid dicitur habere aliud formaliter
Locum hunc et doctrinam citat, et transcribit Ariminen. hic art. I.
Respondeo igitur ad quaestionem secundum quod dictum est dist. 20. quaestione ultima. esse esse
QUAESTIO III. Virum proprietas sit ipsa persona ?
QUAESTIO I. Utram Deus sit ubique?
scientiam et potentiam, et in Sanctis per gratiam.
QUAESTIO I. Utrum Deus velit mala fieri
Scholium.
Probat possibilem esse viatori aliam notitiam perfectiorem omni notitia naturali ; deinde addit tanquam corollarium quaestionis multa esse naturaliter cognoscibilia de Duo, utpote quae a posteriori cognoscuntur tanquam ex effectibus ; alia vero non esse perceptibilia nisi lumine supernaturali ; atque ita dooet in scripto Oxoniensi q. 1. prol. num. 14. et in I. d. 3. q. 3. el quodl. 14. et collat. 10. naturaliter sciri posse, Deum esse unum, non tamen esse trinum.
Ex dictis patet responsio ad quaestionem, quod aliquas veritates possumus ex naturalibus cognoscere de Deo, et aliquas non, quia quaecumque ex his, quae in effectibus sunt nota de Deo, possunt a nobis cognosci de Deo, quia per demonstrationem quia est, possumus concludere illa inesse Deo; sed multa possunt esse nobis nota de Deo in effectu, ut patet in scientiis Philosophorum; ideo plura per demonstrationem quia, possumus scire naturaliter de Deo.
Et ex opposito, quod quia multae veritates scibiles de Deo non possunt esse notae ex his, quae relucent ex effectibus ; ideo multae sunt veritates scibiles de Deo secundum se, quas naturaliter non possumus scire de Deo, supernaturaliter tamen possumus, ut ostensum est.
Ad primum argumentum principale dicendum, quod actus sapientiae intellectualis non est felicitas, nisi secundum quid, ordinatus ad visionem essentiae divinae. Unde felicitas secundum quod posuit Philosophus in vita ista possibilis haberi, non est felicitas simpliciter, sed tantum secundum quid.
Ad aliud quaere responsiones aliorum, et eorum improbationes, et propriam illorum responsionem. Sed nunc dicendum est breviter, quod non sequitur: Contingit cognoscere prima principia naturaliter: igitur cognoscimus conclusiones, quia ex talibus principiis et minoribus subsumptis non sequuntur nisi conclusiones, quae praedicant conceptus communissimos, ut impossibile est Angelum simul esse et non esse, et hujusmodi.
Ad tertium respondeo, negando consequentiam, quia majoris perfectionis est natura capax, quam sit illa ad quam habet virtutem activam. Unde imperfectionis est, quod potentiae sensitivae possint ex naturalibus suam perfectionem acquirere, et perfectionis est quod potentiae rationales ultimam perfectionem non possunt habere ex puris naturalibus, quia superiora ordinantur ad majorem perfectionem, quam ex puris naturalibus possint habere ; nec per hoc vilifico naturam superiorem, sed digniflco, quia quantum tu, Physice, das potentiae superiori, tantum ego, quia omnem perfectionem quam tu ponis, quod possit acquirere ex naturalibus, hanc et pono ego ; et ultra pono quod potest recipere perfectionem ultra omnem illam, quam potest ex naturalibus habere ideo tu magis illam vilificas. Ex praedictis quaestionibus patet, quid et quantum possumus cogno . scere de Deo, et quid sentiendum sit de Theologia, quoniam cognitio triplex de Deo haberi potest. Ex prima enim quaestione patet quod Theologia in se est quae habetur de Deo secundum veritates, per se scibiles de eo. Ex secunda quaestione patet qualem Theologiam et cognitionem Theologicam possumus habere de Deo in via per specialem actionem divinam. Ex tertia vero quaestione patet quid secundum naturalem actionem de Deo possumus cognoscere.
QUAESTIUNCULA I.
Utrum illa scienda, quae est de Deo sub ratione divinitatis sit cognitiva omnium ?
Sic igitur quaero ulterius: Utrum illa scientia, quae est de Deo secundum se sub ratione divinitatis, sijfl cognitiva omnium? patet quod sic, quia illa ratio subjecti includit om- 1 nes rationes scibiles, et ideo illa scientia, quae est de Deo sub ratione -divinitatis, omnes veritates scibiles continet.