REPORTATA PARISIENSIA LIBER PRIMUS.
QUAESTIO I. Utrum essentia generet aut generetur ?
Tertio causa perfectissima nihil requirit secura ad Agendum.
et idem esse cum dicere praecedit volitionem. Scotus autem manifeste docet intelligere dicere,
Haec propositio continet duos modos habendi unum, quo aliquid dicitur habere aliud formaliter
Locum hunc et doctrinam citat, et transcribit Ariminen. hic art. I.
Respondeo igitur ad quaestionem secundum quod dictum est dist. 20. quaestione ultima. esse esse
QUAESTIO III. Virum proprietas sit ipsa persona ?
QUAESTIO I. Utram Deus sit ubique?
scientiam et potentiam, et in Sanctis per gratiam.
QUAESTIO I. Utrum Deus velit mala fieri
Scholium.
Ut primae satisfaciat quaestioni, et probet dari aliquod ens simpliciter primum, supponit nullum esse conceptum de Deo nobis per se notum demonstratione a priori et propter quid, sed a posteriori, et ab effectibus. Deinde ex ratione efficientiae seu causalitatis, probat in causis essentialiter ordinatis (quas admittendas esse demonstrat) deveniendum esse ad unam simpliciter primam, et ad unum ens simpliciter quadruplici primilate. Diffusius et clarius omnia haec examinat in scripto Oxonien. hic q. 2. a n. te. et in tractatu de rerum prino. q. 1. Deinde in responsione ad arg. 1. q. docte explicat illud Philosophi : Essentiae sunt sicut numeri.
Ad primum igitur, dicendum - quod est primum ens simpliciter omni primitate, quae non includit imperfectionem ; hujusmodi vero primitas includens imperfectionem est primitas materiae et formae respectu compositi ; pars enim imperfectior toto, est prior toto. Sed sunt aliae primitates, quae non dicunt imperfectionem, ut primitas eminentiae, et independentiae triplicis, puta duplicis causalitatis, effectivae et finalis, et tertia, quae est exemplaris. Hae vero primitates non dicunt imperfectionem sicut primitates causalitatis, materialis et formalis, praedictae autem primitates distinguuntur, nam primitas eminentiae non .est primitas. causalitatis ; non enim ex hoc quod unum ens praeeminet alteri, est causa illius, nam primum in quolibet genere praeeminet posterioribus illius generis, non tamen est causa illorum ; sed primitas exemplantis intelligentis exemplata imitantia naturam, non est distincta primitas a primitate causalitatis. Sicut enim agens naturale non distinguitur contra efficiens, ita agens per cognitionem, quod esa agens exemplans, non distinguitur contra efficiens ; ideo sunt tantum duae primitates causalitatis, quae non dicunt imperfectionem, efficientiae et finalis.
Quod autem sit aliquod ens simpliciter primum istis primilalibus,. quae non dicunt imperfectionem, probatur, et primo de primitate efficientis, scilicet quod sit aliquod ens simpliciter primum efficiens sic : Est aliquod ens effectum seu productum ; aut igitur a se, aut a nullo, aut ab alio, et procede ut habes alibi.
Contra quam rationem instatur dupliciter: Primo, per infinitatem efficientiae in his, quae sunt unius rationis, per quod medium procedunt Philosophi. Secundo, quia commune est demonstrationi propter quid et quia ut procedant ex necessariis ; in praedicta vero demonstratione quia, proceditur excontingentibus, cum accipitur aliquid esse productum et effectum, hoc enim est contingens.
Ad exclusionem instantiae primae, praemisi quod non est processus in infinitum in essentialiter ordinatis, quod est verum, et secundum Philosophos, procedendo a posterioribus ad priora, a quibus dependent, ex quo demonstrant primum efficiens esse. Ad quod praemissum denotandum praemisi primo, quod non est idem loqui de causis per se sive essentialiter ordinatis, et per accidens ordinatis.
Secundo posui triplicem differentiam inter causas per se ordinatas, et per accidens ordinatas, ex qua differentia triplici tripliciter ostenditur primum efficiens esse. Ex prima sic : Ex hoc enim quod in causis essentialiter ordinatis secunda in causando dependet a priori, si essent infinitae, ita quod quaelibet ab alia, non solum quaelibet posterior esset a priori, sed universitas causatorum ab alia causa, non ab aliqua illius ordinis, quia idem esset a se ; igitur, etc.
Ex secunda differentia : Si causae essentialiter ordinatae essent alterius rationis, accipiatur causa posterior, quanto posterior, tanto imperfectior, et quanto causa superior, tanto perfectior ; igitur si in infinitum erit superior, in infinitum erit perfectior; et sic propositum, quod est efficiens, quod independenter causat, quod est primum efficiens simpliciter.
Ex tertia differentia sic : Si causae essentialiter ordinatae simul concurrant ad productionem effectus, et illae sint infinitae ; igitur infinita in actu. Ad hoc etiam induxi . duas alias persuasiones. Prima est, si sit processus in infinitum in causis essentialiter ordinatis, omnes erunt causatae, et sic ab alia virtute cum illa, quae accipiebatur ex prima differentia. causa, quae omnes erunt mediae ; et sic tenet ratio Philosophi, 12. Met. text. 29. et est eadem ratio in
Secunda est, esse effectivum nullam imperfectionem importat de se ; quod autem nullam imperfectionem importat, potest esse perfectio sine imperfectione ; sed nihil causat sine imperfectione, nisi independenter causet; igitur, etc.
Sed, ut patet, omnes praedictae rationes supponunt ordinem essentialem causarum, quod forte negaret quis pertinaciter, dicendo quod omne quod producitur, producitur sufficienter, sicut a causa totalia causa particulari ejusdem rationis, ut Filius a Patre, et sic in infinitum.
Contra hoc : Productum si producatur a causa alterius rationis, sequitur propositum ut prius ; si a causa ejusdem rationis, tunc causa, a qua producitur, fuit possibilis produci, et sic in infinitum ; semper enim natura habebit eumdem modum essendi in quolibet ejusdem rationis, ita quod si unum fuit producibile, et quodlibet in infinitum successive a virtute alicujus causae permanentis cum tota successione. Nulla autem successio potest continuari, nisi in virtute causae permanentis cum tota successione ; nihil autem successionis potest esse cum tota successione, et non continuatur a nihilo ; ergo ab alia causa, quae nihil est successionis illius, continuatur illa successio ; omne igitur quod producitur a causa accidentaliter ordinata, essentialius producitur a causa essentialiter ordinata, et sic exclusa est prima instantia.
Ad secundam instantiam est responsio , quod illa demonstratio, sive ratio, dupliciter potest fieri : Uno modo sumendo pro antecedente propositionem contingentem de inesse, quae nota est sensui, scilicet quod aliquid sit productum in actu, quod notum est sensui, quia aliquod est mutatum, quod nec negaret Heraclitus, et sic ex veris evidentibus, non tamen necessariis, sequitur conclusio.
Alio modo potest ratio ista formari, sumendo pro antecedenti propositionem de possibili, quae enuntiatur sic, quod est possibile aliquid produci, igitur possibile est aliquid esse productivum et causativum ejus ; ex quo sequitur quod est aliquid productivum primum. Consequentia probatur : Quidquid potest esse, sibi non repugnat esse ab alio est probatio necessaria, quia si potest esse, et non ab alio, igitur necessario est.
Ex dictis sequitur quod est ens primum in eminentia, quia in ordine essentiali semper causa est aequivoca respectu sui effectus ; causa autem aequivoca est nobilior semper suo effectu, cum non possit esse aeque perfecta, nec minus perfecta ; sic enim dicerem quod caelum et omnia alia possent produci a musca.
Ex his probatur quod est primum ens primitate finis, quia omne agens agit propter finem ; sed primum efficiens est perfecte agens ; igitur agit propter finem, non propter finem alium a se, quia tunc illud esset eminentius primo efficiente, quia finis, qui est alius realiter ab agente intendente finem, est ens eminentius, cum causa finalis sit nobilissima.
Ultimo dico quod primum efficiens, sive effectivum, est primum exemplans, quia primum efficiens, ut patet prius, agit perfecte propter finem ; igitur vel propter finem quem cognoscit ; vel propter finem, in quem a cognoscente dirigitur. Non secundo modo, quia primum effectivum non potest ab alio ordinari ; tunc enim non esset primum effectivum ; igitur primum effectivum agit propter finem quem cognoscit. Sed agens propter finem quem cognoscit, ordinat per cognitionem effectum suum in finem cognitum ; ergo primum effeclivum ordinat effectum suum in finem cognitum ; sed hoc est ordinando exemplariter ; cum igitur non ordinet in finem secundarium alium a se, igitur in primum finem immediate ; igitur est primum exemplans; sic patet quod est aliquod primum ens.
Ad rationem in contrarium de similitudine inter ordinem numerorum et essentiarum, dicendum quod licet ordo essentiarum in universo in multis assimiletur ordini numerorum, non lamen similitudo tenet in speciali, simile enim est in dependendo, sed e converso, quia numeri posteriores dependent a priori, qui est imperfectior, quia est pars posterioris ; totum autem dependet a parte, unde hic perfectius dependet ab imperfectiori. In enlitatibus essentialiter ordinatis non sic, sed e converso ; ens enim imperfectius non est pars respectu entis perfectioris, nec ens perfectius est totum aggregatum ex entibus imperfectioribus, sed totum virtualiter continens perfectiones entium imperfectorum, et praehabens eas ; ideo in speciali non est simile, quamvis sit simile in generali, quod sicut unus numerus dependet ab alio, ita in essentialiter ordinatis unumquodque dependet ab alio.
Aliter potest dici, quod in numeris est devenire ad numerum perfectissimum, et etiam ad numerum maximum, qui sit in intellectu divino, in quo habet esse numerus infinitus, secundum Augustinum 13. de Trinit. cap. 14. infinitas numeri, quamvis infinitorum numerorum nullus sit numerus, non est tamen incomprehensibilis ei in cujus intelligentia non est numerus, et forte numerus non habet esse aliud nisi in cognoscente. Illa autem quae hic breviter tanguntur sine probationibus, quaere diffuse alibi.