REPORTATA PARISIENSIA LIBER PRIMUS.
QUAESTIO I. Utrum essentia generet aut generetur ?
Tertio causa perfectissima nihil requirit secura ad Agendum.
et idem esse cum dicere praecedit volitionem. Scotus autem manifeste docet intelligere dicere,
Haec propositio continet duos modos habendi unum, quo aliquid dicitur habere aliud formaliter
Locum hunc et doctrinam citat, et transcribit Ariminen. hic art. I.
Respondeo igitur ad quaestionem secundum quod dictum est dist. 20. quaestione ultima. esse esse
QUAESTIO III. Virum proprietas sit ipsa persona ?
QUAESTIO I. Utram Deus sit ubique?
scientiam et potentiam, et in Sanctis per gratiam.
QUAESTIO I. Utrum Deus velit mala fieri
Scholium.
Deum esse unum, et implicare esse plures Deos, probat ex Deut. 6. et ex Philosopho mul-Iis rationibus. Etenim si essent duo dii, neuter intelligeret alterum ; secundo nec frueretur, nec uteretur eo; tertio, uterque esset omnipotens. Alias rationes habet in Oxon. hic q.3.
Dicitur ad quaestionem quod sic, quia si essent multi dii, vel convenirent in aliquo, vel in nullo. Si in aliquo, aut totaliter, ita quod quidquid habet unus, habet alius; vel conveniunt in aliquo et differunt ; si primo modo, igitur alius superflue ret; si secundo modo, illud in quo differunt, aut importat perfectionem aut imperfectionem ; si perfectionem, igitur est in utroque, igitur per hoc non differunt ; si imperfectionem, igitur neuter est Deus ; si in nullo conveniunt, igitur alter non est Deus, quia omnis perfectio in Deo reperitur; igitur quidquid perfectionis habet uterque, est in utroque.
Item, 12. Metaph. text. com. 49. ait Philosophus : si essent duo Dii, habent materiam, et intelligit ibi per materiam potentiam, quia ubicumque est quidditas, et habens quidditatem, est materia respectu quidditatis, quia quidditas est forma.
Item, 12. Met. lex. 55. Plurali tas principatuum non est bona.
Item, 5. Politicae, c. ultimo : Optimus modus regiminis est Monarchicus.
Item, in isto numero, a quo sunt omnia, est perfectissima unitas; hujusmodi autem est unitas numeralis.
Dicuntaliqui ad quaestionem quod rationes non probant hoc demonstrative, quia de Angelo aequaliter concludunt. Unde Philosophus et Commentator 9. Metaph. c. 4. videntur ponere quod quaelibet intelligentia sit unus Deus.
Contra demonstrative probatur conclusio: Primo ex ratione intellectus sic: Primum efficiens est primum exemplans, ut probatum est superius intellectio est sua essentia, et per consequens est infinita ; igitur potest intelligere quodlibet intelligibile perfectissime. Si ergo A et B sunt duo Dii, ergoA intelligit B in quantum est intelligibile, aut ergo per essentiam ipsiusB, aut per simile. Si per essentiam, ergo intellectio ejus dependet aB; ergo A non est Deus. Si per simile, et B est per se intelligibile, ergo non intelligit B perfectissime, quia una essentia non potest esse ratio intelligendi, nisi illius quod virtualiter includitur in illa, neque ratio divinitatis potest includi in alia ratione perfectiori, neque in ratione speciei communis ipsi A, et ipsi B, quia illa esset universalis, quia hujusmodi cognitio in simili, vel in universali, non esset perfectissima, et intuitiva ipsius rei in se; non ergo A potest esse propria ratio intelligendi B.
Item, una intellectio habet tantum unum objectum adaequatum ; sed A habet pro objecto suo adaequalo se ; non igitur B.
Secundo arguitur ex parte voluntatis. Voluntas infinita est recta; igitur diligit quodlibet quantum est diligibile ; igitur diligit B infinite. Sed quodlibet diligit plus bonum suum quam illius, cujus nihil est ; igitur A magis diligit se.
Item, aut fruitur B, vel utitur ; si utitur, ergo voluntas est perversa ; si fruitur, est beatus in isto, et in se ; ergo in duobus adaequate.
Item, vanum unius rationis se habens ad plura unius rationis, nunquam determinatur ad certam pluralitatem ex se; sed prima essentia est hujusmodi ; igitur determinatur ex se ad certam pluralitatem, neque aliunde determinatur; ergo est infinita.
Similiter potest argui de actu essendi, sicut arguit Avicenna, et de infinitate et de bonitate infinita. Ultra arguitur de omnipotentia. Richardus 1. de Trin. cap. ultimo. Facile est omnipotenti facere quemcumque alium nullipotentem.
Hic dicitur quod omnipotentia non respicit nisi posse ; sed utrumque ponitur necesse esse.
Contra, istud non solvit, quia omnipotens potest destruere omnes effectus: potest enim unus nolle quidquid alius potest velle. Dicitur quod conceditur; contra, utrumque respicit contingenter omnia alia a se; ergo potest unus nolle quidquid alius potest velle.
Item, omnipotens potest producere quemcumque effectum, ita quod sit ejus totalis causa; ergo alius non potest aliquem e fectum producere totaliter, quia unum non potest produci a duabus causis totalibus. Sed ista assertio est ex creditis.
Ad primum principale dicitur quod Apostolus loquitur de idolis gentium, et subdit ibidem ex Psal. 95. quod omnes dii gentium Daemonia.
Ad aliud, dicitur ens per participationem, etc. quod haec non est prima, sed est vera, quia imperfectum reducitur ad perfectum ; nunc autem imperfectum in alia perfectione simpliciter reducitur ad perfectionem alterius rationis, sicut imperfectus lapis. Bonum vero imperfectum reducitur ad simpliciter perfectum ejusdem rationis.
Ad tertium, plura bona sunt meliora ; si sint. conceditur; et si essent in Deo, essent meliora. Sed oportet videre, si potest implicare potentiam possibilem, vel impossibilem. Primo modo est major vera; secundo modo est minor vera.
Ad aliud negatur consequentia, quia numerus non est talis modus significandi Grammaticalis, sicut alii in quibus non requiritur modo Grammaticali correspondere aliquid in re. Non enim valet: Deus generat, ergo Deus est masculus ; sed iste modus requirit rem substratam. Et cum dicitur, idem significant singulare et plurale sub diverso modo, dicitur quod hoc idem includunt sub oppositis modis ; ideo consequens includit contradictionem.