REPORTATA PARISIENSIA LIBER PRIMUS.
QUAESTIO I. Utrum essentia generet aut generetur ?
Tertio causa perfectissima nihil requirit secura ad Agendum.
et idem esse cum dicere praecedit volitionem. Scotus autem manifeste docet intelligere dicere,
Haec propositio continet duos modos habendi unum, quo aliquid dicitur habere aliud formaliter
Locum hunc et doctrinam citat, et transcribit Ariminen. hic art. I.
Respondeo igitur ad quaestionem secundum quod dictum est dist. 20. quaestione ultima. esse esse
QUAESTIO III. Virum proprietas sit ipsa persona ?
QUAESTIO I. Utram Deus sit ubique?
scientiam et potentiam, et in Sanctis per gratiam.
QUAESTIO I. Utrum Deus velit mala fieri
Utrum ens simpliciter primum respectu omnium posteriorum sit actu infinitum intensive ?
Doctores citati in quaest. antecedenti. Scotus in lectura Oxon. hic q. I. el2. a n.25. eli. Metaph. q 4. Ii. ei 6. et lib. 9 q. 5. ei de primo princ. c. A. ei in Theorem. sig. non potest probari, et sig. omnis causa, et ii Phys. q. 6. et lib. 3. q. 9. ei 10.
Quod non, quia causa activa virtutis infinitae nihil repugnans sibi compatitur secum in effectu ; sed primum efficiens compatitur secum in effectu aliquod sibi repugnans ; ergo, etc. Major patet : Si efficiens aliquod sit virtutis activae infinitae, igitur destruet omne repugnans sibi. Minor probatur : Multa mala fiunt in effectu, malitia autem repugnat bonitati divinae.
Contra, in Psalmo 47. Magnus Dominus, et laudabilis nimis, et magnitudinis ejus non est finis ; igitu r, etc. Item, Damascenus lib. 1. fid. orlh. capitulo 12. dicit quod est Pelagus infinita continens.
Hic primo ponenda est significatio nominis infiniti quae videtur esse ista : quod infinitum est, quod quodcumque finitum datum ultra omnem proportionem excedit, ut albedo infinita excedit quodcumque album finitorum graduum ultra omnem proportionem ; sic autem intelligendo infinitum conveniunt omnes tam Sancti quam Philosophi, quod primum ens simpliciter sit actu infinitum ; quod patet per Philosophum tertio Physicorum text. 30. qui ait omnes concedere primum principium esse infinitum, et omnia continere ; hoc autem licet sit concessum ab omnibus, aliqui ostendunt sic: Materia quodammodo finitur per formam et determinatur, forma etiam finitur per materiam, sed differenter ; materia enim finita per formam perficitur ex illa finitione seu determinatione, et ideo infinitas materiae imperfectionem includit; sed e converso, forma finita per materiam non perficitur, sed contrahitur, et ideo sua infinilatio est perfectionis ; igitur cum esse
Dei sit formalissimum quid, non receptum in materia, nec receptibile in materia, erit infinitum infinitate formali.
Sed haec ratio non concludit: Si quilibet actus non receptus in materia habeat infinitatem perfectionis, et forma Angelica est hujusmodi, ergo Angelus est formaliter infinitus.
Sed dicunt ad hoc quod infinitum dupliciter intelligitur : Ad superius, et ad inferius ; infinitum autem ad inferius est, cujus forma et actus non recipitur in materia, sed infinitum ad superius, cujus esse non est ab alio participatum ; unde quia Angelus recipit esse a superiori agente, ideo finitur ad superius, sed non ad inferius.
Contra : Quamvis ea quae sunt a causis sint finita, non propter hoc tamen formalis ratio finitatis alicujus entis finiti est in respectu ad causam, quia finitas rei inest sibi intrinsece, ut ad se comparatur, quia finitas rei non dicit nisi certum gradum suae essentiae, et quantitatem virtualem suae essentiae, sicut e converso infinitas in primo ente dicit modum suae essentiae illimitatae ; ergo formalis ratio finitatis essentiae Angeli non est in respectu ad aliud genus naturae per respectum ad esse receptivum in essentia, quia secundum eos, esse est accidens essentiae.
Confirmatur, esse est quid posterius essentia ; igitur essentia in illo priori nihil habebit de infinitate ; igitur tunc intelligetur in se finita. Unde quaelibet essentia, quae est limitata, prius est in se finita, quam ad aliud finiatur, ut patet de corpore, quia enim finitur suis terminis, ideo finitur ad aliud, non e converso, ut patet de ultimo caelo ; unde faciunt fallaciam consequentis, sicut in illo sophismate, 3. Phys. text. 31. et 74.
Alia vero ratio ponitur a quibusdam talis : Virtus, quae potest super extrema habentia infinitam distantiam, est infinita ;sed virtus divina est hujusmodi, cum in creatione possit de nihilo aliquid producere ; igitur, etc. Et dicunt quod quamvis minor credita fuerit de creatione, qua esse duratione sequitur non esse, tamen demonstrabilis est de creatione qua esse natura sequitur non esse, quomodo loquitur Avicenna 6. Metaph.c. 2. de creatione, quia si est primum efficiens, quodlibet aliud capit totum esse ab eo et totaliter ;aliter enim si non totaliter esset ab eo, non esset primum efficiens ;sed quod capit totum esse- suum, et totaliter ab illo creatur, sic, quod posterius per naturam habet esse quam non esse secundum imaginationem Avicennae.
Videtur mihi, quod nec ista ratio concludit, quia quando inter aliqua extrema non est distantia media, sed tantum propter unum extremum excedens, tanta est distantia quantum extremum excedens ;sed inter aliquid et nihil non est medium ; igitur si sit aliqua distantia et extremum positum sit finitum, etiam distantia erit finita. Exemplum : Tanta est distantia inter Deum et creaturam, quantum est ipse Deus ;sed inter contradictoria non est medium 1. Posterior.cap. 2. Contradictio est oppositio, cujus secundum se non est medium, quia inter ens et nihil non est medium ;extremum autem excedens non est infinitum, scilicet ens.
Confirmatur : Quod potest totaliter super terminum ad quem, potest super transitum a termino a quo ad terminum ad quem, aliter enim non posset super terminum ad quem: sed extremum hic est finitum ;igitur posse super terminum hujusmodi non concludit infinitatem virtutis ; igitur nec posse super transitum ad terminum ad quem: non video tamen quod demonstrent rationes istae. Adprobationem patet alibi , et quomodo est intelligendum quod contradictoria maxime distant negative et privative, sed contrarietas est maxima distantia positive, ex 10. Metaphys.text. 13.