F i r s t reprinting 1969 , Johnson Reprint Corporation Printed in the United States of Amer ica
44 E X S. G conservino sempre il carattere sa-
EX S. G. RITUUM m DECRETUM quoad festum Sanctissimi Cordis Iesu.
E X S . C . I N Q U I S I T I O N I S 315
386 E P I S T O L A E N C Y C L I C A
442 EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE
EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE 443
EX S. CONG. S. R. U. INQUISITIONIS
5 1 8 EX ACTIS CONSISTORIALIBUS
APPENDIX V. EXHIBENS A C T A SEDIS APOST. QUAE A U T IAMDIU E X A R A T A SUNT
583 EPISTOLA APOSTOLICA SSmi D. N. Leonis PP. XIII ad Anglos
6 2 8 ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE
ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE 629
630 ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE
ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE 631
deesse Sodalitati non videtur ob factum iam probatum reae- dificationis : Reiff, h. t. n. 15.
VARSAVIEN. 27
monium : « Quodsi contractus matrimonialis ita celebretur, ut ne ipsum quidem ius in corpus mutuo concedatur, aut conditio nunquam consummandi matrimonium ad instar cu- iusdam conditionis suspensivae vel resolutoriae principali con- tractui matrimoniali apponatur, non existit ulla controversia, huiusmodi matrimonium non esse validum ». Hic videtur esse omnino noster casus. Ioseph cum Maria matrimonium contrahere sibi proponebat « ob hunc solummodo finem, ut praeterita eius celaret, ab illecebris huius mundi defenderet » ; sub hac unice conditione « ut praetextu matrimonii securius suam et Mariae perpetuam castitatem servaret ». Sed au- diamus ulterius R. P. Wernz : « Si stipulatio quaedam se- cundaria antecedenter principali contractui matrimoniali adii- ciatur , qua salvo vero iure mutuo in corpora coniuges re- nuntient tantum licito usui illius iuris, sane multi et graves auctores etiam talem stipulationern accessoriam et anteceden- tem, quantumvis de re in se honeste factam, repugnare sub- stantiae matrimonii opinantur, ut Sánchez, Schmalzgrueber, Pirhing aliique. At contraria sententia, quam non pauci ex adversariis saltem probabilem esse putant et cui » multum probabilitatis « inesse fatetur Benedictus XIV ab aliis viris doctis v. g. a Palmieri, Ballerini, Lehmkuhl aliisque merito sustinetur ». Si igitur quis contenderet conditionem apposi- tam a Iosepho fuisse huius secundi generis, et tunc saltem dubium esset de validitate matrimonii. Quod vero Ioseph Mariae aliquando dixisse fertur « si alterutri hoc detrimento valetudinis fiat, propositum nostrum mutabimus » nihili est. Haec vel transeunter dixit persuasus, ut erat, non posse continentiam valetudini obesse, ideoque postea asserenti uxori se ob continentiam aegrotare credere noluit; vel eo sensu dixit quo deinde : « eam deserere ipsum posse, si libuerit ». De conditione absoluta, certa, manifesta ex eius parte nemo ex testibus, neque ipsa Maria dubitat.
Video hic unam fieri posse exceptionem, ita ut non dis- pensandum sed potius consulendum foret ut matrimonium consummetur, neque ad hoc ut renovetur consensus ad dubii