F i r s t reprinting 1969 , Johnson Reprint Corporation Printed in the United States of Amer ica
44 E X S. G conservino sempre il carattere sa-
EX S. G. RITUUM m DECRETUM quoad festum Sanctissimi Cordis Iesu.
E X S . C . I N Q U I S I T I O N I S 315
386 E P I S T O L A E N C Y C L I C A
442 EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE
EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE 443
EX S. CONG. S. R. U. INQUISITIONIS
5 1 8 EX ACTIS CONSISTORIALIBUS
APPENDIX V. EXHIBENS A C T A SEDIS APOST. QUAE A U T IAMDIU E X A R A T A SUNT
583 EPISTOLA APOSTOLICA SSmi D. N. Leonis PP. XIII ad Anglos
6 2 8 ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE
ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE 629
630 ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE
ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE 631
deesse Sodalitati non videtur ob factum iam probatum reae- dificationis : Reiff, h. t. n. 15.
24 VARSAVIEN.
situm plurium annorum, renovatum paucis diebus antea ? Vel si missa faciamus dicta de religione eius, quis credet illum obviam iturum ludibrio et irrisionibus amicorum, qui certe « Sancto » Iosepho non parcerent, insidiis muliebribus succumbenti, post tot in contrarium repetita proposita? Salvo meliori E E . PP. iudicio, haec sufficiunt ad infirmandam « praesumptionem iuris et de iure » quae oriri potest circa cohabitationem coniugum in casu, et insuper confirmant de- positiones contra consummationem, non coniugum solum, sed et domesticorum palatii, ubi ipsi domiciliati fuere.
Insuper ex depositione omnium constat Iosephum esse vi- rum animi devotissimi ac pii, conscientiae timoratae, immo scrupulosae, levis mendacii, nedum periurii incapax. Fatetur se iuvenem in vitio secreto misere lapsum, sed conversus, ad placandam vindictam divinam, voto castitatis se obstrin- xit ; huic proposito contribuii forsitan aversio a carnali cum mulieribus congressu, qua declarat se semper affectum, quae- que ex vitio praedicto oriri potuit, medici opinantur. Votum hoc nullatenus celavit. Illud affirmat coram uxore, amicis et Iudice Ecclesiastico. Igitur admittendum videtur ut cer- tum ; et si ad eius pietatem in Deum et conscientiam timo- ratam attendatur vix potest credi illum, spreto voto, suum consummasse matrimonium. Neque huic conclusioni obstat quaedam vacillitas in suis de hac re dictis e. g. quando una vice videtur impotentiam quamdam admittere « volunt lupum arare » - « quod impossibile est a me exigunt » et aliis vicibus « se corde laborare et nolle se morti subitaneae ex- ponere », nam praeterquamquod huiusmodi locutiones confir- ment factum « non consummationis » facile reconciliantur cum voto. Ex relatis iam ex processu satis evidens est, mi- serunt sponsum pressuras et forsitan graves, subiisse ex parte sponsae, et praesertim patronae sponsae « magniflcae » Suf- fczynska. In circumstantiis matrimonii contracti probabiliter dixerunt, votum parum valere, quum petitionem tantum im- pedit, non redditionem debiti, cum salvum remansit ius al- terius coniugis. Nil mirum si vir timoratus alias excogita-