F i r s t reprinting 1969 , Johnson Reprint Corporation Printed in the United States of Amer ica
44 E X S. G conservino sempre il carattere sa-
EX S. G. RITUUM m DECRETUM quoad festum Sanctissimi Cordis Iesu.
E X S . C . I N Q U I S I T I O N I S 315
386 E P I S T O L A E N C Y C L I C A
442 EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE
EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE 443
EX S. CONG. S. R. U. INQUISITIONIS
5 1 8 EX ACTIS CONSISTORIALIBUS
APPENDIX V. EXHIBENS A C T A SEDIS APOST. QUAE A U T IAMDIU E X A R A T A SUNT
583 EPISTOLA APOSTOLICA SSmi D. N. Leonis PP. XIII ad Anglos
6 2 8 ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE
ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE 629
630 ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE
ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE 631
deesse Sodalitati non videtur ob factum iam probatum reae- dificationis : Reiff, h. t. n. 15.
VARSAVIEN. 25
verit excusationis, ut se ex his difficultatibus extricaret. Et sic omnia quae circa hoc punctum afferuntur cohaerentia sibi sunt, et omnia in unum conspirant, nempe matrimonium non fuisse consummatum.
Quam conclusionem veram esse ex alio capite, scilicet ex analisi vel examine periodi temporis quo simul vixere coniu- ges. Tum circumstantiae, tum testes excludere videntur pos- sibilitatem, moraliter loquendo, consummationis matrimonii.
Attentis his omnibus et opinione vel fama communi apud omnes qui sponsos noverunt de « non consummatione » dif- ficile videtur recedere ab opinione iam enuntiata. Verum est hic non haberi certitudinem sive physicam, sive metaphy- sicam, sed verum quoque est tot ac tanta esse adminicula, in circumstantiis omnibus, in testibus numerosis, omnes unum dicentes, et nullus cuivis suspicioni obnoxius, ut ex cumulo testimoniorum exurgat certitudo moralis summa, qualis re- quiritur et sufficit, etiam in causis matrimonialibus, ut con- stat ex pluribus SS. CC. decisionibus.
Primo quaesito igitur respondendum censeo, constare de non consummatione matrimonii Iosephi et Mariae in casu.
Secundum quaesitum brevi sermone expedire potest, utrum causae adsint sufficientes pro impetranda a SS. dispensatione.
Sicuti hodie extra omne dubium est R R . PP. posse, iusta existente causa, dispensare in matrimoniis ratis, certum quo- que causam hanc non semper respicere debere « bonum pu- blicum » prout antiquitus a pluribus docebatur. Haec opinio iam a scholis Theologiae et Iuris exulatur. Eam iam respue- bat Caietanus, Opera, tom. 1, tract. 28, et postea Pigna- telli, qui haec habet: « Et licet aliqui velint causam con- cernere debere bonum publicum... verior et communior opinio est, ut sufficiat illam concernere bonum privatum^ ac priva- tam utilitatem ». Tom. I, Consult. 148, n. 9. Sed nullum bonum privatum magis haberi potest, quam certum scanda- lum auferre et periculum salutis aeternae. Utrumque habetur in casu: Maria iam deperdita fuit, et ad vitam coniugalem anhelat, valde iuvenis adhuc est, et nulla, quod sciatur, in-