F i r s t reprinting 1969 , Johnson Reprint Corporation Printed in the United States of Amer ica
44 E X S. G conservino sempre il carattere sa-
EX S. G. RITUUM m DECRETUM quoad festum Sanctissimi Cordis Iesu.
E X S . C . I N Q U I S I T I O N I S 315
386 E P I S T O L A E N C Y C L I C A
442 EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE
EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE 443
EX S. CONG. S. R. U. INQUISITIONIS
5 1 8 EX ACTIS CONSISTORIALIBUS
APPENDIX V. EXHIBENS A C T A SEDIS APOST. QUAE A U T IAMDIU E X A R A T A SUNT
583 EPISTOLA APOSTOLICA SSmi D. N. Leonis PP. XIII ad Anglos
6 2 8 ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE
ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE 629
630 ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE
ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE 631
deesse Sodalitati non videtur ob factum iam probatum reae- dificationis : Reiff, h. t. n. 15.
VARSAVIEN. 31
tudinem cum uxore, quamquam postea se in alio sensu lo- cutum esse interpretatus est ». Peritus medicus Sierpinski iudici scripto retulit: « Iosephus Oiesielski confessus est se in iuventute (an. 17), per aliquot annos onanistam fuisse; ex dubiis explicationibus censeo, eum etiam hoc tempore praesenti onanistam esse forte, tamen non tam frequenter passioni indulgere ». Et in iudiciali examine idem peritus medicus fassus est : « Multa afferre possum argumenta, EUM ETIAM NUNC onanismum exercere* quam ob rem copulam cum muliere adimplere non vult, quod in onanistis fieri solet ».
Inutile post haec foret de dispensationis causis disputare. Obiter tamen animadvertere non praetermittant, quod si Io- seph onanismi vitio deditus adhuc esset, prouti sentit testis Antonina Suffczynska Stara-Rawa et medicus Sierpinski, melius profecto aeternae et temporali eiusdem Iosephi saluti prospiceretur, si ad legitimum matrimonii usum Curia Var- saviensis eum hortaretur, dispensato, quatenus opus sit, ca- stitatis voto ante matrimonium forte emisso. Atque huc eo vel magis insistere puto, quia asserta conditio castitatis in matrimonio servandae nullum mihi ingerit dubium de matri- monii validitate. Etenim praefata testis Antonina Suffczynska Stara-Rawa, de hac re apprime instructa, ita respondit: « Maria conditionem mariti solum simulata mente suscepit, vim eiusdem non diu post nuptias duraturam esse sperans. De qua re mihi aliquoties dixit ante nuptias et ipsa die nu- ptiarum, quum ad ecclesiam proficisceretur. Cum Maria, vota castitatis etiam in monasteriis emitti nonnisi ad tem- pus, donec perseverantia in virtutibus per sat diuturnam pro- bationem consequatur, Iosepho dixisset ; Iosephus Oiesielski respondit: Nos etiam tali modo vivere conabimur initio ad tempus, et si alterutri hoc detrimento valetudinis fiat, pro- positum nostrum mutabimus ». Ex quo patet decantatam castitatis conditionem in matrimonio observandae haud respi- cere perpetuam abdicationem usus matrimonii, minusque vero attingere radicale ius utendi matrimonio.
Quibus praemonitis, suppositum fuit diluendum