Post hunc, scilicet Andream, proposuit Jacobus major, qui dixit: Qui conceptus est de Spiritu sancto, natus ex Maria Virgine. Haec enim duo, conceptus et nativitas, ad idem pertinent sacramentum incarnationis: quia consummatio conceptionis est nativitas.
Quod autem dicit: De Spiritu sancto, praepositio de quidem notat potestatem et operationem, ut sit sensus : Qui conceptus est de potestate et operatione Spiritus sancti. Non autem notat substantiam vel materiam : quia qui de substantia alicujus conceptus est, filius ejus est: Christus autem non est filius Spiritus sancti secundum temporalem generationem, quia secundum illam generationem non est factus de substantia Spiritus sancti.
Quod autem dicitur : Natus, intelligit duas nativitates: unam in utero, quia Christus naturam nostram assumpsit et sibi univit: et aliam ex utero, qua de utero in lucem processit, non reseratis claustris virginei pudoris. Et ideo dicit: De Maria Virgine, quod sicut ante partum fuit illibata, ita in conceptione fuit sine
concupiscentia, et in gravidalione sine pondere, et in partu sine dolore. De conceptu autem dicitur, Luc, I, 35 : Spiritus sanctus superveniet in te, et virtus Altissimi obumbrabit tibi. De nativitate autem in utero dicitur, Matth. I, 20 : Quod enim in ea natum est, de Spiritu sancto est. De nativitate autem ex utero dicitur in Psalmo XVIII, 6: In sole posuit tabernaculum suum : et ipse tamquam sponsus procedens de thalamo suo. Quia sicut sol radium, ita mater virgo filium de thalamo uteri sui protulit incorrupta. De hoc autem quod virgo mansit aute partum, et in partu, et post partum, dicitur, Ezechiel xliv, 2 : Porta haec, quam vidisti, clausa erit : non aperietur,... quoniam Dominus Deus Israel ingressus est per eam: eritque clausa principi, hoc est, ad honorem principis.
Hic igitur est tertius articulus.