REPORTATA PARISIENSIA LIBER PRIMUS.
QUAESTIO I. Utrum essentia generet aut generetur ?
Tertio causa perfectissima nihil requirit secura ad Agendum.
et idem esse cum dicere praecedit volitionem. Scotus autem manifeste docet intelligere dicere,
Haec propositio continet duos modos habendi unum, quo aliquid dicitur habere aliud formaliter
Locum hunc et doctrinam citat, et transcribit Ariminen. hic art. I.
Respondeo igitur ad quaestionem secundum quod dictum est dist. 20. quaestione ultima. esse esse
QUAESTIO III. Virum proprietas sit ipsa persona ?
QUAESTIO I. Utram Deus sit ubique?
scientiam et potentiam, et in Sanctis per gratiam.
QUAESTIO I. Utrum Deus velit mala fieri
Scholium.
Ex occasione, qua resolvit scientiam hanc esse maxime onam ex summa singularitate subjecti, rejicit tacite opinionem Goffredi asserentis Theologiam non unum, sed duplicem esse habitum, practicum scilicet et speculativum. An vero totus sit speculativus, an totus practicus, neque hic, neque in scripto Oxoniensi q. 1. Prologi, ubi ex professo difficultatem hanc examinat, Scotus resolvit; sed utrobique videtur problematicae.
Ex hoc apparet falsitas illius opinionis, quae ponit quod Theologia non est unus habitus, sed duplex, scilicet practicus et speculativus, quia considerat agibilia, ac si non speculabilia, et e converso, quam opinionem quaere.
Sed contra eam arguitur, cum omnis scientia sit una ex unitate subjecti, et non conclusionis, haec maxime erit una, ut primo argutum est.
Item, in omnibus ordinatis, et unitatem habentibus, necesse est stare ad aliquod principium in illo genere ; igitur in genere scientiarum oportet stare ad aliquam primam scientiam, quae sit maxime una. Si igitur haec scientia, quae est de Deo, non sit maxime una, non erit prima scientiarum ; nec unitas luminis fidei, in quo cognoscuntur ejus principia secundum eos, sufficit ad unitatem ejus, quia sic omnes scientiae Philosophiae, essent una scientia propter unitatem luminis naturalis, in quo principia apprehenduntur.
Item, habitus non habens evidentiam ex objecto, non distinguitur secundum distinctionem objecti. Sed Theologia est hujusmodi habitus secundum eos ; igitur non distinguitur in habitum practicum et speculativum propter agibilia et speculabilia, de quibus ponunt ipsam esse. Major probatur, quia si habitus non habens evidentiam ab objecto distingueretur secundum distinctionem objecti, igitur cum fides sit hujusmodi habitus, ipsa distingueretur secundum distinctionem credibilium, et sic respectu omnium credibilium, non esset una fides infusa.
Ad rationem ipsorum dicendum, quod ponentes eam esse speculativam dicerent quod non pertractat practica propter se, nec agibilia, sed solum quantum ad illam cognitionem practicam sequuntur speculativa ; similiter e contra, ponentes eam practicam dicerent quod non considerat speculabilia, nisi quatenus per ea dirigamur in praxim ad operationem extra ; et ideo simpliciter illa sunt operabilia. Exemplum, sicut haec est practica: iste gravatus a tali infirmitate, debet sic sanari, sic haec ex qua sequitur : quia talis infirmitas consurgit ex abundantia cholerae ; ita in proposito, sicut ista est practica : Deus est diligendus, ita praemissa ex qua sequitur, scilicet quod Deus.formavit hominem et creavit caelum, ex qua sequitur quod debet ipsum diligere.
QUAESTIUNCULA. III.
Utrum Theologia sit distincta a reliquis scientiis Philosophiae, et prior omni bus ?
Si ulterius quaeritur, si Theologiai sit distincta a scientiis Philosophicis ? dicendum est quod sic ; tum, quia habet aliquod subjectum formale aliud, quia subjectum illius est singulare. Secundum vero Aristotelem subjectum aliarum est aliquod universale. Tum quia hoc patet, discurrendo per alias scientias. Subjectum in Physica est corpus mobile, vel ens mobile ; Deus vero non est mutabilis. Subjectum in Mathematica, est quantitas ; Deus non est quantus, nisi virtualiter. Similiter, Deus non est subjectum in Metaphysica, ut praeostensum est, nec potest alia scientia de Deo esse quam ista, quia tantum una potest esse de ipso, ut prius probatum est.
Sed quaeritur : An haec sit prior aliis ? Dicendum quod sic, quia cum sit duplex prioritas in scientias scilicet ex nobilitate subjecti, et ex certitudine notitiae, haec est utroque modo certissima, quia habet objectum nobilissimum, et principia secundum se certissima sunt.
QUAESTIUNCULA IV.
Utrum Theologia sit subalternata alicui scientiae, aut illa alteram sibi suballernet ?
Sed. ulterius quaeritur, an .sit subalternata alicui alteri scientiae? Dicendum quod non, quia scientia subalternata accipit sua principia a superiori scientia, nec cognoscit ea, nisi quia sunt ut per experientiam, aut quia reducuntur in principia superiori ; sed hoc non contingit in hac scientia, quia nullum aliud subjectum potest includere virtualiter illud subjectum, sed potius e converso.
Sed dicetur forte, si subjectum est sub subjecto, et scientia sub scientia; sed Deus continetur sub ente, de quo est Metaphysica ergo, etc.
Dicendum quod subalterhatio non attenditur secundum per se superius et inferius, quia scientia subalternata est de ente per accidens, ut de linea visuali est Perspectiva ; non autem de eo quod per se et essentialiter continetur sub superiori, quoniam de genere et specie est eadem scientia ; quamdiu enim procedetur in conceptibus per se ex ratione primi subjecti, possunt sciri principia per se ad concludendum passiones de inferioribus. Sed ens per accidens quamvis sit notum ex sensu, et similiter principia ejus, tamen non possunt sciri propter quid, nisi per rationem utriusque partis vel alterius, quae pertinent ad scientiam superiorem, sicut principia lineae visualis non possunt sciri propter quid, nisi per rationem lineae, et visuabilitatis.
Si ulterius quaeritur : An Theologia sibi subalternet aliam ? Dicendum quod non, quia non dicit propter quid respectu aliarum, quia aliae scientiae resolvunt suas conclusiones in principia immediata, quae primo sunt vera, etsi nihil aliud esset.
Ex hoc arguitur : Illa scientia non resolvit conclusiones suas in aliqua principia priora illis, quae si tantum essent, adhuc sufficerent ad veritatem conclusionum eliciendarum ; nunc autem in scientiis quibusdam ita est, quod si tantum sua principia essent, adhuc conclusiones resolverentur in illa, ut, si poneretur, per impossibile, quod Deus non esset, et quod triangulus esset, adhuc habere tres angulos resolveretur ut in naturam trianguli; unde licet hujusmodi subjecta secundum esse eorum sint a Deo, non tamen per rationem Dei includunt suas passiones virtualiter, et ideo Theologia non dicitur propter quid respectu aliarum.
QUAESTIUNCULA V. Utrum Theologia sit de omnibus ?
Sed ulterius quaeritur : An Theologia sit de omnibus ? Dicendum quod sic, quantum ad aliquas relationes, quas habent omnia ad Deum, et e contra, ut sunt relationes eminentiae et excessus ; et relationes causalitatis ut efficientis, formalis et finalis, quae fundantur in Deo, ut Deus est, vel terminantur ad ipsum, ut Deus est.
LIBER PRIMUS.