REPORTATA PARISIENSIA LIBER PRIMUS.
QUAESTIO I. Utrum essentia generet aut generetur ?
Tertio causa perfectissima nihil requirit secura ad Agendum.
et idem esse cum dicere praecedit volitionem. Scotus autem manifeste docet intelligere dicere,
Haec propositio continet duos modos habendi unum, quo aliquid dicitur habere aliud formaliter
Locum hunc et doctrinam citat, et transcribit Ariminen. hic art. I.
Respondeo igitur ad quaestionem secundum quod dictum est dist. 20. quaestione ultima. esse esse
QUAESTIO III. Virum proprietas sit ipsa persona ?
QUAESTIO I. Utram Deus sit ubique?
scientiam et potentiam, et in Sanctis per gratiam.
QUAESTIO I. Utrum Deus velit mala fieri
Utrum fruitio in voluntate sit idem dilectioni vel delectationi 1
Alens. 2. p. q. 30. mem. 1. art. 3. ei 3. p. q. 30. memb. 3. art. I. D. Bonav. hic art. 2. q. 1. Richard. art. 2. q. 1. Occham.q. 1. Gregor. ibidem. Doclor in scripto Oxon. q. 3. et in 3. d. 15. n. 8. et in 4. d. 49. q. 4 5. et 7, Vasquez 1.2. disp. 32.
Utrum frui sit idem delectationi vel dilectioni ? Quod autem sit delectatio videtur, Augustinus, 10. de Trin. c. 10. Fruimur cognitis, in quibus voluntas delectata acquiescit. Sed male definiretur frui, si delectatio esset passio consequens fruitionem, quia posterius non ponitur in definitione prioris ; igitur, etc.
Contra: Amans aliquo actu elicito amat Deum; aut igitur propter aliud aut propter se ; si propter aliud, ergo inordinate: si propter se fruetur eo ; igitur frui est actus elicitus ; sed delectatio non ; ergo, etc.
Respondeo, hic duo sunt videnda: Primo, quomodo se habet delectatio ad actum elicitum a voluntate : An scilicet sit idem sibi vel aliud? Secundo supposito quod non, videndum est an frui significet actum elicitum a voluntate, vel delectationem, vel utrumque?
Circa primum est opinio una, quae ponit quod dilectio et delectatio sunt idem realiter, differunt tamen secundum rationem. Primum probatur quadrupliciter: tum quia sunt ejusdem potentiae, et unius objecti unus est actus ; tum quia immediate sequitur ad eumdem actum cognitionis ; tum quia habent eadem opposita, ut odium et tristitiam, quae sunt idem; tura quia habent eumdem effectum per se immediatum, scilicet perficere operationem ; talia autem sunt idem actus realiter ; ergo, etc.
Secundum declaratur: Differunt enim dupliciter secundum rationem. Dilectio enim intelligitur ut est a 1 potentia in objectum, delectatio e converso ; et haec sunt idem secundum rem, differentia secundum rationem, quia idem est actus activi et passivi.
Secundo differunt, quia delectatio importat quietationem, quae est privatio motus, dilectio unionem, quae est privatio distantiae ; hae autem privationes differunt solum secundum rationem ; ideo, etc.