REPORTATA PARISIENSIA LIBER PRIMUS.
QUAESTIO I. Utrum essentia generet aut generetur ?
Tertio causa perfectissima nihil requirit secura ad Agendum.
et idem esse cum dicere praecedit volitionem. Scotus autem manifeste docet intelligere dicere,
Haec propositio continet duos modos habendi unum, quo aliquid dicitur habere aliud formaliter
Locum hunc et doctrinam citat, et transcribit Ariminen. hic art. I.
Respondeo igitur ad quaestionem secundum quod dictum est dist. 20. quaestione ultima. esse esse
QUAESTIO III. Virum proprietas sit ipsa persona ?
QUAESTIO I. Utram Deus sit ubique?
scientiam et potentiam, et in Sanctis per gratiam.
QUAESTIO I. Utrum Deus velit mala fieri
Scholium.
Distinguit fruitionem in ordinatam, et fruitionem in communi ; ordinatae asserit objectum esse finem ultimum, non tamen sub illa praecisa ratione sive relatione finis, quae potius concomitatur . objectum fruitionis, sed suh ratione objecti ut in se beatificantis. Objectun autem fruitionis in communi ait esse bonum quodcumque, sive quod vere sit, sive quod apparet ultimus finis, sive quod praestituatur ut ultimus finis. De bis fusius agit in scripto Oxoniensi I. d. I. q. I. ubi examinat rationes D. Thomae, et Bonavenlurae contra Avicennam staluentem intelligentiam sive spiritum increatum esse objectum fruitionis bonae sive ordinatae.
Quantum ad primum, dico quod fruitio potest accipi pro fruitione in communi vel ordinata. Patet, quaecumque potentia potest inordinate agere, actus ejus abstrahit ab actu ordinato. Sed voluntas potest inordinate velle, quia secundum Augustinum lib. 83. qq. q. 30. Omnis perversitas, quae vitium nominatur, est uti fruendis, et frui utendis ; igitur actus voluntatis excedit fruitionem ordinatam.
Secundo consequenter videndum de objecto fruitionis, nam objectum fruitionis ordinatae est finis ultimus ; sicut enim electio est ordinata et recta, quando est debito modo circumstantionata, et rationi rectae conformis, ita fruitio est ordinata, quando est debito modo circumstantionata ; igitur illud est objectum fruitionis ordinatae, quod probatur dupliciter. Primo modo sic : Potentia quae respicit objectum commune, non quod est objectum fruitionis debitis circumstantiis circumstantionatae, hic est finis ullimu stantum, perfecte quietatur nisi in illo in quo perfectissime reperitur suum objectum ; sed voluntas respicit pro objecto suo bonum commune, igitur non quietatur nisi in illo, in quo perfectissime reperitur ratio boni, et hic est tantum ultimus finis ; igitur, etc.
Probatio majoris, quia quod est objectum alicui potentiae, et primum objectum illius, si reperiatur diminute in uno, in alio autem perfecte, non quietatur in illo, ubi ratio sui diminute reperitur ; igitur, etc. Hoc etiam patet in exemplo : Si enim visus respiceret lumen pro objecto, ut se extendit ad omnia luminosa, visus non quietaretur nisi in perfecto luminoso.
Item hoc etiam probatur sic :
Potentia quae inclinatur ad plura, non quietatur in aliquo uno, nisi ubi illa plura continentur quantum possunt contineri. Exemplum : Materia inclinatur ad plures formas, et non quietatur nisi per illam, quae omnes alias continet, ad quas inclinatur ; sed voluntas inclinatur ad plura bona, quae in nullo perfecte continentur, nisi in ultimo fine ; igitur, etc.
Sic patet quid sit objectum fruitionis ordinatae. Objectum vero fruitionis in communi quodcumque bonum esse potest, sive bonum quod est revera ultimus finis, sive bonum quod apparet esse ultimus finis, sive sit bonum praestitum ut ultimus finis. Quod primum potest esse objectum fruitionis, praeostensum est. Quod secundum, probatur : Si ratio erronea ostendat voluntati aliquod apparens bonum, tanquam summe bonum, convenit voluntatem illo frui. Quod etiam tertium, patet, nam si bonum ostendatur voluntati etiam a ratione errante, potest voluntas illud accipere, et ita ipsum tanquam finem sibi praestituere, quia in cujuscumque agentis potestate est agere,et modus agendi.
Tertio exponendum est quomodo finis ultimus ponitur per se objectum fruitionis, hoc enim non est intelligendum ita, quod ratio finalis sit ratio objectiva actus fruitionis ; imo ratio finis est concomitans objectum fruitionis, quia nulla relatio rationis maxime ad creaturas est per se ratio objecti fruitionis, quia tunc esset ratio beatificandi, sed objectum, ut in se existens, beatificat ; sed relatio finis non est hujusmodi ; ergo, etc.
Hoc etiam patet de fine praestituto, quia ibi ratio finis non praecedit actum, sed sequitur ; non enim quia ostenditur sub ratione finis, ideo appetitur, sed quia appetitur propter se, consequitur ratio finis.
Ad primum principale respondetur quod talia appetenda sunt propter se formaliter, non formaliter, quia ordinantur ad finem ulteriorem.
Ad confirmationem dicendum quod per essentiam accipitur dupliciter : Uno modo ut opponitur ei, quod est per accidens, sicut illud quod praedicatur de subjecto per essentiam subjecti, convenit sibi per essentiam suam ; sicut opposito modo per accidens convenit alicui, quod non praedicatur de ipso per essentiam ipsius ; et sic hoc est per accidens, homo est albus. Alio modo accipitur per essentiam, ut dividitur contra participationem, et sicexcludit omnem aliam causam, et isto modo solus Deus est, quidquid est per essentiam suam, ut bonus, sapiens, etc. Quando igitur accipitur bono per essentiam est fruendum, verum est secundo modo; quando dicitur in minore, charitas est bona per essentiam, verum est primo modo, et non secundo; ideo non sequitur conclusio.
Ad secundum concedo majorem, et nego minorem, quia haec capacitas finita potest satiari finito. Et ad aliam probationem, quando dicitur quod finitum debet adaequari finito, dicendum quod adaequatio duplex est, in entitate et in proportione. Prima requirit similitudinem, quomodo vinum album adaequatur alteri ; secunda requirit dissimilitudinem, quomodo forma adaequatur materiae, et tamen materia est simpliciter potentia, forma vero est simpliciter actus, unde adaequatio proportionis est inter dissimilia. Sic in proposito, non enim sequitur, finitum adaequatur finito in entitates et perfectione, igitur potest ipsum objective satiare, quia voluntas satiatur in comparatione ad aliquid proportionabile, ut a dissimili ; unde infinitum adaequatur voluntati adaequatione objecti ad potentiam. Exemplum de relatione finiti ad infinitum.
Ad tertium argumentum dicitur quod assensus intellectus est ab evidentia objecti, sed assensus voluntatis non.