REPORTATA PARISIENSIA LIBER PRIMUS.
QUAESTIO I. Utrum essentia generet aut generetur ?
Tertio causa perfectissima nihil requirit secura ad Agendum.
et idem esse cum dicere praecedit volitionem. Scotus autem manifeste docet intelligere dicere,
Haec propositio continet duos modos habendi unum, quo aliquid dicitur habere aliud formaliter
Locum hunc et doctrinam citat, et transcribit Ariminen. hic art. I.
Respondeo igitur ad quaestionem secundum quod dictum est dist. 20. quaestione ultima. esse esse
QUAESTIO III. Virum proprietas sit ipsa persona ?
QUAESTIO I. Utram Deus sit ubique?
scientiam et potentiam, et in Sanctis per gratiam.
QUAESTIO I. Utrum Deus velit mala fieri
Respondet hic ad secundam quaestionem, et docet non posse dari duas causas primas efficientes ejusdem ordinis, probatque praesertim ex illo inconvenienti, quia sequeretur unum et eumdem effectum dependere, et non dependere ab utraquo. Plura de his habet in Oxoniec. q. 3. Deinde duo infert corollaria : Unum, quod primum efficiens est primum respectu non solum unius, verum respectu omnium effeclibilium. Secundum, nihil accidentale concurrere ad hujusmodi primitalem.
Ad quaestionem secundam dicendum est, quod videtur habere duos intellectus, unum comparando primitatem ad primitalem, ut primi latera unius essentiae ad prinitatem aliam alterius essentiae. Sed secundum istum intellectum non est possibile ut primitas simpliciter competat essentiis pluribus alterius rationis, quia, sicut patet ex rationibus positis in quaestione praecedente, cui competit una primitas, quae non includit imperfectionem, et altera.
Unde cui competit primitas essentiae, eidem inest et omnis alia primitas non includens imperfectionem ; unde cui competit primitas efficientiae, ei inest primitas eminentiae, et similiter finis et exemplantis.
Alius vero est intellectus quaestionis, an omnes illae primilates quatuor competant, vel convenire possint essentiis alterius rationis ? Et dico quod non, quod osfenditur primo sic, et causa brevitatis loquamur de una primitate, scilicet efficientiae. Si duae essentiae alterius rationis possint esse simpliciter primae effectrices, aut igitur respectu eorumdem effectuum, sive effectus ; aut respectu aliorum. Non primo modo, quia respectu ejusdem causati non possunt esse causae totales ejusdem generis et ordinis ; aliter autem possibile esset ut idem effectus dependeret et non dependeret ab unaquaque illarum ; igitur multo magis nec duae causae efficientes primae, quia illae essent ejusdem generis et ordinis, et neutra dependeret ab alia in causando.
Probatio antecedentis : Sint A et B duae causae totales efficientes respectu ejusdem effectus, ex quo A est totalis causa efficiens illum effectum, posito A potest effectus poni ab illo ; igitur circumscripte B potest effectus ille poni ; sed per suppositum, B est totalis causa illius effectus ; ergo aliquid esset causa alicujus effectus, a quo effectus non est dependens, quia non dependet ab eo essentialiter, sine quo potest esse. Consequens autem est manifestum impossibile ; igitur oportet dicere secundum membrum, quod si illa duo ponantur, quod sunt causae totales respectu diversorum effectuum ; sed hoc est impossibile, quia si sic, aut respectu duorum effectuum ejusdem speciei, aut diversarum specierum. Primo modo non, quia illa quae sunt ejusdem speciei non requirunt distinctas causas specie ; nec secundo modo, quia si illi effectus sint diversi secundum speciem, ergo habent ordinem essentialem, quia species in universo se. habent sicut numeri, ex 8. Met. text. 10. Sed omnia quae habent ordinem essentialem reducuntur ad unum primum unius rationis ex quadruplici primitate praedicta, ut probatum est in prima quaestione ; igitur. etc.
Item, secundo hoc probatur per Philosophum 12. Metaph. si sint duo prima entia alterius rationis, habentia sub se proprias coordinationes, et coordinata respectu unius primi non haberent ordinem ad coordinata alterius coordinationis, tolleretur ab universo natura boni, quae consistit in ordine partium universali ad invicem, et ad primum. Unde potentes plura principia alterius coordinationis inconnexam faciunt universi substantiam, sicut dicit Philosophus.
Tertio probatur hoc specialiter de primitate eminentiae, nam sicut in omni genere est stare ad aliquam unam mensuram, quae est mensura omnium posteriorum in illo genere, ita in genere totius entis necesse est stare ad unam mensuram simpliciter primam, quae est omnium aliorum, sicut patet ex mensura Mathematica.
Ex dictis sequuntur alia corollaria : Primum est, quod primum efficiens non tantum est primum secundum quid respectu effeclibiliuni unius coordinationis, sed etiam ratione omnium effectibilium; et sic etiam de primo eminente et fine, cum haec conveniant eidem ex priori quaestione; unde sequitur quod sit ens unius rationis simpliciter primum.
Et ex his patet necessitas illius quaestionis, nam ex rationibus quaestionis praecedentis, non est probatum, nisi aliquod primum unius coordinationis, et posset aliquis dicere aliam esse coordinationem habentem suum primum, et sua effectibilia. Unde cum in quaelione praecedente arguitur quod hoc productum producitur ab alio, et non in infinitum ; ergo est stare ad aliquod primum illius coordinationis, ut ad solem.
Diceret aliquis quod verum est ad primum illius coordinationis, ut ad solem ; sed praeter ista forte diceret aliquis quod sint producibilia alterius rationis, quae habent suum primum, utpote lunam ; ideo necesse fuit consequenter quaerere, an possint esse duo prima entia alterius rei sive rationis, et probare quod sit tantum unum ens simpliciter primum ejusdem rei. An vero tale sit tantum unum numero, vel plura, pertinet ad quaestionem sequentem . de veritate Dei.
Secundum corollarium est, quod cum ista primitas tantum convenit uni essentiae, videtur quod nihil faciens unum per accidens cum illa essentia requiratur ad pronitatem illius essentiae, quia si requireretur, igitur illa non tantum conveniret uni essentiae.
Ex hoc sequitur quod nihil potest sibi accidere, quod pertinet ad illam primitatem, et ulterius cum intellectio distincta distinctorum pertineat ad primitatem exemplantis et efficientis per cognitionem, sequitur quod intellectio illa non potest esse accidens illi essentiae ; ergo illa intellectio est sua essentia, et e converso sua essentia est illa intellectio actualis, et hoc est necessarium ad quaestionem sequentem de infinitate primi entis.
Ad rationem in contrarium cum arguitur : Sunt plura posteriora ; igitur et prima plura ; dicendum quod consequentia non valet, quia redeundo a posterioribus ad primum reditur a multitudine ad unum.
Ad probationem, quando dicitur quod multiplicato uno correlativorum, multiplicatur et reliquum, dicendum quod hoc verum est secundum relationes, non secundum absoluta, ut quot sunt filiationes, tot sunt paternitates ; sed non tot absoluta supposita, in quibus fundantur illae paternitates ; et ideo tot sunt primilates in primo ente, quot posterioritates, sed non tot essentiae primae, in quibus illae primilates fundentur.