1. Digna laude.
Gaude,
O Maria,
Quia
Sine
Fine
Tu pro reis stas,
Das
Eis fas
Perfruendi luce
Supernorum.
Quorum coetus
Laetus
Canit Ibi
Tibi
Ave
Suave,
Super omnes res
Es
Vera spes
Desperatis mole
Vitiorum.
Namque scis
Prout quis
Atque vis
Semper his
Pie subvenire,
Qui relicta
Ficta
Fide, voto
Toto,
Cura
Pura
Tibi, florum flos,
Pos,
Coeli dos,
Pii patres student
Deservire.
2. Tres te magi
Vagi
Tribus donis
Bonis
Quaerunt,
Ferunt
Aurum, myrrham, thus,
Eus
Nunquam plus
Visum stella duce
Percurrentes.
Mentes quorum
Moram
Fons perfudit,
Cudit,
Certe
Per te
Vitam tenent nam,
Quam
Tecum jam
Semper sunt In pace
Possidentes.
Ergo prae
Cunctis te
Virgo, quae
Sine vae
Mater extitisti
Christi, posco,
Nosco
Scelus meum,
Deum
Placa,
Vaca
Mihi tua VI,
Qui
Statim, ni
Suffrageris, dabor
Orco tristi.
3. Tu vocaris
Maris
Stella, rite
Vitae
Datrix,
Latrix
Boni, super quo
Pro
Nobis, o
Tu Maria, Christum
Deprecare.
Dare genti
Flenti
Gaudiorum
Chorum
Stude,
Trude
Procul mortis fel
Vel
Funde mel,
Ut possimus digne
Te laudare.
Prope sta,
Cito na,
Fidem da
Kectam, qua
Degustemus coenam,
Plenam Jesu
Esu,
Qui per mortem
Fortem
Crucis
Trucis
Lavit, pavit dos,
Quos
Verax os
Texit labem priscam
Solvens poenam.