F i r s t reprinting 1969 , Johnson Reprint Corporation Printed in the United States of Amer ica
44 E X S. G conservino sempre il carattere sa-
EX S. G. RITUUM m DECRETUM quoad festum Sanctissimi Cordis Iesu.
E X S . C . I N Q U I S I T I O N I S 315
386 E P I S T O L A E N C Y C L I C A
442 EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE
EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE 443
EX S. CONG. S. R. U. INQUISITIONIS
5 1 8 EX ACTIS CONSISTORIALIBUS
APPENDIX V. EXHIBENS A C T A SEDIS APOST. QUAE A U T IAMDIU E X A R A T A SUNT
583 EPISTOLA APOSTOLICA SSmi D. N. Leonis PP. XIII ad Anglos
6 2 8 ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE
ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE 629
630 ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE
ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE 631
deesse Sodalitati non videtur ob factum iam probatum reae- dificationis : Reiff, h. t. n. 15.
28 VARSAVIEN.
matrimonii revalidationem alio necesse esset, neuter enim coniux dubium aliquod de matrimonii validitate ob appositam conditionem habebat, sufficeret igitur ad revalidationem ipse usus matrimonii. Exceptio haec esset. Unus ex medicis in relatione sua dicit: « ex dubiis explicationibus censeo, eum etiam hoc tempore praesenti onanistam esse forte. - Causa non adimplendi debiti coniugalis onanismus antea et proba- biliter nunc quoque a Iosepho exercitus, esse mihi videtur. Certum enim est Io onanistas difficile a consuetudine rece- dere, 2° onanistas abominationem ad actum cum muliere naturalem sentire >. - At, certum est etiam Io legitimum usum matrimonii optimum esse remedium onanismi, et 2° si revera Ioseph etiam nunc deditus esset huic vitio, sane me- lius esset ut dispensantur a voto castitatis. Sed cum cognita devotione Iosephi et cum manifesta eius sinceritate, suspi- cium medici illius stare non potest.
His itaque omnibus perpensis, quum de ipsa validitate matrimonii possit dubitari, inconsummati vero per utriusque coniugis iuratam confessionem morali certitudine probetur, quum depositiones testium omnia dicta coniugum confirment et omnes circumstantiae temporum et locorum quam minu- tissime et accuratissime perpensae sint et in nullo aliqua contradictio deprehendatur, quum graves iustaeque causae habeantur quae dispensationem exposcerent nimirum : firmum propositum viri servandae castitatis quam Deo voverat, amis- sio valetudinis uxoris et periculum incontinentiae ; ultimo quum uterque coniux conveniat in dispensatione a matrimonio imploranda, - « Romam se genibus proficisci, si posset, cupere, dicebat maritus, ut divortium obtineret » - consu- lendum esse Sanctissimo pro dispensatione matrimonii in causa censeo.
ANIMADVERSIONES D E F E N S O R I S MATRIMONII EX OFFICIO. Ab-
normia prorsus et inverosimilia existimo quae coniuges Cie- sielski dictant , ut matrimoniale foedus rite initum die 31 Maii 1891 abrumpant. Maria, quae actricis partes viro suo Iosepho consentiente sustinet, nullum imprimis denun-