F i r s t reprinting 1969 , Johnson Reprint Corporation Printed in the United States of Amer ica
44 E X S. G conservino sempre il carattere sa-
EX S. G. RITUUM m DECRETUM quoad festum Sanctissimi Cordis Iesu.
E X S . C . I N Q U I S I T I O N I S 315
386 E P I S T O L A E N C Y C L I C A
442 EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE
EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE 443
EX S. CONG. S. R. U. INQUISITIONIS
5 1 8 EX ACTIS CONSISTORIALIBUS
APPENDIX V. EXHIBENS A C T A SEDIS APOST. QUAE A U T IAMDIU E X A R A T A SUNT
583 EPISTOLA APOSTOLICA SSmi D. N. Leonis PP. XIII ad Anglos
6 2 8 ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE
ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE 629
630 ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE
ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE 631
deesse Sodalitati non videtur ob factum iam probatum reae- dificationis : Reiff, h. t. n. 15.
VARSAVIEN, 19
deditus, quidquid illecebrarum sensuum sapit in praesenti ex corde aversatur; mulier e contra ab his non abhorret, imo quum 17 annorum esset, a perverso quodam homine illius simplicitate abutente, seducta fuit, ac ex eo infantem habuit, qui tamen brevi mortuus est.
Ioseph votum castitatis emiserat ante nuptias, quod qui- dem in matrimonio servare volens, tribus ante nuptias heb- domadis, conditionem posuit Mariae, in castitate, tamquam frater cum sorore, vivendi. Maria coeco amore capta atque dissolutionem sponsalium timens, despexit exhortationes D. Suf- fczynska, ac quaecumque obstacula, et assensum praebuit, sed ut ipsa nunc asserit, ficte, aliter in corde et mente sen- tiens, sperans 'hanc conditionem non diu post nuptias dura- turam esse.
Vix initis nuptiis, mulier, maritalis vitae consortium aggressa, sponsi domum profecta est, ibique mensem circiter, quamvis non continuum, cum viro suo transegit, nunquam tamen, ut videtur, eodem lecto neo-coniuges usi sunt, nec ulla amoris signa inter eos intercesserunt.
Quo tempore elapso vir separatum mulieri conduxit do- micilium, et licet ipsa aliquoties in palatio dominae Obeka, cui famulatum praestabat, pernoctaverit, ubi et maritus, seor- sum tamen et in tabulatis superioribus una cum ceteris an- cillis. Hac de causa Maria aegrotare coepit; Iosephus vero coniugaliter cum ea vivere nolens, Mariam adduxit, ut eum omnino desereret, quod de facto die 11 Novembris anni 1891 accidit.
Paucis elapsis diebus, Maria Archiepiscopum Varsavien- sem adiit, dissolutionem matrimonii sui cum Ioseph Oiesielski contracti, ex capite impotentiae viri, quam suspicabatur et nonnulli asserebant, expostulans.
Archiepiscopus iudicium instituit, et processu iudiciali formiter peracto, acta publicavit. Procurator actricis ex iis- dem edoctus, conventum Oiesielski impotentia haud laborare, nihilominus copulam carnalem minime attentasse, ob votum perpetuo servandae castitatis, iam ante emissum, petivit ut