Reportata parisiensia liber primus.
Quaestio i. utrum essentia generet aut generetur ?
Quaestio iii. virum proprietas sit ipsa persona ?
Quaestio i. utram deus sit ubique?
Quaestio i. utrum deus velit mala fieri
Utrum sit aliquod ens simpliciter primum ?
Alens. 1. p. q. 2. memb. 2. ei q. 3. mem.br . 1. D. Thom. I. p. q. 3. art. i. et q. 14. art. 2. D. Bonav. hic d. 3. art. 1.q. 2. Rich. art. 1. q. 2. et 3. Scotus in lectura Oxoniensi q. i. et 2. Suarez 1. p. l. i.c. 1 . Vasquez 1. p.d. 20.
Circa distinctionem secundam quaeritur : Utrum sit aliquod ens simpliciter primum ? Quod non, videtur : In universo se habent entia, velut numeri, 8. Metaph. t. 10. Sed non est aliquis numerus simpliciter primus in perfectione ; igitur nec aliquod ens in universo. Et probo minorem : Totum est perfectius sua parte ; igitur si esset numerus simpliciter primus, ille esset numerus maximus ; sed hoc est inconveniens, quia tunc non procederetur in infinitum in numeris.
Contra, 2. Met. text. ultimo : Est primum efficiens: igitur primum actuale, quia unumquodque agit secundum quod est in actu ; et si hoc, igitur est primum in entitate et perfectione.
Item, ubi prius daturprimus finis ; igitur et primum in bonitate, igitur et primum in entitate, quia unumquodque quanto est perfectius in bonitate, tanto est perfectius et in entitate.