REPORTATA PARISIENSIA LIBER PRIMUS.
QUAESTIO I. Utrum essentia generet aut generetur ?
Tertio causa perfectissima nihil requirit secura ad Agendum.
et idem esse cum dicere praecedit volitionem. Scotus autem manifeste docet intelligere dicere,
Haec propositio continet duos modos habendi unum, quo aliquid dicitur habere aliud formaliter
Locum hunc et doctrinam citat, et transcribit Ariminen. hic art. I.
Respondeo igitur ad quaestionem secundum quod dictum est dist. 20. quaestione ultima. esse esse
QUAESTIO III. Virum proprietas sit ipsa persona ?
QUAESTIO I. Utram Deus sit ubique?
scientiam et potentiam, et in Sanctis per gratiam.
QUAESTIO I. Utrum Deus velit mala fieri
Scholium.
Deum quiescere in se ipso, per se et primo, beatum in Deo per se, immobiliter, non primo, viatorem in eo per se, sed mobiliter ; peccatorem autem in nullo quiescere simpliciter, sed secundum quid, et ipsemet est suae fruitionis objectum, quia alia a se amat inordinato amore concupiscentiae, qui supponit inordinatum amicitiae erga se, ut explicat Doctor hic in scripto Oxoniensi quaest. 5. ubi pulcherrimam habet doctrinam circa hujus quaestionis materiam.
Circa istas quaestiones primo declaratur qualiter in corporalibus quadrupliciter est quies. Primum quietativum gravium est centrum ; potest ergo aliquid quiescere primo et per se, sicut terra secundum totalitatem. Secundo quiescit aliquid per se, et non primo, sicut partes terrae per se, quia per intrinsecum, non, primo quia totum primo. Tertio quiescit aliquid non primo, nec per se, quod est mutabiliter quiescere, simpliciter tamen quiescit, et per se, quia per intrinsecum, sicut grave in superficie terrae. Quarto quiescit aliquid nec per se, nec primo, nec simpliciter, sed respectu alicujus quiescit, quod non se habet immutabiliter, sicut homo innavi quiescit respectu navis, simpliciter tamen movetur ; sic in spiritualibus primum centrum realiter est Deus, et pondus suum est amor. Primo quatuor modorum voluntas divina quiescit in Deo, per se et primo. Secundo modo voluntas beatorum. Tertio modo voluntas viatorum simpliciter quiescit, quia immobili innititur, et potest dici quod quiescit per se, quia per intrinsecum, et non per se, quia non immutabiliter. Quarto modo, puta non simpliciter, sed respectu alicujus actus proximi quiescit voluntas peccatorum, quia innititur alicui spiritui malo, quantum voluntas sua potest, sicut voluntas bona bono.
Ad argumentum primae quaestionis dicitur quod ratio finis est ratio, relata, ratio fruibilis est ratio absoluta, licet Deus non habeat finem proprie, potest tamen frui.
Ad argumentum secundae quaestionis dicitur quod viator non habet solum actum desiderii, sed etiam actum amicitiae per quem fruitur.
Ad argumentum tertiae quaestionis conceditur quod peccator non fruitur proprie, sed inordinate, inhaerendo illi quod amat, quantum potest.