REPORTATA PARISIENSIA LIBER PRIMUS.
QUAESTIO I. Utrum essentia generet aut generetur ?
Tertio causa perfectissima nihil requirit secura ad Agendum.
et idem esse cum dicere praecedit volitionem. Scotus autem manifeste docet intelligere dicere,
Haec propositio continet duos modos habendi unum, quo aliquid dicitur habere aliud formaliter
Locum hunc et doctrinam citat, et transcribit Ariminen. hic art. I.
Respondeo igitur ad quaestionem secundum quod dictum est dist. 20. quaestione ultima. esse esse
QUAESTIO III. Virum proprietas sit ipsa persona ?
QUAESTIO I. Utram Deus sit ubique?
scientiam et potentiam, et in Sanctis per gratiam.
QUAESTIO I. Utrum Deus velit mala fieri
Scholium.
Egregie et clare explicat difficultatem hanc in opereOxoniensi q. 3. Prolog. et 3. later. anum. 22. ubi distinguit de Theologia, sive scientia Dei, beatorum el viatorum. Primam ait esse omnium cognoscitivam ratione primi objecti. Secundam ait esse de omnibus scibilibus, quippe quae non sunt infinita, et cognosci possunt virtute primi objecti Theologici, neque aliunde ait habere hanc Theologicam limitationem circa scibilia, quam ex voluntate Dei ostendentis in essentia sua tanquam in speculo voluntario quae sibi placent. Tertiam negat esse de omnibus: scibilibus, tum propter defectum intellectus nostri, tum quia habet terrenum ex voluntate Dei revelantis, sicut et Theologia beatorum Dei libere in essentia repraesentantis. Addit etiam hic incidenter, eas veritates, quae naturaliter et ex effectibus sciri possunt de Deo, spectare ad I Metaphysicam, sed secundum quid, non simplicitcr.
Sed contra, aliquae veritates scibiles de Deo pertinent ad Metaphysicam ; non igitur ad illam scientiam.
Responsio, omnis veritas pertinet simpliciter ad illam scientiam, ubi scitur propter quid) ad illam vero ubi scitur tantum quia est, non pertinet nisi secundum quid.
Exemplum: Ista conclusio, quod terra sit rotunda, probatur in scientia naturali propter quid, in Astrologia, quia est) ideo est simpliciter naturalis et Physica ; secundum quid vero Astronomica. Sic in proposito, omnes veritates secundum se scibiles de Deo propter quid, sciuntur in illa scientia, quae est de Deo secundum se sub ratione divinitatis, et ideo omnes veritates, quas Metaphysicus vere probat de Deo, simpliciter pertinent ad illam scientiam ; sed quia Metaphysica probat illas ex effectibus et demonstratione quia sunt, ideo secundum quid ad Metaphysicam pertinent.
Dicetur forte: Nonne Metaphysica est simpliciter scientia? quod si sic, igitur simpliciter considerat veritates probatas de Deo ; igitur simpliciter pertinent ad considerationem Metaphysicae.
Respondeo, quod Metaphysica quantum ad illud, quod de Deo considerat, est simpliciter scientia quiat sed scientia simpliciter quia est secundum quid propter quid) ideo ad Metaphysicam secundum quid pertinent illae veritates.
QUAESTIUNCULA II.
An Theologia sit scientia una, et maxime una ?
Si ulterius quaeritur, an Theologia sit una scientia? patet quod sic, quia est unius subjecti sub una ratione, quia non ex unitate conclusionis sortitur scientia suam unitatem, sed ex unitate subjecti, in quo continentur virtualiter conclusiones et principia.
Ulterius si quaeritur, an sit maxime una? Dicendum quod sic, quia subjectum ejus est maxime unum; nam subjectum scientiarum Physicarum, est tantum unum secundum rationem et apprehensionem intellectus ; subjectum vero hujus est maxime singulare, imo est ipsa singularitas, ut haec essentia divina, in quantum haec essentia.