His itaque praehabitis, accipiamus symbolum Apostolorum, et divisionem illius et explanationem ostendamus.
Dividendo igitur dicimus, quod Petrus, Apostolorum princeps in concilio Apostolorum, primum articulum posuit, dicens : Credo in Deum, Patrem omnipotentem, creatorem coeli et terrae. Et ibi tacuit. Et iste est articulus primus.
Et quod dicit: Credo, idem est ac si
dicat: Corde assentio, devotione tendo in Deum, qui paternitate sua est principium totius divinitatis : quia ab ipso est Filius per generationem, et Spiritus sanctus per processionem.
Et quod addit: Omnipotentem, intelligitur, quod sibi posse sit pro voluntate liberum, non lege alicujus inferioris vel ignobilis naturae retractum, sicut nos multa non possumus lege ponderosae naturae nostrae retracti. Secundo, quod posse suum nulla infirmitate sit depressum.Et tertio, quod nulla re in contrarium operante sit umquam impeditum, sed ad voluntatem omnimo liberum, nec retractum, nec depressum, nec impeditum. Sapient. XII, 18 : Subest tibi cum volueris posse. Psal. cxiii, 11 : Omnia quaecumque voluit, fecit. Esther, XIII, 9: Domine Deus, rex omnipotens, in ditione tua cuncta sunt posita, et non est qui possit tuae resistere voluntati. Ad Roman. IX, 19: Voluntati ejus quis resistit ? Sic ergo dicitur omnipotens Deus.
Quod autem dicitur: Creatorem coeli et terrae, ad eumdem pertinet articulum sicut effectus pertinet ad suam causam: quia sicut artifex qui facit domum vel arcam, necesse est ut gignat primo suo intellectu verbum et artem, quod est forma et ratio faciendi operis: ita necesse fuit ex quo Deus per sapientiam suam fecit mundum, quod prius de suo intellectu substantiali gigneret Verbum, quod est forma idealis et ars et ratio faciendi operis : quia aliter nesciret quid operaretur. Et sic patet, quod Deus est Pater Verbi, et haec est causa formalis et idealis faciendi mundi. Et sicut in artifice qui operatur per intellectum, necesse est quod ab ipso fluat spiritus qui verbum, quod est idea et ars et forma operis, vehit in id quod facit vel facere intendit: ita necesse fuit, quod a summo Patre procederet spiritus Verbi sui, qui verbum vehat in facienda sive faciat in opere creationis, sive in opere sanctificationis, sive in opere glorifi- cationis. Et sic patet, quod processio personarum a Patre causa est processus creationis et glorificationis et gratificationis a tribus personis. Et hoc est dictum Anselmi in Monologio. Et sic probat sicut hoc probatum est. Hujus signum est, quod in primordio mundi, statim ut creaturae formatae sunt, ante semper praemittitur : "Dixit Deus: Fiat hoc vel illud. " Et dicit Glossa, hoc est, Verbum genuit in quo erat ut fieret. De Spiritu autem dicitur simul et Verbo : Verbo Domini coeli formali sunt: et spiritu oris ejus omnis virtus eorum . Sic ergo patet, quod ad idem pertinet Pater Filii, et creatorem esse coeli et terrae. Ideo dicit Apostolus, ad Coloss. I, 13 et 16, de Filio qui est imago Dei invisibilis, primogenitus omnis creaturae: quoniam in ipso condita sunt universa. Matth. XI, 23 : Confiteor tibi, Pater coeli et terrae.
Ostenso igitur, quod haec ad idem pertinent, et non habent flexum et divisionem in diversa, dicimus quod hic est articulus primus quem statuendo posuit Petrus.