F i r s t reprinting 1969 , Johnson Reprint Corporation Printed in the United States of Amer ica
44 E X S. G conservino sempre il carattere sa-
EX S. G. RITUUM m DECRETUM quoad festum Sanctissimi Cordis Iesu.
E X S . C . I N Q U I S I T I O N I S 315
386 E P I S T O L A E N C Y C L I C A
442 EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE
EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE 443
EX S. CONG. S. R. U. INQUISITIONIS
5 1 8 EX ACTIS CONSISTORIALIBUS
APPENDIX V. EXHIBENS A C T A SEDIS APOST. QUAE A U T IAMDIU E X A R A T A SUNT
583 EPISTOLA APOSTOLICA SSmi D. N. Leonis PP. XIII ad Anglos
6 2 8 ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE
ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE 629
630 ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE
ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE 631
deesse Sodalitati non videtur ob factum iam probatum reae- dificationis : Reiff, h. t. n. 15.
VARSAVIEN. 23
omni exceptione maior, sed etiam quia Iosephum iam ab 1884 noverat. « Ab anno 1884 Iosephum Cielscelium novi in op. Nowo Minsk : innotuit mihi in ecclesia ubi quotidie assiste- bamus missae, in qua Iosephus fere quotidie ad S. Commu- nionem accedebat, et familiares fuimus. - Persuasum mihi est Iosephum esse hominem devotum, moralem, honestumque. Neque in re ulla mendacium, nedum periurium committere posse. - Deinde ad rem, amici Iosephi in op. Nowo Minsk et Varsaviae degentes admiratione affecti sunt ob matrimo- nium contrahendum Iosephi, quum ipse saepe omnibus se nunquam matrimonium initurum esse, si autem müsset, vi- cturum cum uxore, ut frater cum sorore dixerit ». Optime concordant haec cum iis quae passim ab aliis testibus enar- rantur de alienatione Iosephi a consortio muliebri - de prae- dicta infelici sorte Mariae in matrimonio cum viro huius- modi - de titulo S. Iosephi illi a sociis attributo. Constat eum virum esse non religiosum tantum, sed rigide talem, pharisaicum, ut unus ex testibus affirmat.
Haec de indole et intentione Iosephi mire confirmantur testimonio matris suae, mulieris apud omnes summae reli- gionis et probitatis.
Nemo non videt quam abnormalia sint haec ad matrimo- nium praeliminaria, quam mire probabilem reddant praesum- ptionem contra consummationem. Iosephus in fama erat non ordinaria sanctitatis apud notos et vicinos et potissimum apud socios suos in servitio domestico. Et secreto et palam non uni sed multis, non una vice sed pluries, protestatus est se vitam continentem voluisse servare. Sponsatus vult resilire, cum Maria titubantem quoad intentionem servandi castitatem se exhibet, et nonnisi accepta denuo hac conditione, sub im- pulsu D. SufFczynska ad matrimonium se accingit. Haec omnia certissima sunt, testata et contestata in processu, quibus admissis, exurget probabilitas maxima non consum- mationis, quae cohonestat et confirmat depositionem iudicia- lem Iosephi. Revera, quis sibi persuadebit, virum pium et religiosum in momento temporis, mutasse votum vel propo-