F i r s t reprinting 1969 , Johnson Reprint Corporation Printed in the United States of Amer ica
44 E X S. G conservino sempre il carattere sa-
EX S. G. RITUUM m DECRETUM quoad festum Sanctissimi Cordis Iesu.
E X S . C . I N Q U I S I T I O N I S 315
386 E P I S T O L A E N C Y C L I C A
442 EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE
EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE 443
EX S. CONG. S. R. U. INQUISITIONIS
5 1 8 EX ACTIS CONSISTORIALIBUS
APPENDIX V. EXHIBENS A C T A SEDIS APOST. QUAE A U T IAMDIU E X A R A T A SUNT
583 EPISTOLA APOSTOLICA SSmi D. N. Leonis PP. XIII ad Anglos
6 2 8 ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE
ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE 629
630 ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE
ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE 631
deesse Sodalitati non videtur ob factum iam probatum reae- dificationis : Reiff, h. t. n. 15.
40 MELEVITANA
tere ut iudicis partes assumant, investigantes an talis sit quae obvenit redituum rmminutio, ut iuxta recepti iuris regulas, ad sufficiat rescindendum contractum vel saltem ad eumdem ad iusti et aequi normam redigendum » Ergo ex doctrina nuper exposita videretur facultas concessa ad re- ducenda onera legatorum taxative conceptorum extendi ad ea tantum huiusmodi Legata quae, praevio maturo examine, appareant reducenda proportionaliter iuxta imminutos fundi gravati reditus.
Verum ex alia parte non desunt rationes suadentes, re- ductionem missarum in casu fieri debere absolute et indiscri- minatim, tum in Legatis demonstrative, tum taxative conce- ptis. - Nam in primis hic non agitur de gratia facienda ab Episcopo, sed de gratia a Summo Pontifice iam facta. Rescripta vero gratiae sunt favorabilia.
Nec in verbis Rescripti sua genuina significatione assu- mendis nulla adest distinctio facta inter utrumque genus Le- gatorum , ubi vero lex non distinguit nec nos distinguere debemus, uti fert effatum.
In hoc propositum nec deest regula authentice promul- gata in exequendis huiusmodi concessionibus Ordinariis attri- butis. Nam haec S. Congregatio efformavit -instructionem Episcopis communicandam praeditis his facultatibus. Instru- ctionis tenorem refert Benedictus XIV in Op. De Syn. Dioec. lib. 13, cap. ult., n. 32: « Quomodo autem (en verba instructionis) se gerere debeat in executione, quoad legata taxative vel demonstrative concepta, S. S. Amplitudini tuae notificandum iussit, quod mature pensatis ac perlectis dispo- sitionibus et fundationibus quibuscumque, quibus praefata missarum onera annexa reperiuntur (exceptis instrumentis seu contractibus super quibus manus apponere non debeat, nisi in casu iudicialis instantiae pro illorum rescissione ti- tulo laesionis) illa legata seu fundationes erunt taxative con- ceptae, si fundatores legando aut aliquo modo disponendo orationem seu dispositionem prius inchoaverint ab assigna- tione fundi et subinde missarum onus adiecerint, et hoc casu