REPORTATA PARISIENSIA LIBER PRIMUS.
QUAESTIO I. Utrum essentia generet aut generetur ?
Tertio causa perfectissima nihil requirit secura ad Agendum.
et idem esse cum dicere praecedit volitionem. Scotus autem manifeste docet intelligere dicere,
Haec propositio continet duos modos habendi unum, quo aliquid dicitur habere aliud formaliter
Locum hunc et doctrinam citat, et transcribit Ariminen. hic art. I.
Respondeo igitur ad quaestionem secundum quod dictum est dist. 20. quaestione ultima. esse esse
QUAESTIO III. Virum proprietas sit ipsa persona ?
QUAESTIO I. Utram Deus sit ubique?
scientiam et potentiam, et in Sanctis per gratiam.
QUAESTIO I. Utrum Deus velit mala fieri
Scholium.
Impugnat opinionem asse rentem dilectionem et delectationem realiter identificari, et differre tantum secundum rationem, idque multis prosequitur rationibus, et ostendit utramque provenire a diversis agentibus ; dilectionem videlicet a voluntale elici, delectationem vero ab objecto, et esse quamdam passionem in voluntate. Vide eumdem in 3. d. 15. n. 8. et 12. Concurrere autem volitionem ad delectationem, et nolitionem ad tristitiam ipse indicat ibidem, et in i. d. 14. q. 2. ei d. 46. q. 4. ubi ait tristiliam causari ab eventu et nolitione ejus, atque ita eum interpretantur Occham el Gabriel hic aliique scriptores. Admoneo autem ad majorem confirmationem eorum, quae diximus in censura hujus operis, omnia argumenta, quae Scotus hic congerit, citari a Gregorio Ariminensi hic q. 2. art. 2. conc). 2. et eodem modo iisdemque verbis ab eodem fuisse transcripta, quae tamen diverso et tumultuario modo habentur in aliis Reportalis, quae circumferuntur. De fruitione vero, de qua in principio hujus quaestionis se acturum promisit, nihil resolvit, neque etiam in lectura Oxonien. quaest. 3. ubi diffusius de hac re agit. Attamen in 4. d. 49. 4. 5. et 7. docet fruitionem et formalem beatitudinem in amore consistere.
Contra: Accipio eamdem rationem, quam ipsi accipiunt. Illa sunt eadem vel diversa realiter, quorum opposita sunt talia ; sed odium et tristitia, quae opponuntur dilectioni vel delectationi, sunt diversa realiter; igitur etc. Minor probatur multipliciter : Primo sic, odium est quoddam nolle, quia odisse aliquid est nolle illud. Sed actus nolendi non requirit objectum apprehensum sub ratione existentis, quia voluntas potest nolle objectum antequam existat ; tristitia vero respicit objectum actualiter existens, quia secundum Augustinum, 14. de civit. cap. 6. Voluntas fugiens quod ei adversatur timor est, idque si acciderit nolenti, tristitia est; et ibidem cap. 15. Tristitia est de his, quae nobis nolentibus accidunt ; igitur non sunt idem odium et tristitia.
Secundo sic : Nolitio intensissima potest praecedere eventum ipsius nolili, quo posito voluntas non habet actum nolendi intensiorem, quia tunc primum nolle non fuisset intensissimum ; ergo posito nolito in esse, propter hoc non est voluntas mutata secundum aliquod nolle, mutata est tamen a non tristante in tristantem ; igitur tristari non est nolle; igitur, etc.
Tertio sic : Voluntas sicut voluntarie elicit actum volendi, ita et actum nolendi, quia voluntarie vult aliquis se nolle ; sed nullus voluntarie tristatur, quia tunc non tristaretur ; igitur tristitia non est actus nolendi, et tunc sicut prius.
Confirmatur: Voluntas reflectens supra actum suum voluntarie elicitum sibi complacet ; igitur voluntas volens se habere nolle, complacet sibi in nolendo. Sed voluntas reflectens se supra tristari, non complacet sibi, sed displicet sibi sua tristitia ; nullus enim complaceret sibi in tristando ; igitur etc.
Quarto sic : In Deo invenitur propria ratio actus nolendi, quia sicut per se velle suum est causa eorum quae eveniunt, ita per se nolle suum est causa impeditiva malorum, quae non eveniunt ; sed Deus non potest tristari ; igitu r tristari non est nolle ; igitur ut prius probata est illa minor.
Item, secundo contra praedictam opinionem arguitur sic : Delectatio est per se objectum alicujus dilectionis, cujus dilectio non est per se objectum ; igitur delectatio non est idem realiter quod dilectio. Consequentia patet, quia sicut illi actus non sunt idem realiter, qui non habent idem objectum realiter, ita nec illa sunt idem realiter, quae non sunt objectum ejusdem actus. Antecedens probatur sic: Absente delectabili voluntas non solum desiderat ipsum delectabile, sed potest desiderare delectari in ipso delectabili ; igitur delectatio potest esse per se objectum alicujus desiderii ; igitur et actus amoris sive dilectionis, quia secundum Augustinum 8. de Trinitate, cap. ultimo : Appetitus inhiantis fit amor fruentis. Sed non oportet voluntatem reflectere se supra actum suum, quando desiderat delectari in delectabili, cum fuerit praesens ; igitur sequitur quod quando actu amoris diligit delectabile, vel delectari, non oportet ut reflectatur ; ergo delectatio potest esse objectum alicujus dilectionis, cujus non est dilectio per se objectum.
Item, malus Angelus potest summe diligere se et non delectatur, etc. Antecedens probatur, quia secundum Augustinum, 12. de civit. cap. ult. Fecerunt duas civitates amores duo, terrenam diaboli, scilicet amor sui usque ad contemptam Dei: caelestem vero amor Dei usque ad contemptam sui. Angeli igitur mali malam fabricant civitatem, quia dilexerunt se, et seipsos possunt diligere, quamvis dubium sit an iste actus malus, quo se inordinate dilexerunt, manserit semper in eis idem ; igitur Angelus malus diligit se, vel saltem potest. Sed non potest delectari, quia tristitia vehemens excludit quamcumque delectationem, non solum contrariam, sed contingentem ex 7. Ethic. cap. 12.
Item, aliquis potest intensiorem actum dilectionis habere, et minorem delectationem ; unde non omnis qui intensius diligit, intensius delectatur, ut patet in devotis, qui ferventius aliquando diligunt, et dolent quod non possunt devotionem, sive delectationem habere. Patet hoc in aetu fortitudinis, qui est ex dilectione magna, et tamen est sine delectatione etiam parvissima, 2. Ethicor.
Item, quod dicunt delectationem et dilectionem differre secundum rationem, primo modo non est verum, imo illa differentia est in re, et non tantum in ratione, quia dilectio elicitur a voluntate realiter, et non solum significatur secundum rationem procedere a voluntate ; delectatio autem est ab objecto delectabili. Unde sicut objectum sensibile est causa delectationis in appetitu sensitivo, ita objectum conveniens intelligibile, sive bonum, causat delectationem in appetitu intete lectivo.
Item, quod dicunt, quod differunt secundum rationem secundo modo, non est verum, quia dilectio et delectatio non dicunt formaliter privationes, nec etiam unio, quam dilectio importat, quia unio est per se. habitudo inter extrema unita, quae est aliquid positivum; beatus enim unitur Deo per unionem formaliter, et non per privationem ; agens enim approximatum passo agit ita, quod approximatio sive unio per se requiritur ad actionem agentis in passum, non autem privatio sic requiritur ; forma etiam unitur formaliter materiae per unionem, et non tantum per aliquam privationem.
Ideo dico quod non sunt idem actus realiter dilectio et delectatio, nec sunt ab eisdem agentibus, sed a diversis realiter.
De secundo, utrum fruitio signicat actum elicitum tantum, vel tantum delectationem consequentem vel utrumque simul, est controversia de significato hujus nominis, et hoc est propter magnam connexionem delectationis et dilectionis ; inseparabiliter enim concomitantur delectatio et dilectio actum fruitionis, quia si illa bona, et e converso. Quaedam tamen auctoritates videntur dicere quod frui sit tantum quid elicitum, scilicet diligere ; aliquae autem quod sit delectatio tantum, et aliquae quod utrumque. Quod significat actum elicitum, scilicet dilectionis, videtur Augustinus dicere lib. 1. de doctrin. Christian.cap. 1. Frui est amori inhaerere propter se, quae adhaesio est in corporibus, ex vi scilicet motiva, qua applicat se appetibili, seu rei amatae, et sic est actus elicitus. Quod sit idem quod delectatio, videtur Augustinus dicere lib. 10. de Trin. cap. 10. Fruimur cognitis, in quibus voluntas delectata conquiescit, ubi exprimitur utrum-
- que. Si ergo volumus dicere quod significat tantum unum ut actum elicitum, auctoritates sunt glossandae, quia exprimunt utrumque, dicendo quod loquantur de fruitione quantum ad ejus totalitatem vel concomitantiam. Si vero utrumque, oportet tunc dicere quod frui est aequivocum, cujus nomen est unum, et res diversa, et non una, sicut Illas est nomen unum, et res diversas significat.
Ad primum argumentum illius opinionis respondeo quod major est falsa, nisi loquendo de frui proprie accepto, scilicet ut est actus elicitus a potentia, ut dilectio, aliter est passio causata ab objecto, ut delectatio.
Ad secundum dico quod licet sensationes posset sequi immediate delectatio sensibilis, et forte illa sola, ita quod nullus actus sit a potentia elicitus, tamen in voluntate dilectio immediatius sequitur apprehensionem, et mediate illa delectatio.
Ad tertium, concedo majorem negando minorem, quia opposita delectationis et dilectionis sunt diversa realiter, ut probatum est superius.
Ad quartum dico quod non eodem modo perficit operationem dilectio et delectatio, quia delectatio est quasi perfectio accidentalis ipsius operationis, sicut pulchritudo juventutis, 10. Ethicor. cap. 4. dilectio autem est quasi actus imperativus, vel conjungens parentem cum prole.