REPORTATA PARISIENSIA LIBER PRIMUS.
QUAESTIO I. Utrum essentia generet aut generetur ?
Tertio causa perfectissima nihil requirit secura ad Agendum.
et idem esse cum dicere praecedit volitionem. Scotus autem manifeste docet intelligere dicere,
Haec propositio continet duos modos habendi unum, quo aliquid dicitur habere aliud formaliter
Locum hunc et doctrinam citat, et transcribit Ariminen. hic art. I.
Respondeo igitur ad quaestionem secundum quod dictum est dist. 20. quaestione ultima. esse esse
QUAESTIO III. Virum proprietas sit ipsa persona ?
QUAESTIO I. Utram Deus sit ubique?
scientiam et potentiam, et in Sanctis per gratiam.
QUAESTIO I. Utrum Deus velit mala fieri
Scholium.
Difficultatem hanc exaclissime discussit Doctor in scripto Oxoniensi lib. i. d. 1. q. 4. ubi opiniones S. Thomae et Henrici circa modum, quo voluntas fruitur objecto, seu fine ultimo, fusius examinat. Et hic breviter resolvit, quod ibi per varias conclusiones distinxit, nimirum voluntatem nullo modo necessiiari ad volendum finem ultimum, sive obscure, sive clare visum, sive in communi, sive in particulari apprehensum. Deinde addit, neque voluntatem etiam charitate elevatam necessitatri ad fruendum fine ultimo clare viso ; et demum contra eosdem docet voluntatem sine charitate posse amare finem clare visum.
Ista quaestio potest intelligi dupliciter. Uno modo de fine ultimo obscure cognito ; alio modo de fine ultimo clare apprehenso et intuitive ; et utrumque habet duo membra, quia vel de fine obscure cognito, et in universali, vel de fine obscure cognito et in particulari. Similiter aliud membrum dividitur, quia potest intelligi de fine ultimo clare viso, et hoc in comparatione ad voluntatem, vel per charitatem elevatam, vel in puris naturalibus dimissam.
Igitur cum quatuor sint articuli in ista quaestione, in nullo istorum fruitur voluntas necessario ultimo fine, ; etiam loquendo de visione clara et voluntate per charitatem elevata; non est necessitas simpliciter fruendi, nec ex parte Dei, quin possit agere ad prius, scilicet ad visionem claram, non agendo ad posterius, scilicet ad fruitionem ; nec etiam est necessitas ex parte voluntatis charitate elevatae, quin possit homo videre, et non frui. Quae autem fuerit causa securitatis in beatis ut non possint peccare, dicetur in quarto libro. Caetera quaere, etc.