F i r s t reprinting 1969 , Johnson Reprint Corporation Printed in the United States of Amer ica
44 E X S. G conservino sempre il carattere sa-
EX S. G. RITUUM m DECRETUM quoad festum Sanctissimi Cordis Iesu.
E X S . C . I N Q U I S I T I O N I S 315
386 E P I S T O L A E N C Y C L I C A
442 EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE
EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE 443
EX S. CONG. S. R. U. INQUISITIONIS
5 1 8 EX ACTIS CONSISTORIALIBUS
APPENDIX V. EXHIBENS A C T A SEDIS APOST. QUAE A U T IAMDIU E X A R A T A SUNT
583 EPISTOLA APOSTOLICA SSmi D. N. Leonis PP. XIII ad Anglos
6 2 8 ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE
ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE 629
630 ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE
ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE 631
deesse Sodalitati non videtur ob factum iam probatum reae- dificationis : Reiff, h. t. n. 15.
26 VARSAVIEN.
firmitate detinetur. Ex alia parte nulla spes affulget propo- situm Iosephi mutandi, praesertim post tot declarationes ab ipso, decursu processus factas. Quis ergo non videt, obligare Mariam ad hanc unionem infaustissimam, esset simpliciter ipsam in periculum incontinentiae immittere?
VOTUM THEOLOGI . Consultor longam praemisit historiam factorum quae matrimonium praecesserunt, et ait : duxi eam ante oculos ponere ut ipsa pro se loquatur et dicat omnes revera adesse conditiones ad dispensationem a matrimonio non consummato obtinendam. De veritate inconsummationis nihil dico. Et ex Actis ipsis manifeste ea apparet, et Canonista cum Theologo Varsaviae omnia argumenta validissime exhau- serunt, ut nihil dicere restet. Aliquid tantum addere velim quantum ad causas dispensationis a matrimonio de quo hic agitur.
Si matrimonium ratum non consummatum, initum etiam sine conditione servandae perpetuae castitatis dissolvatur, tamen iure divino ob propositum unius coniugum observandae evangelicae perfectionis, post nuptias factum, quod ecclesia restrinxit deinceps ad solemnem in religione approbata pro- fessionem, Perrone De matrimonio, t. III, jp. 498 ; eo magis dissolvendum sane esset matrimonium non consummatum, quod ob antecedens propositum conservandae perpetuae casti- tatis dubie validum sit. Atqui, ni fallor, tale est matrimo- nium in causa. R. P. Wernz in IV libro Decretalium de iure matrimoniali (Romae, 1890-91 p. 257) habet: « Si conditiones de futuro contra substantiam matrimonii.... con- tractui matrimoniali saltem ab uno e contrahentibus ita ap- ponantur, ut deducantur in pactum tamquam pars constitu- tiva contractus matrimonialis contractus quantumcumque sit favorabilis, caret effectu ipsoque iure naturali et divino, est nullus et irritus ». Signavi saltem ab uno, sed teneo et Mariam in conditionem consensisse, quamvis speraret eam « non diu post nuptias duraturam ». - Sed conditio appo- sita a Iosepho sitne contra substantiam matrimonii? R. P. Wernz ita explicat ibidem qualis conditio invalidet matri-